Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLIX.
Psalmus Asaph. Asaph interpretatur, congregatio. Psalmus discernit justos ab impiis, coelestes a terrenis, sanctos a peccatoribus protestatur. In quo non propheta se locutum, sed ipsum Dominum pronuntiat, dicens:
Deus deorum Dominus locutus est. Deus in Trinitate, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus 0968C Deus: deorum Deus: quia credentes deos voluit nuncupari. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine ejus (Joan. I) . Dominus autem est: eo quod omnium dominantium dominetur. Et utique ipse qui dudum in patriarchis loquebatur atque prophetis, ipse nunc loquitur. Et quid, inquis, loquitur? Et vocavit terram. Non partem aliquam; sed audi quid adjecit:
A solis ortu usque ad occasum. Nihil reliquit, quod non sua vocatione faceret dignum. Ex Sion species decoris ejus. Quae est fides atque credulitas quae ex Sion incipit. Unde Dominus in Evangeliis: Oportebat enim haec Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes: incipientibus 0968D ab Jerusalem, quae est Sion (Luc. XXIV) .
Deus manifeste veniet. Non occultus. Vel, Deus manifeste veniet: hoc est, in die judicii, quia omnis homo eum videbit: ut in Apocalypsi ait: Et videbit eum omnis oculus (Apoc. I) . Deus noster et non silebit. Quia ad judicandum veniet: juxta illud: Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII) ? Modo tacet, tamen et si tacet judicio, non tacet mandato. In primo adventu tacuit, quia humilis apparuit.
Ignis in conspectu ejus ardebit. Duplicem hic ignis intelligitur habere virtutem. Illuminat enim, et exurit. Gaudeant justi: quia illuminantur ex eo. Timeant peccatores, qui exurendi sunt ab eo. Et incircuitu ejus tempestas valida. Quae flagellat et corrigit 0969A peccatores, triticumque secernit a paleis. Et quos ignis exurit, tempestas involvit. Et in alio loco dicit: Purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum: paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. V) .
Et vocavit coelum desursum. Apostolos vel reliquos sanctos, qui despectis terrenis, quae sursum sunt sapiunt. Et terram discernere populum suum. Discernit autem et terrenos, ut cum coelestes ponuntur ad dexteram, hi ad sinistram collocentur. Vel discernet populum suum, in futuro judicio quando dicturus erit: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et ad sanctos: Ite in vitam aeternam (Matt. XXV) .
Congregate illi sanctos ejus. O quam mirabiliter haec Evangelio sancto conveniunt! Dominus enim 0969B post dispensationem finis, audit quid dicit: Mittet filius hominis angelos suos cum tuba et virtute magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summo coelorum (Matt. XXIV) . Et hic dicit: Congregate illi omnes sanctos ejus. Intelligite ergo per haec, unum veteris novique Testamenti esse dispositorem.
Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. In quorum miserationibus Deus super omnibus sacrificiis delectatur. Vel ordinant, praedicant et implent Testamentum novum super vetus, quia transeunt vetera, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V) .
Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Evangelistae, vel lex Moysi. Quoniam Deus judex est. Qui separare facit bonos a malis. Vel coeli, sancti: annuntiabunt, praedicabunt: ut illud, Coeli enarrant gloriam Dei 0969C (Psal. XVIII) . Justitiam ejus, mandata ejus. Quoniam Deus judex est: quia ipse est judex vivorum et mortuorum. Et advocatus noster est, et judex est, et Deus noster est.
Audi, populus meus: et loquar tibi, Israel. Vox Dei Patris, ad populum Judaicum loquitur. Audi, populus meus. Aurem cordis requirit: unde ait propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV) . Et alibi: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI) . Vel accipe aures audiendi, ut intelligas, Israel. Et testificabor tibi. Si mente spirituali perspexeris. Vel testificabor tibi, id est, per patriarchas et prophetas, sicut dixit: Ego sum qui sum (Exod. V) . Quoniam Deus, Deus tuus ego sum. Deus sum, omnipotentia; tuus sum autem Deus, 0969D per gratiam: non simulacra muta et surda, quae hactenus veneratus es. Vel ego sum, qui semper sum ipse.
Non in sacrificiis tuis arguam te. Quia corde contrito delector. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Si odorem rectae orationis, tamquam suavitatis incensum, ad me usque direxeris.
Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. Ista enim sprevi: quia sanguis veri agni effusus est pro peccatis populi mei. Vel, non accipiam de domo tua vitulos: id est, incontinentes et superbos. Neque de gregibus tuis hircos: Hircos, qui foetidi sunt in peccato.
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves. Irrationabiles et diversis montibus 0970A vacantes homines: quos oportet vocatione Filii Dei salvos fieri.
Cognovi omnia volatilia coeli. Sive haereticos, sive divites hujus mundi, qui per mundanam superbiam et irrationabilem scientiam extolluntur. Et species agri mecum est. Quia ubi voluero, rerum omnium copia, vel diffunditur, vel negatur. Vel species agri mecum est: virtus sanctae Ecclesiae. Volatilia coeli quae mihi offers, turtures et columbas, ego tibi dedi, et omnia antequam fiant, apud Deum vivunt: et quali loco essent, et quali tempore venerint, et in pondere, et in mensura omnia apud Deum sunt: ut ait in Evangelio: Nam et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Luc. XII) . Vel, volatilia coeli, sancti angeli.
Si esuriero, non dicam tibi. Esurire Dei est, non in 0970B escis corruptibilibus, sed ut faciat quis voluntatem ejus: sicut ipse ait in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV) . Ergo tacet Christus suam esuriem: quia exspectat peccatores ad poenitentiam. Meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Totus mundus. Vel, orbis terrae, sancta Ecclesia. Ac si diceret, suo eam esse sanguine redemptam.
Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Vetera hic sacrificia evacuanda esse declarat: ideoque in moribus bonis sacrificium requirit: dicens.
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Hoc est sacrificium acceptabile: hoc est holocaustum pingue: ut laudetur Deus ab homine 0970C quem creavit, quem redemit: cui et regnum coeleste promittit. Vel vox prophetae admonet sanctos, immolare spiritualiter, et vota reddere, ut ait: In me sunt, Deus, vota tua: quae reddam laudationes tibi.
Invoca me in die tribulationis tuae, etc. Tentamur, ut probemur: perseveremus in fide, invocemus in tribulatione: magnificemus eum cum fuerimus a periculis liberati.
Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Audiant haec doctores vel episcopi Ecclesiarum: qui peccata populorum resecant praedicando. Unde sanctus Paulus dicit: Manifesti sunt qui praeceptum Christi non sustinuerunt (I Tim. V) , id est, non implent in opere quod praedicant. Unde Dominus dixit 0970D apostolis: Quae dixerint vobis facite: secundum opera vero illorum nolite facere (Matt. XXIII) .
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Quae praedicabas in Ecclesia, non custodiebas in vita.
Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Cucurristi cum fure, participatus es adultero, quando eis, vel in adulatoriis laudibus, vel in consentaneis voluptatibus es adjunctus. Quod dixit superius, portionem tuam ponebas, id est, portionem quam cum Deo et angelis habere debueras, ponas illam in inferno.
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Illo male agente: tu nequiter ac dolose bene 0971A agere collaudabas. Vel, lingua tua concinnabat dolum, id est, Judas contra Christum. Os suum abundavit nequitia, quando consilium fecit cum Judaeis, ut eum crucifigerent.
Sedens adversum fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Filius dicitur Christus: quia de synagoga processit. Vel Judas frater Domini dicitur, ut ait propheta: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI) . Vel aliter: Fratres, fortiores sancti: filii, simpliciores. Unde sanctus Paulus dixit: Nos qui firmiores sumus, debemus infirmiores fratres sustinere (Rom. XV) . Sedens adversus fratrem tuum loquebaris: qui tibi in baptismo est renatus. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: quem Ecclesia Dei sicut teipsum per fidem 0971B exhibuit Christo. Haec fecisti, et tacui. Quia examinanda ea in futuro judicio reservavi. Et tacui: quia non statim vindicavi, sed sustinui.
Existimasti, inique, quod ero tui similis. Dum non vindico in praesenti: arbitratus es ea mihi placere, sicut tibi placent tua mala et aliorum. Arguam te. Cum in sinistra parte sedis fueris collocatus, in futuro judicio. Et statuam illa contra faciem tuam. Ut his confusus damneris in morte perpetua, hoc est, per illa mandata quae non custodisti: vel tua peccata, et aliorum, quae post te reliquisti, ut illud: Quia si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III) . Utinam nos in hoc saeculo poneremus ante nos peccata nostra: et non Deus ea in judicio statueret ante 0971C faciem nostram: ubi jam non castigatio, sed judicium mortis accedit.
Intelligite nunc haec qui obliviscimini Deum. Vox prophetae admonet unumquemque, ut non ponat Dominum in oblivione, nec sua mandata (Job. II) . Ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. Ne quando rapiat, ad mortem vel ad diem judicii: unde dixit: Et non est qui de manu tua possit eruere. Vel rapit ille: hoc est, in mortem praecipitat obliviscentes se, et nemo eripere potest:
Sacrificium laudis honorificabit me. Quia de omni bono quod sancti faciunt, Deus honoratur. Unde dixit Paulus: Omnia quaecumque facitis in verbo aut in opere: omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X) , ut et in Evangelio: Ut videant vestra opera bona, 0971D et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matt. V) . Ob hoc me honorat ille coram angelis: quia ego eum honorificavi coram hominibus in sacrificiis laudis; implevitque quod in Evangeliis est locutus: Qui me confessus fuerit coram hominibus, ego eum confitebor coram Patre meo et angelis ejus (Luc. XII) . Et illic iter est. Christi iter per opera Sanctorum est. In quo ostendam illi salutare Dei. Salutaris Dei Patris, Filius est. In hoc sacrificio indicat viam, quae ducit ad vitam, id est, ad Christum. Qui nobis praestare dignetur, ut discreti a paleis, impleti fructu sanctificationis offeramus ei sacrificium laudis, ut ipso illuminante, intelligere mereamur viam nostrae salutis. Amen.