Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
(Cap VIII) Quis ita ut sapiens; et quis novit solutionem verbi? Sapientia hominis illuminabit vultum 1073A ejus: et fortis faciem suam commutabit. Supra docuerat difficile bonum hominem inveniri, et venientem contra eliserat quaestionem: a Deo bonos homines conditos, sed sponte sua ad peccata delapsos. Nunc quid boni homini dederit Deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem et providentiam, occulta Dei nosse mysteria, in arcana ejus sensu cordis intrare. Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit (( Al. sciret)) problematum solutiones, et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit; sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. Septuaginta pro eo quod nos posuimus: 1073B Quis ita ut sapiens, transtulerunt: Quis novit sapientes . Et pro eo 450 quod nos diximus: Et fortis faciem suam commutabit, posuerunt: Et impudens vultu suo odietur. Et revera cum multi sint, qui sapientiam repromittant, difficile invenitur, qui discernere queat verum sapientem ab his qui videntur esse sapientes. Et cum sint plurimi, qui Scripturarum occulta dicant posse se solvere, rarus est, qui veram inveniat solutionem. Quod autem sequitur: Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et improbus facie sua odietur, ita possumus explanare, ut Pauli verba ponamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18) : et Psalmistae canentis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) . Sapientiam autem hic hominis 1073C non aliam dicit absque sapientia Dei. Quae cum sapientia Dei sit, juxta possibilitatem capacitatis hominis ejus esse incipit, qui se habere meruerit. Omnis haereticus et falsum dogma defendens, impudenti vultu est. Denique Marcion et Valentinus melioris se dicunt naturae esse, quam conditor est. Et hoc posset aliqua ex parte ferri, si spem se hujus rei habere contenderent, et non jam possidere naturam.
Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei. Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo, 1074A quoniam omne quod voluerit, faciet. Sicut dixerit (Al. dicet) rex, potestatem habens: et quis dicet ei, Quid facis? Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, regibus et potestatibus obsequium (Ad Titum, III, 1) , maxime Septuaginta Interpretibus imperativo modo dicentibus: Os regis custodi; sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo David ait: Domine, in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1) . Et in alio loco, ut Patris et Filii unum regnum significet (( Al. significetur)), Scriptura commemorat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1) . Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Qui rex Filius Dei , Patris regis est Filius. Hujus itaque (( Al. utique)) custodienda praecepta sunt, 451 hujus voluntas patranda. 1074B Et hoc est, quod in Tobiae libro scribitur: Mysterium regis abscondere bonum est (Tob. XII, 7) . Et praecipue monet, ne tractemus, quare Deus unumquodque praeceperit, sed quodcumque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet . Et in lege Domini erit voluntas ejus. Quia vero Septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: Et de juramento et de verbo Dei ne festines a facie ejus ambulare: sciendum juramentum Dei in divinis voluminibus esse conscriptum. Hoc itaque juramentum, de Dei verbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscumque narrare, et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam . Neque, ut Moyses, festines videre faciem Dei, sed tamdiu sustine, donec ipse pertranseat, et tantum ejus posteriora conspicias. 1074C Necnon et illud quod sequitur: Ne stes in verbo malo, et caetera, super eo intelligamus, qui haereseos errore praeventus est: vel super illo, qui cum Ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis vincitur, ut sit infidelis. Ne perseveres in detractione, nec in turpiloquio, luxu (( Al. luxuria)) avaritia, libidine. Quod si perseveraveris, rex vitiorum atque peccati diabolus operabitur perditionem in te, et faciet quodcumque voluerit.
Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum: et tempus, et judicium cognoscit cor sapientis. 1075A Notandum quod, non cognoscet verbum malum, positum est pro eo quod est, non patietur, aut non erit in eo. Siquidem et de Salvatore sic scriptum est: Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21) . Pro verbo quoque Symmachus rem interpretatus est, dicens: Qui custodierit mandatum, non experietur rem malam. Praecepit autem regis imperium conservandum, et scire quid, et quare, et quo tempore jubeat.
Quia omni negotio est tempus et judicium. Afflictio quippe hominis multa super eum, quia nescit quod futurum est; sicut enim erit, quis annuntiabit ei? Licet diversa eveniant, et non possit justus scire quid ei futurum sit, nec singularum 452 rerum causas rationesque cognoscere (nemo enim est conscius futurorum), 1075B tamen scit a Deo cuncta in utilitatem hominum fieri, et non absque ejus voluntate disponi. Est enim magna afflictio generis humani, quia ut Poeta ait (Aeneid. X, 501) :
Nescia mens hominum
fati sortisque futurae,
aliud sperat, aliudque evenit: de altero loco exspectat hostem, et alterius jaculo vulneratur. Pro eo autem quod Septuaginta
Interpretes et Theodotio dixerunt:
Quia scientia hominis multa super eum, in Hebraeo
malitiam habet, non
scientiam: sed quia Res et
Daleth litterae Hebraicae, excepto parvo apice, similes sunt, pro Raath (), legerunt
Daath (), id est, pro
malitia, scientiam. Hoc melius sciet qui ejusdem linguae habuerit notitiam.
1075C Illud quoque quod in fine horum versuum scriptum est:
Quia nescit
quod factum sit; et quid futurum sit post eum, quis annuntiabit ei? de verbo ad verbum nunc ex sermone Hebraeo transtulimus, ut esse sensum alterum noverimus, quod scilicet nec ea
1076A quae praeterierint, scire possumus, nec ea quae futura sint, ita ut sunt futura, cognoscere.
Non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potens in die mortis, et non est emissio in bello, et non salvabit impietas habentem se. Non est in potestate anima nostra, ne auferatur a nobis, et egrediente ad imperium Domini spiritu, nihil prodest ora concludere, et vitam retinere fugientem. Cumque interitus, inimicus vitae nostrae et hostis advenerit, inducias accipere non possumus. Nec reges quondam in saeculo, et omnia nostra impietate vastantes, obvias morti inferre (( Al. ferre)) manus: sed in cinerem terramque solvemur. Non est ergo lugendum, si futura scire non possumus, et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia 1076B finiantur, et superbus et potens, qui cuncta populatus est, non valeat animam suam retinere, cum rapitur. Aliter: Spiritus, qui universa dispensat, non potest 453 a quoquam hominum prohiberi, et leges accipere spirandi. De quo et supra dictum est: Girans girando vadit spiritus. In die mortis non sumus potentes: in die enim vitae facile vitatur inimicus. Similiter qui in bello est, et non habet Dei pacem, quae superat omnem sensum, non habebit emissionem, de qua ad sponsam dicitur: Emissiones tuae paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV) . Et quia impietas non salvabit habentem se, pietas e regione salvabit. Potest impietas diabolus appellari, et pietas Dominus noster Jesus Christus.
Omnia haec vidi, et dedi cor meum in omne opus, 1076C quod factum est sub sole, et dominatus est homo homini, ut affligeret eum. Et tunc vidi impios sepultos, et venerunt, et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in civitate, quia sic fecerunt: sed et hoc vanitas . Quia enim non est contradictio facientibus malum 1077A cito: ideo repletum est cor filiorum hominis in eis, ut faciant malum. Dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur, intuerer, et hoc vel maxime, quod homo accepit in hominem potestatem, ut quoscumque vult affligat atque condemnet. Cum itaque mentem meam ad haec intuenda dirigerem, vidi impios cum tali opinione mortuos, et sic sepultos, ut sancti aestimarentur in terra, qui et cum viverent, putabantur digni Ecclesia et templo Dei, insuper ambulantes tumidi, laudabantur in malis suis, sicut scriptum est: Laudatur enim peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Ps. IX, 24) . Hoc autem propterea evenit, quia nemo peccantibus audet contradicere, nec statim scelus ulciscitur Deus, sed differt poenam, dum exspectat 1077B poenitentiam. Peccatores autem, quia non statim arguti atque correpti sunt, putantes nequaquam futurum esse judicium, in scelere perseverant. Possumus hoc testimonio uti adversus episcopos, qui acceperunt in Ecclesia potestatem, et scandalizant magis eos, quos docere et ad meliora debuerant incitare. Hi frequenter 454 post mortem laudantur in Ecclesia, et beati in his, quae non probabiliter fecerant, publice sive a successoribus, sive a populis praedicantur. Et hoc itaque vanum est, quia enim non ut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo (nemo quippe audet accusare majorem), propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum. Si 1077C (( Al. Et si)) enim peccaverit, non creditur, et si convictus fuerit, non punitur.
Quia peccator facit malum centies, et elongat ei. Ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus. Ex eo quod peccanti plurimum, hoc quippe significat centies, dat Deus locum poenitentiae, et non eum statim punit in scelere, sed exspectat, ut convertatur ab iniquitate sua: ego intelligo, quam benignus et misericors super eos futurus sit Deus, qui habent timorem ejus, et ad verbum illius contremiscunt. Symmachus hunc locum ita transtulit: Peccans enim malus mortuus est, longanimitate concessa ei. Porro ego scio, quia erit bene timentibus Deum, qui timuerunt a facie ejus. Bonum vero non erit iniquo, neque longo supererit 1077D tempore, quia non timuit a facie Dei. Et quia manifestum 1078A est quid iste transtulerit, hoc dicendum est quod verbum Hebraicum Maath (), quod Septuaginta ex tunc, transtulerunt, et nos centies posuimus, Aquila et Symmachus et Theodotio, mortuus est, interpretati sunt, ut sit sensus, qui peccavit, et fecit malum, mortuus est: in eo enim quod peccavit, statim mortuus est. Si autem juxta Septuaginta Interpretes, pro eo quod est, mortuus est, legerimus ex tunc, juxta quosdam hic egerit sensus: Peccator non tunc primum peccat, quando videtur facere peccatum, sed jam ante peccavit: Alienati ((Al. abalienati)) sunt enim peccatores a vulva, erraverunt a ventre (Ps. LVII, 4) ; et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi: 455 simplex enim intelligentia habere consequentiam 1078B non videtur, parvulos peccatores, statim ut de vulva ejecti sunt, mendacium loqui.
Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei. Imprecatur male his qui non habent timorem Dei, et optat ne diu differatur ad poenam, sed statim morte subtracti, cruciatus recipiant, quos merentur. Simile quid et Apostolus loquitur: Utinam praecidantur qui vos conturbant (Galat. V, 12) . Et alibi: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddat illi Dominus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14) . Quae quomodo clementer dicta sint, requirendum est. Haec juxta sensus Hebraici veritatem. Si quis vero Septuaginta Interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: Et ego recognosco, quia erit bonum 1078C timentibus Deum, ut timeant a facie ejus, et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra: quia non est timens a facie Dei; hoc poterit dicere: Fient quidem et illa, de quibus paulo ante tractavi; ego tamen manifestissime cognosco, quia bene erit his qui timent a facie Dei: Vultus enim Domini super facientes mala (Ps. XXXIII, 17) . Et impio non erit bene: non enim timet a facie Dei, et non prolongabit dies in umbra, hoc est, dies vitae suae, qui quasi umbra viventibus sunt. Non enim hi, qui multo tempore vivunt, prolongant dies suos, sed qui grandes eos faciunt bonorum operum magnitudine. Unde et Jacob quasi se peccatorem confitens, dicit: Parvi et mali dies mei (Gen. XLVII, 9) . Et in psalmo confitens: Dies, inquit, mei sicut umbra inclinati 1078D sunt ((Al. declinaverunt)) (Ps. CI, 12) , et ego sicut 1079A fenum arui. Non quod longam vitam quaesierit in praesenti, in quo omne quod vivimus, breve et umbra est, et imago: In imagine enim perambulat homo (Ps. XXXVIII, 7) : sed quod de futuro timeat, ne longitudo vitae ipsius, ubi vera est vita, brevietur.
Est vanitas, quae fit super terram: quia sunt justi ad quos perveniunt quasi facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est. Inter caeteras vanitates, quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi, quod justis ea 456 frequenter eveniunt, quae impiis evenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos. Dabit exemplum Evangelium divitis purpurati, et pauperis Lazari (Luc. XVI) . Septuagesimus quoque 1079B secundus psalmus de hac re disputat: cur justis interdum mala, et impiis eveniant bona. Pro eo autem, quod nos posuimus: Est vanitas, quae fit super terram. Symmachus absolute transtulit, dicens: Est difficile cognitu quod fit super terram. Hebraei, justos quibus eveniant mala, et impios quibus accedant opera justorum, filios Aaron interpretantur, et Manassen, quod illi sacrificantes perierint, et iste post tanta mala et captivitatem in imperium restitutus sit.
Et laudavi ego laetitiam; quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et laetari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. Hoc plenius supra interpretati sumus, et nunc strictim dicimus: licet brevem 1079C et cito finiendam praeferre eum vescendi et bibendi voluptatem angustiis saeculi, et his quae fieri videntur inique in mundo: quod solum hoc homo de labore suo habere videatur, si vel modico fruatur refrigerio. Verum haec interpretatio jejunantes, esurientes, sitientes, atque lugentes, quos beatos in Evangelio Dominus vocat (Matth. V) , si sic accipitur, ut scriptum est, miseros approbabit. Et cibum itaque et potum spiritualiter accipiamus, et super eis laetitiam, quam in labore vitae nostrae vix possumus invenire. Quod autem haec ita sentienda sint, ut diximus, demonstrat sequens versiculus, in quo ait: Dedi cor meum, ut viderem sapientiam et occupationem: quod scilicet occupentur homines super terram, et diebus ac noctibus in Scripturarum meditatione 1079D versentur: ita ut plerumque pro investigatione veri ab oculis somnus aufugiat.
Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem, quae facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnum ((Al. somnium)) in oculis suis non est videns. Et vidi omnia opera Dei: quia non poterit homo invenire opus, quod factum est sub sole, in quo laboravit homo. 457 ut quaereret, 1080A et non inveniet. Siquidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit invenire. Qui quaerit causas rationesque rerum, quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus: cur alius caecus et debilis, alius videns nascatur et sanus: hic paupertatem habeat, ille divitias: iste sit nobilis, ille inglorius; nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quaestione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quaerit . . . Et cum haec dixerit se cognovisse, tunc ignorationis habere principium, et in profundo errore versari. Subostendit tamen esse causas rerum omnium et justitiam, quare unumquodque sic fiat: sed in occulto eas latere, et non posse ab hominibus comprehendi.