Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXII.
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum colat, non qualem 0413 colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, judicate. Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit. Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam , quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas , quas semper timebat, incurrit. Porro ipse Deus, cujus illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti suae futurum sciebat, et non timebat, pejores sunt tenebrae tantae crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam dementissime creditis, sic laudat Apostolus, Si patitur unium membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) . Sed non accusamus : praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut Deus, sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas. Haec jam erat apud illum hostis major, a qua 0414 victus et jussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab ejus facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus, non solum in omnibus fructibus , verum etiam in omnibus carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars ejus posset ignoscere, si cum jam miser sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus erumpat. Jam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum, et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium: quanquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13) : homo autem potest peccare, et Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis ipse illo velut parricidali culeo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam 0415 illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec in ejus partibus libera voluntas: non se fingat judicem, sed agnoscat reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat justa retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe jam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec justis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione Dei nostri Faustus nihil intelligens ultimum posuit), quam in membra sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae hujusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in tantum malum procederent, imperavit? Pejorem ergo expertae sunt patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tanquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum obedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra justum praeceptum, vel patiendi secundum justum judicium. Proinde nulla causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in hujus erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem 0416 naturae mali, horrendum necessitatis malum poneretis. Et hujus enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum judicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum judicem, qui liber vinculo necessitatis moderator existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non juste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione pejoris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae, non parceret servis suis , nec justo nec peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus, si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tanquam nostrum accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.