Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia VIII. De eo quod scriptum est; Magnificat anima mea Dominum, usque ad illum locum ubi ait; Timentibus efficit virtutem. Cap. I.
0235B
Ante Joannem prophetat Elizabeth, ante ortum Domini Salvatoris prophetat Maria. Et quomodo peccatum coepit a muliere, et deinceps ad virum usque pervenit: sic et principium salutis a mulieribus habuit exordium, ut caeterae quoque mulieres, sexus fragilitate deposita, imitarentur vitam, conversationemque sanctarum earum, quae vel maxime nunc in Evangelio describuntur. Videamus ergo vaticinium virginale. Magnificat, ait, anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari 0235C meo. Duae res, anima scilicet et spiritus, duplici laude funguntur. Anima Dominum praedicat, spiritus Deum. Non quod alia laus Domini, alia Dei sit; sed quia qui Deus est, idem et Dominus est: et qui Dominus est, idem et Deus sit. Quaeritur quomodo magnificet Dominum. Si enim Dominus nec augmentum, nec decrementum, recipere potest, et quod est, est: qua ratione nunc Maria loquitur: Magnificat anima mea Dominum? Si considerem Dominum Salvatorem imaginem esse invisibilis Dei (Coloss. I) , et videam animam meam factam ad imaginem conditoris, ut imago esset imaginis, neque enim anima mea specialiter imago est Dei; sed ad similitudinem imaginis prioris effecta est: tunc videbo quoniam in exemplum eorum, qui solent imagines pingere, et 0235D uno (verbi causa) vultu regis accepto ad principalem similitudinem exprimendam artis industriam commendare, unusquisque nostrum ad imaginem Christi formans animam suam, aut majorem ei, aut minorem ponit imaginem, vel obsoletam, vel sordidam, aut claram, atque lucentem, et splendentem ad effigiem imaginis principalis. Quando igitur grandem fecero imaginem imaginis, id est, animam meam, et magnificavero eam opere, 269-270 cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et ipse Dominus, cujus imago est in nostra anima, magnificatur. Et quomodo crescit Dominus in nostra imagine, 0236A sic si peccatores fuerimus, minuitur atque decrescit. Sed nos pro imagine Salvatoris alias nobis imagines induimus: pro imagine Verbi sapientiae, justitiae, caeterarumque virtutum, diaboli formam assumimus, ut dicatur de nobis: Serpentes, generatio viperarum (Matth. XXIII) . Et leonis personam induimus, et draconis, et vulpium, quando venenati, crudeles, callidi sumus: necnon et hirci, vel porci, quando ad libidinem promptiores. Memini quondam Deuteronomium disserentem in eo loco ubi scriptum est: Ne faciatis omnem similitudinem omnis animalis (Deut. IV) , dixisse me quoniam spiritalis est in alios facere imaginem masculi, in alios feminae: illum similitudinem habere volucrum, illum reptilium, atque serpentium, et alium facere similitudinem Dei. Haec 0236B quomodo intelligantur sciet qui illa
271-272 Homilia IX. De eo quod scriptum est: Manebat cum ea mensibus tribus, usque ad cum locum ubi ait: Et loquebatur benedicens Dominum. Cap. I.
0237B
Tam eorum quae dicta sunt, quam illorum quae facta referuntur, debet ratio esse sancto Spiritu digna, et Christi fide, ad quam credentes vocamur. Unde et nunc causa quaerenda est, quare Maria post conceptum venerit ad Elizabeth, et manserit cum ea mensibus tribus, aut quid causae fuerit, ut Lucas, qui Evangelii scribebat historiam, etiam hoc scriberet, quod manserit cum ea mensibus tribus, et postea regressa sit in domum suam. Utique debet aliqua esse ratio, quam si Dominus aperuerit cor nostrum, sequens sermo monstrabit. Si enim eo quod tantum venit Maria ad Elizabeth, et salutavit eam, exsultavit 0237C infans in gaudio, et Spiritu sancto plena Elizabeth prophetavit ea quae in Evangelio scripta sunt, et in una hora tantos profectus habuit, nostrae conjecturae relinquitur, quid in tribus mensibus Joannes profecit, assistente Maria Elizabeth. Valde quippe indignum est in puncto horae atque momento exsultare infantem, et quodammodo gaudio lascivisse, repletamque esse Spiritu sancto Elizabeth: per tres vero menses, nec Joannem, nec Elizabeth, ex vicina Matris Domini et ipsius Salvatoris praesentia profecisse. Exercebatur ergo, et quodammodo in athletico sancta matre, per tres menses urgebatur Joannes, et praeparabatur in matris utero, ut mirabiliter natus, mirabilius nutriretur. Quod enim extra consuetudinem nutritus est, non refertur scriptum, 0237D quomodo matris fuerit lactatus uberibus, quomodo in sinu gerulae constitutus, sed statim sequitur: Et erat in desertis, usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Deinde legimus: Elizabeth autem completum est tempus ut pareret, et peperit filium. Multi putant superflue dici: Elizabeth autem completum est tempus ut pareret, et peperit filium (Marc. I) . Quae enim mulier potest parere, nisi tempus pariendi ante compleverit? Sed qui Scripturas diligentissime contemplatur, et audit populum loquentem, attendat lectioni, observans tam in veteri, quam in novo Testamento, sicubi scriptum in ortu peccatoris inveniat: 0238A Completum est tempus ut pareret, numquam omnino reperiet. Sed ubicumque justus nascitur, ibi completur dies, illic in mundum completur adventus sui. Ortus justi, plenitudinem habet: peccatoris nativitas, ut ita dicamus, vacuitatem atque inanitatem. Haec de eo quod scriptum est: Completum est tempus ut pareret. Congratulabantur matri ejus vicini, et cognati, et volebant in honorem patris puero nomen ponere, ut vocaretur Zacharias. Porro Elizabeth, sancto Spiritu suggerente, aiebat: Joannes est nomen ejus. Deinde cum illi causas justas quaererent cur Joannes potissimum vocaretur, cum in genere ipsius nullus haberet hoc nomen, interrogant patrem, qui non valens respondere (manu et litteris est locutus). Scripsit enim in pugillari, Joannes est nomen ejus: statimque ut stylus impressus 0238B est cerae, lingua, quae prius fuerat vincta, laxata est. Recepit eloquium, non humanum, quoniam ligata fuit lingua ejus; humana tamen non fuit. Vinxerat enim eam incredulitas. Statim ut soluta est, humana esse desinit, et loquebatur benedicens Deum, et prophetavit ea quae scripta sunt in Evangelio, de quibus, praebente Domino Jesu Christo, cum tempus fuerit, disseremus: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
273-274 Homilia X. De eo quod scriptum est: Plenus Spiritu sancto prophetavit, usque ad eum locum ubi ait: Antecedet enim coram Domino parare vias ejus. Cap. I.
Plenus Spiritu sancto Zacharias, duas prophetias 0238C generaliter nuntiat, primam de Christo, alteram de Joanne. Quod manifeste de verbis ipsius approbatur, in quibus quasi de praesentia, et qui versaretur in mundo loquitur Salvatoris, ac dein de Joanne: Repletus enim Spiritu sancto prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Visitante enim et Deo volente redimere populum suum, mansit Maria cum Elizabeth, postquam ei locutus est angelus, mensibus tribus, ut per ineffabilem quamdam virtutem, non solum Joannem, sicut dudum diximus, sed etiam Zachariam, ut nunc Evangelicus sermo declarat, praesens Salvator instrueret. Paulatim quippe et hic per tres menses sancti Spiritus augmenta capiebat, et cum nesciret erudiebatur, et de Christo prophetavit 0238D dicens: Qui dedit redemptionem populo suo, et suscitavit cornu salutis nobis in domo David, in qua secundum carnem natus est Christus. Et vere quia fuit cornu salutis, in domo David prophetia ista concinitur. Vinea enim facta est in cornu (Isai. V) . In quo cornu? In Christo Jesu, in illo in quo nunc scribitur: Suscitavit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum suorum prophetarum: salutem ex inimicis nostris. Non putemus nunc de corporalibus inimicis dici, sed de spiritalibus. Venit enim Dominus Jesus fortis in praelio, destruere omnes inimicos nostros, ut nos de insidiis 0239A eorum liberaret. De manu inimicorum nostrorum et de manu eorum qui nos oderunt. Facere misericordiam cum patribus nostris. Ego puto quod, in adventu Domini Salvatoris, et Abraham, et Isaac, et Jacob fruiti sint misericordia Dei. Neque enim credibile est, ut qui prius viderent diem illius, et laetati sunt, postea in adventu ipsius, et nativitate de Virgine, nihil utilitatis acceperint. Et quid de patriarchis loquor? Ad altiora Scripturarum auctoritatem sequens audacter ascendam, quoniam praesentia Domini Jesu et dispensatio illius non solum terrena, sed etiam