Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
1044A (Cap. IV) . Et conversus sum ego, et vidi universas calumnias, quae fiunt sub sole, et ecce lacrymae eorum, qui calumniam sustinent, et non est qui consoletur eos, et in manibus calumniantium eos fortitudo: et non est eis consolator. Post hanc cogitationem illuc mentem meam oculosque converti, ut viderem calumniatores, et calumniam sustinentes. Et ecce hi, qui injuste a potentioribus opprimuntur, lacrymis, quas solum habere in calamitatibus licet, rei invidiam protestantes, consolatorem non queunt reperire. Et quo major miseria sit, et inconsolabilis dolor, calumniatores vident in suis iniquitatibus fortiores. Et haec est causa, quod non valeant consolari. Plenius hunc locum in psalmo septuagesimo secundo David, et Jeremias in suo volumine exsequuntur.
1044B 419 Et laudavi ego mortuos, qui jam mortui sunt, super viventes quicumque ipsi vivunt usque nunc. Et melior super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum vidit opus malum, quod factum est sub sole. Ad comparationem miseriarum, quae in hoc saeculo mortales premunt, feliciores judicavi mortuos, quam viventes, secundum illud Job de inferis disputantis. Ibi requieverunt lassi corpore, cum his qui vincti fuerant, jam securi, non audientes vocem exactoris (Job III, 17 et 18) . Melior autem est his duobus, vivente videlicet et defuncto, qui necdum natus est. Alius enim adhuc mala patitur, alius quasi de naufragio nudus evasit. Porro qui necdum natus est, in eo felicior est, quod necdum mala mundi expertus est. 1044C Hoc autem dicit, non quod qui necdum natus est, ante sit quam nascatur, et in eo felicior sit, quia necdum corpore praegravatus est: sed quod melius sit omnino non esse, nec sensum habere substantiae, quam infeliciter vel esse, vel vivere. Quomodo et de Juda Dominus loquitur, futura ejus tormenta significans: Melius erat non nasci homini illi (Matth. XXVI, 24) : quod melius ei fuerit omnino non esse, quam aeternos cruciatus perpeti. Alii vero hunc locum ita intelligunt: Meliores esse dicentes eos, qui mortui sunt, ab his qui vivunt, licet ante fuerint peccatores. Viventes enim adhuc esse in praelio, et quasi clausos corporis ergastulo retentari; qui vero 1045A mortem obierint, jam esse securos, et peccare desisse. Sicut et Joannes, quo major non fuit in natis mulierum (Matth. II) , minor est eo, qui minimus est in regno coelorum, et corporis onere liberatus, nescit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 14) ? Meliorem autem his duobus esse eum, qui necdum natus est, nec vidit mala, quibus in mundo homines deprimuntur. Animas enim nostras, antequam ad corpora ista descendant, versari apud superos, et tamdiu beatas esse, quamdiu coelesti Jerusalem, et choro teneantur Angelico.
420 Et vidi ego universum laborem, et simul omnem virtutem operis: quia aemulatio viri a sodali ejus; et quidem hoc vanitas et praesumptio spiritus. Converti me rursus ad alia, et vidi omnem fortitudinem et gloriam 1045B laborantium, et deprehendi bonum alterius esse alterius malum, dum invidus aliena felicitate torquetur, et patet insidiis gloriosus. Quid enim vanius, quid instabilius, et sic nihili, quam homines non suas flere miserias, vel propria lugere peccata, sed melioribus invidere?
Stultus complexus est manus suas, et comedit carnes suas (Prov. XXIV) . Hic est qui et in Proverbiis piger describitur, continens manibus pectus suum. Cui, tamquam citus cursor, venit inopia, et qui propter nimiam famem (hyperbolice autem dictum sit) comedit carnes suas. Qui melius putat esse unum pugillum habere farris, et otiosum torpentemque vivere, quam laborantem manum utramque complere. Totum 1045C autem quod disserit, hoc est, ut ostendat, et eum qui laborat, et habet aliquid, in mundo patere invidiae, et rursus eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. Vel certe sic. Qui alienae felicitati invidet, et quasi spiritus furore raptatur, et invidiam in sinum suum receperit, nutrieritque eam in pectore: iste comedit animam suam, et carnes suas. Quanto enim eum, cui invidet, feliciorem viderit, tanto ipse amplius contabescit et deperit, et paulatim zelo et livore distillat. Aliter: Manus crebro pro operibus accipiuntur, sicut ibi: Verbum Domini quod factum est in manu Aggaei (Aggaei I, 1) , sive illius, vel hujus prophetae, quod talia opera gesserit, 1045D ut dignus existeret, in cujus opere fieret sermo Domini. Huic congruit et illud David: Qui 1046A docet manus meas ad praelium (Psal. CXLIII, 1) . Stultus igitur complexus est manus suas, id est, contraxit, et extendere noluit, unde non comedit labores manuum suarum 421 quos nec habet; sed carnes suas, vivens juxta sapientiam carnis, et carnis operibus vescitans.
Melior est plenus pugillus cum requie, quam plenitudo manuum laboris et praesumptionis spiritus. Melius est modicum habere justum, quam divitias peccatorum multas. Et in Proverbiis: Melior est parva acceptio cum justitia, quam multa genimina cum iniquitate (Prov. XVI, 8) . Eleganter justitia requiem habet, iniquitas laborem. Et quia singularis numerus in bono semper accipitur, duplex in malo: propterea unus pugillus habet requiem, et duae manus 1046B labore sunt plenae.
Et conversus sum ego, et vidi vanitatem sub sole. Est unus, et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei: et non est finis omni labori ejus. Et quidem oculus ejus non satiatur ((Al. satiabitur)) divitiis: et cui ego laboro, et fraudo ((Al. fraudabo)) animam meam a bonitate. Sed et hoc vanitas, et distentio pessima est. Conversus sum ad alios, et vidi eos, plus quam necesse est, laborare, congregare per fas et nefas opes, et non uti congregatis, habere omnia, incubare divitiis, servare alteri, et suo labore non perfrui: maxime cum nec filium, nec fratrem habeant, nec propinquum ut videatur pius labor necessariis reservatus. Nihil itaque esse vanius deprehendi, quam eum hominem, qui divitias congregat, 1046C cui eas relinquat, ignorans. Quod quidem possumus secundum superiorem interpretationem et de his intelligere, qui libros conscribunt, et eos fastidiosis lectoribus derelinquunt. Quidam hunc locum ab eo quod ait: Est unus, et non est secundus, super Salvatore interpretantur, quod solus et absque ullo comite ad salvandum mundum descenderit. Et quamquam multi filii Dei sint, et fratres ejus adoptione dicantur: tamen nullus dignus exstiterit, qui in hoc ei opere jungeretur. Cujus laboris non est finis, portantis nostra vitia atque peccata, et pro nobis dolentis: et oculus ejus non satiabitur divitiis, semper nostram cupientis salutem, et quanto plus 422 peccare quem viderit, tanto magis ad poenitentiam cohortantis.
1046D Meliores duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo: quia, si ceciderit unus, eriget participem 1047A suum. Et vae uni, cum ceciderit, et non est secundus, qui erigat eum. Et quidem, si dormiant ((Al. dormierint)) duo, etiam calor erit illis; et unus quomodo calefiet? Et si invaluerit super eum unus, duo stabunt adversus eum, et funiculus triplex non cito rumpitur. Post sollicitudines et miserias in quibus correptus est ille, qui in opibus conquirendis absque certo haerede se cruciat; nunc ad sodalitatem sermo confertur. Et dicitur, quid boni habeat amicorum contubernium, et in commune solatium, quia et alterius ruina alterius auxilio sublevetur, et curas domesticas, ipsius quoque noctis requiem melius exigat ille, qui fidum amicum habet, quam qui solis opibus incubat acquisitis. Quod et si robustior inimicus quis contra unum surrexerit, imbecillitatem 1047B alterius amici solatio sustentari. Et quanto duo uno differant, si amore conjuncti sint, tanto etiam trium contubernium plus valere. Etenim vera charitas, et a nullo livore violata, quanto augetur numero, tanto crescet et robore. Et haec interim simpliciter dicta sint.
Caeterum, quia in superiori loco super Christo quorumdam intelligentiam posuimus, etiam reliqua eodem ordine disserenda sunt. Melius est duos pariter esse, quam unum. Melius est enim habitantem in se habere Christum, quam solum habitare, et patere insidiis adversantis. Merces quippe contubernii statim in ipsa societatis utilitate monstratur. Si enim ceciderit unus, erigit (( Al. eriget)) Christus participem suum. Vae quippe ei, qui, cum ruerit, 1047C Christum in se non habet erigentem. Quod si etiam dormierit unus, hoc est, si morte fuerit dissolutus, et secum Christum habuerit , calefactus, et vivificatus citius reviviscit. Et si adversus hominem robustior in expugnando diabolus astiterit, stabit homo, stabit et Christus pro homine suo, pro sodali suo. 1048A Non quod solius Christi adversus diabolum virtus infirma sit, 423 sed quod liberum homini relinquatur arbitrium, et annitentibus nobis, ipse in praeliando fortior fiat. Quod si etiam Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus advenerint, non cito rumpitur (( Al. rumpetur)) ista sodalitas. Quod autem non cito rumpitur, tamen aliquando rumpetur. Et in Juda enim apostolo fuit triplex iste funiculus: sed quia post buccellam introivit in eum Satanas, funiculus iste diruptus est. Porro quod superius ait: Et quidem si dormiant duo, etiam calor erit illis: et unus quomodo calefiet? de Elisaeo sumamus exemplum, quod ipse contraxerit se cum puero, et dormierit, et calefecerit corpusculum ejus, et ita vivificaverit resurgentem (IV Reg. IV) . Nisi igitur Christus nobiscum 1048B dormierit, et in morte requieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus.
Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum. Quoniam de domo vinctorum egreditur in regem , quia etiam in regno ejus natus est pauper. Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo. Non est finis omni populo, universis, qui fuerunt ante illos. Et quidem novissimi non laetabuntur in eo: sed et hoc vanitas, et praesumptio spiritus. Symmachus hunc locum ita transtulit: Melior est pauper cum sapientia, rege sene et insipiente qui nescit praecavere vicissitudinem. Alter enim exit ((Al. exivit)) de carcere ad regnandum: alter vero, cum esset rex natus, paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes, 1048C qui gradiuntur sub sole 424 cum adolescente secundo, qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populus, qui fuit ante utrumque: et posteri non laetabuntur in eo. Sed et hoc aura et pastio venti. Hebraeus meus, cujus saepe facio mentionem, cum Ecclesiasten mecum legeret, haec Baracibam, quem unum vel 1049A maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. Melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris alvo natus est, qui nescit recedere a vitio, et qui de domo vinctorum, de utero videlicet materno, ad hoc exivit, ut regnaret (( Al. regnet)) in vitiis. Qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. Vidi eos, qui in priore homine vixerunt, et cum secundo homine postea versati sunt, eo videlicet, qui pro priore decessore generatus est: intellexique omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. Quia vero ad meliora conversi, et post Y litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt, 1049B et secundum, id est, novissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est, in priore. Hos duos homines et Apostolus contestatur (II Thess. II,) et Leviticus non tacet: Homo, homo si voluerit illud vel illud (Levit. XVII) . Vir sanctus Gregorius Ponti Episcopus, Origenis auditor in Metaphrasi Ecclesiastae, ita hunc locum intellexit: «Ego vero praefero adolescentulum pauperem et sapientem, regi seni et stulto, cui numquam 425 venit in mentem, quod possibile sit, quemquam de his, quos vinxerat, 1050A ad regnum exire de carcere, et seipsum de iniqua deinceps potestate sua corruere. Evenit enim interdum ut hi qui sub adolescentulo sapiente fuerint, absque moerore sint: ita tamen ut sub sene rege ante versati sint. Qui enim postea nati sunt, quia mala praeterita nescierunt, nec adolescentulum laudare possunt, qui postea consurrexit, abducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis.»
Laodicenus Interpres res magnas brevi sermone exprimere contendens, more sibi solito etiam hic locutus est: «De commutatione, inquiens, bonorum in mala nunc Ecclesiastae sermo est, insipientem hominem conantis exprimere, qui futura non cogitans, praesentibus et caducis quasi magnis atque perpetuis delectatur. Et post diversa , quae solent 1050B hominibus accidere in vita sua, atque mutari, quasi generalem infert de morte sententiam, quod innumerabilis multitudo intereat, et paulatim consummatur et transeat, unoquoque in suo loco alium relinquente, et rursum alium, successore moriente.»
Origenes et Victorinus non multum inter se diversa senserunt. Post generalem enim illam sententiam, quae omnibus patet: quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens, et quod frequenter evenit, ut ille per sapientiam 1051A suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore perverso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat: super Christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, Christum velint. Puerum, juxta illud: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6) . Pauperem vero, quia pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9) . Et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) . Iste natus est in regno senis. Et idcirco dicit: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer Judaeis: Nunc autem non est de hoc mundo regnum meum (Joan. XVIII, 36) . In illius itaque stulti senis regno, qui ostendit ei omnia regna 426 mundi; et 1051B gloriam ejus, natus est optimus puer, et de domo vinculatorum, de quibus Jeremias in Lamentationibus loquitur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus ejus omnes vinctos terrae (Thren. III, 34) , processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui super se eum regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reversus est. Praesago itaque spiritu vidit Ecclesiastes omnes viventes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) , et vetere stulto rege dimisso, Christum sequi. Simulque duo ex Israel populi significantur. Prior qui ante adventum Domini fuerit, et posterior qui Antichristum pro Christo suscepturus est: quod prior non penitus sit abjectus (prima quippe Ecclesia ex Judaeis, et Apostolis congregata 1051C est) et in fine Judaei, qui Antichristum pro Christo suscepturi sunt, non laetentur in Christo.
Custodi pedem tuum, cum vadis in domum Dei, et appropinqua, ut audias. Donum enim insipientium sacrificium ; quia nesciunt, quod faciunt, malum. Praecepta dat vitae, et non vult nos offendere euntes ad Ecclesiam. Non enim ingredi domum Dei, sed sine offensione ingredi, laudis est. Et si esset omnium qui sunt in Ecclesia Dei, audire sermonem, numquam addidisset, appropinqua, ut audias (Exod. XXIV. 2 et seqq.) . Denique Moyses solus prope accedebat ad audiendum Deum: caeteri accedere non valebant. Quod stulti nescientes remedium esse peccati, aestimant oblatione munerum Deo satisfacere se posse, et ignorant hoc quoque malum esse, atque peccatum, 1051D non obedientia et operibus bonis, sed donis, et victimis emendare velle, quod fecerint. Huic congruit illud quod alibi dicitur: Obedientiam super sacrificium (I Reg. XV, 21) . Et: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6) .