Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXV.
Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 39) , et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est . Quis enim tantumdem facile contentus est reponere vindictae , quantum accepit injuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut judicia eoncitat in damnationem ejus qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc injustae ultioni, lex justum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat. Proinde, 0364 Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus . Est enim quaedam justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo jure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur (Matth. VI, 12) . Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat, propinquat perjurio, unde longe abest qui omnino non jurat; et quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non jurat; unde admonitio non jurandi, conservatio est a peccato perjurii: ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari; remotior est a peccato injustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato injusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere, Dictum est antiquis, Non injuste vindicabis; ego autem dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est: sicut de jurando Faustus ait, Dictum est, «Non pejerabis; ego autem dico, ne juretis quidem;» aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adjecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne injuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam pejerando peccaret, conservari tutius si non juraret. Nam si contrarium est, Oculum pro oculo; et, Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium, Reddes Domino jusjurandum tuum; et, Noli jurare omnino (Exod. XX, 7, et Matth. V, 33-37) ? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si, Verum jura, adimpletur dicendo, Ne jures: cur non et, Juste vindica, adimpletur dicendo, Ne vindices? Sic et ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum juratur, vel injuste vindicatur: quanquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo hujusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, jam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.