Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXI.
Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem omnipotens de excelsis? Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Ab hinc usque ad 0718D finem, justitias suas, vel maxime et misericordias atque virtutes enarrat, quas usque ad quindecim numeros digerit, velut vir perfectus, qui ascensus in corde suo disponens, per gradus quosdam profectuum usque ad domum Dei ascendendo pervenit. Ego, inquit, animo cum his obtutibus carnis meae, definivi ac statui, ut nihil omnino turpe atque obscenum mihi intrinsecus nuntiarent, quod delectatione voluptatis, intra me iniquis cogitationibus volverem. Senserat, credo, aliquando fortassis delectatione carnem suam, et voluptatibus illecebrarum titillari, et idcirco se continentiae virtute praecinxerat, timens oculum Dei, cum scrutator cordis sit, et 0719A omnes vias conversationis humanae, cunctosque gressus actuum mortalium noverit.
Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Sanctus Job certus de aequitate justitiae Dei, se manifestari optat hominibus. Non enim aliquid ignorat Deus, ut examinando cognoscat: sed sciat Deus, ita dixit beatus Job, ut scire alios faciat, secundum illud: Tentat vos Deus Dominus, ut sciat utrum diligatis eum: id est, ut scire caeteros faciat.
Si declinavi gressus meos de via, et si secutus est oculus meus cor meum, et si in manibus meis adhaesit macula: seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Nihil mandatorum Dei, ait, praeterii: quia nec cor meum acquiescens secutum est oculos meos, 0719B cum concupiscentiae imagines ei offerrem, priusquam pactum cum ipsis haberem, ne quid intrinsecus turpe transmitterent. Unde nec in operibus manuum mearum ulla peccati macula potuit adhaerere, et hoc ipsum cum quadam juramenti exsecratione confirmat.
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima: ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Secundum naturae bonum loquitur, quod in Tobia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Proinde ait, nefanda res est, et iniquitas maxima: haec funesta ac detestabilia cogitare, vel facere, 0719C ignis est incentivae libidinis, omnia bona virtutum devorans, atque universa in homine sanctarum rerum incrementa consumens.
Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Sive ut alii dixerunt, apud me.
Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus, et cum quaesierit, quid respondebo illi? Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? Magna humilitas sancti viri hujus, et magna futuri judicii cogitatio.
Si negavi quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Manifestum est.
Si comedi buccellam meam solus, et non comedit 0719D pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Manifestum est.
Si despexi praetereuntem, quod non habuerit indumentum; et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Hoc dicto ostendit, quemadmodum opus misericordiae fieri debeat, id est, ne aliis auferas, unde aliis recte dare te arbitreris. Unde Salomon ait: Honora Deum de tuis justis laboribus. Et Isaias: Ego Dominus diligo judicium, et odio habeo rapinam in holocaustum.
Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, humerus meus a junctura 0720A sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringantur. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. In humero, opera: in brachio, virtutis perseverantia; atque instantia bonorum operum accipi potest. Nisi ita est, inquit, irriti ante Deum inveniantur omnes labores mei.
Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi, fiducia mea. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Verae homo philosophiae, nullo vitio tenebatur, sicut nunc cupiditatis et elationis contemptor fortissimus, aurum etiam pro nihilo se habuisse testatur.
Si vidi solem cum fulgeret, ut lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus 0720B sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Tantae virtutes et tam praecipue nihil prosunt: quamvis quisque in eisdem perpetrandis sit sapiens, magnus et clarus: si errorum stultitia teneatur. Non solum, inquit, quorumcumque idolorum culturis, verum etiam, nec horum pulchritudine ac specie magnorum luminum delectatus sum; nec quasi adorans ea inter eorum venerationem osculatus sum manum meam: nec creaturam pro creatore veneratus sum, quod in Epistola ad Romanos sanctus Apostolus detestatur.
Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, exsultavi quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guitur meum, ut expeterem maledicens 0720C animam ejus. Cum magnum sit, si de inimicis suis quis, cum possit, non studeat ulcisci, quanto apud Deum studiosius est de eorum ruina, nec in corde delectari!
Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Pro hospitalitatibus ejus et virtute, qua et caeteri sancti Deo placuerunt, odium servorum contraxerat.
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. De his peccatis tantum, quae cogitationibus committuntur, hoc loco mihi dixisse videtur: eo quod nec ipsa celare voluerit, quandoquidem secretorum suorum intima manifestaverit hominibus, se consensione iniqua cujuslibet 0720D peccati non fuisse participem.
Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Ad propinquorum suorum personam despicientium eum, locus hic pertinet, qui ei inter miserias calamitatum posito, indesinenter injurias irrogabant; contra quos sibi jurgantes posuit custodiam ori suo.
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Quem librum sanctus Job demonstraturus caeteris, in humero suo, 0721A in loco videlicet cunctis conspicuo confert; eo quod libro pro laboris sui meritis velut corona gloriae coronatus, per singulos gradus virtutum, sive profectuum suorum incrementa ante Deum recensendo, pronuntiat.
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Terra, caro hominis recte sentitur. Hanc dicit beatus Job sibi adversariam non fuisse, necessario utique: quoniam bene sibi eam obedientem fecerat circa ornamenta virtutum. Cujus etiam sulcos metaphoricos appellat, qui sive propter bonos mores excolendos, sive propter continendam aquam verbi Dei, infusam divinitus 0721B terrae suae, sulci ab eo dicti sunt: secundum illud Psalmistae: Sulcos ejus inebrians, multiplica generationes ejus. Agricolas autem istos terrae suae, beatus Job sanctas cogitationes, ut arbitror, dixit: quibus vivus ager mentis suae strenue colebatur. Quorum agricolarum ideo anima una ab eo refertur, ut advertamus unum eorumdem fuisse consensum. Non est hoc in moribus sanctorum notabile, sive reprehensibile, quando seipsos laudant. Non enim jactantiae vitio detinentur, ut in suis laudibus gloriam humanam requirant: sed faciunt hoc veritatis intentione, qua ante Deum simpliciter ac sinceriter vivunt.