Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLIII.
In finem, pro filiis Core, intellectus. Core, interpretatur de Calvario, et Dominus in monte Calvariae fuit crucifixus. Filii Core, filii Christi: sancti apostoli, vel martyres sunt. Unde dictum est: Non possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus (Matth. IX) . Intellectus: hoc est, ut intelligamus illum, qui initium sumpsit secundum carnem ex tempore, et ante saecula est genitus. Vel, intellectus est: ut intelligamus de prosperitate 0953A praesenti peccatorum, et de tribulatione praesenti sanctorum. Psalmus non anteriora facta docet, sed Ecclesiam in Christo renasci pronuntiat, ac fideles in ea provocat ad agonem, ostendens neminem posse, nisi qui legitime certaverit, coronari: in quo etiam plerumque voces martyrum proferuntur.
Deus, auribus nostris audivimus. Per spiritualem sensum cognovimus, juxta illud Domini: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII) . Et patres nostri. Apostoli et prophetae, quorum praedicatione renati sumus ad vitam. Annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Annuntiaverunt prophetae quae sunt gesta illorum tempore. Annuntiaverunt apostoli, quae te viderunt operantem.
0953B Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. Disperdidisti ab Ecclesia onera vitiorum, et plantasti ornamenta virtutum: id est, homines justos, qui fructum exhibeant sanctitatis. Afflixisti populos, et expulisti eos. Illos, qui, te relicto, ad idololatriam declinabant.
Non enim in gladio suo possederunt terram. Sed in mansuetudine mentis: quia beati mansueti, ipsi haereditabunt viventium terram (Matth. V) . Et brachium eorum non salvabit eos: sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio faciei tuae. Dextera Patris, Christus est: ut illud: Dextera enim sua exaltavit nos: id est, brachium: sicut alibi: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII) ? Ipse et illuminatio: ut ibi: In lumine tuo videbimus 0953C lumen (Psal. LIII) . Hic est igitur missus a Patre, ut liberaret suos. Et cur eos liberaverit, adjecit: Quoniam complacuisti in eis. Vult enim Deus; ut sicut ei beneplacitum est in Filio, ita et nos beneplacentes simus in ipso, si volumus liberari.
Tu es ipse rex meus. Qui in me regnas, et non peccatum. Et Deus meus. A quo sum acquisitus. Qui mandas salutes Jacob. Hoc est, populo Christiano: qui supplantato seniore, mandatum salutis per doctrinam propheticam atque apostolicam suscepit.
In te enim inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. A cornibus aliquid ventilatur, ut Sedechias, qui factis duobus ferreis cornibus dicebat: Sic ventilabis totam Syriam (III Reg. XXI) . Cornu vero nostrum, 0953D Christus est. Idem et nomen Patris, in quo adversarii nostri, vel ventilantur, vel spernuntur.
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Sed virtus tua.
Salvasti enim nos a tribulantibus nos. Quia in armis meis sperare non debeam; haec causa est, quod salvasti nos semper a persequentibus, et absque nostra virtute, nostroque gladio custodisti. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti: aversae sunt potestates, quibus confusis, a Christo Domino liberati sumus.
0954A In Deo laudabimur tota die. Quia ipse est laus et gloria nostra. Et in nomine tuo confitebimur tibi in saeculum. Quod a te Christo, Christiani vocamur.
Nunc autem repulisti et confudisti nos. Cum ait, nunc, praesens tempus ostendit. Ergo in praesenti tempore ad exercitationem repellimur, ut in aeternum glorificemur. Saepe enim et martyres in tempore dicunt: Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Ut nos in posterum perpetua virtute corroborares.
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Sic et Petrum Dominus retrorsum convertit, ut in melius repararet. Ergo et nos debemus retrorsum converti, ne in viis pravis perduret iter nostrum. Debemus et inimicos nostros ante nos habere, ut sciamus quid 0954B cavere debeamus. Quod et si post Christum convertimur ut Petrus, habentes eum ante nos, nihil ultra metuemus. Et qui oderunt nos, diripiebant sibi. Propter nomen enim tuum diripiebant nos: cum in carceribus, in plagis, in reliquis nos vexarent tormentis. Sed non nos separavit a charitate tua illa tribulatio.
Dedisti nos tamquam oves escarum. Sicut enim Dominus tamquam ovis ad occisionem ductus, datus est esca populis, cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) : ita et sancti, sicut superius diximus, in multis tribulationibus dati, facti sunt pabulum gentibus: vel cum alimenta aeternae vitae ministrant: vel dum rapacitatem eorum de suis aerumnis exsatiant. 0954C Et in nationibus dispersisti nos. Ut ad tempus dominarentur nostri.
Vendisti populum tuum sine pretio. Usque nunc de se locuti sunt martyres: nunc de Judaeorum populo dicitur, quibus dictum est: In peccatis vestris venditi estis (Isai. L) . Et ideo sine pretio: quia non est effusus Agni sanguis pro eis. Et non fuit multitudo in commutationibus nostris. Vilior erat merces quae fuit vendita: ideo non est commutatio facta. Nam Dominus populum quem emit, non auro neque argento, sed pretioso ac proprio eum sanguine comparavit: sicut ait Petrus apostolus (I Petr. I) .
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Vicini dicti persecutores, propter cohabitationem mundanam, 0954D qui saepe exprobant irridendo, dicentes: Veniat Deus vester, et eruat vos de manibus nostris (II Par. XXXII) .
Posuisti nos in similitudinem gentibus. In tuam utique similitudinem: ut sicut te mundus odio habuit prius, ita et nos deinceps odiret. Commotionem capitis in populis. Sicut enim in passione tua transeuntes movebant capita sua, ita et in martyribus tuis faciunt. Sed et si quis nunc in te pie voluerit vivere: protinus iniqui blasphemant cum irrisione vel capitis commotione.
0955A Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. Dominus haec in assumpta loquitur carne, qui pro nobis verecundiam patitur, maledicitur, atque confunditur, usque ad ipsum etiam patibulum Crucis.
A voce exprobrantis et obloquentis. Cum ei diceretur: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matt. XXVII) . A facie inimici: Judae. Et persequentis. Populi Judaici.
Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te. Martyres ista dicunt: quia omnia quae tu, Domine Jesu, pertulisti, et nos eadem pertulimus, sed te semper confessi sumus. Et inique non egimus in testamento tuo. Sed veraciter te praedicavimus. Et non recessit retro cor nostrum. Ut errores fanaticos unde digressi fuimus, sequeremur. Et declinasti semitas 0955B nostras a via tua. Actio nostra non est a tuis justificationibus separata.
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis. In corpore isto, in quo versamur et affligimur propter te. Et operuit nos umbra mortis. Bene umbra mortis in hoc saeculo opprimit, et non ipsa mors: quia martyres, vel reliqui sancti, et si affliguntur, et si morti destinantur, vivunt tamen Deo, et haec mors umbra eis est, et non veritas mortis.
Si obliti sumus nomen Dei nostri. Id est, Christum, Et si expandimus manus nostras ad deum alienum. Ad idolum.
Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quod cognoscat Deus cogitationes hominum, ipse in Evangelio prodit ad Pharisaeos dicens: 0955C Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Luc. V) ? Sic et martyres dicunt: Si alicubi excessimus a viis Dei, ipse qui arcana cordis novit, inquirat.
Quoniam propter te mortificamur tota die. In diversis tribulationibus opprimimur propter te, sed sponte praebemus colla caedentibus. Aestimati sumus, ut oves occisionis (Matth. X) . Dixeras enim, quod missurus nos esses tamquam oves in medio luporum (Matth. VIII) : Nunc autem quia ab his tentationibus elongatus es, et tamquam si in navi dormiens, non nos a tempestate defendis, excitamus te, Domine, confessione supplici deprecantes.
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne repellas in finem. Ut qui mortuus es pro nobis, et resurrexisti: exciteris in cordibus eorum, qui te 0955D mortuum confitentur, et resurrexisse non credunt, ut tandem desinentes nos persequi, non usque in finem aeternae mortis intereant.
Quare faciem tuam avertis? Avertit enim Deus faciem ad tempus, ut probet electos suos. Oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae. Patimur inopiam, pro nihilo habentes hujus mundi divitias, regnum coeleste desideramus. Tribulamur enim, cum elongatur desiderium nostrum.
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ut ab illis inclinaremur, quos ventus ut pulverem a facie terrae projicit. Conglutinatus est in terra venter noster. Ac si diceret: Caro infirmatur, sed sensus in coelestibus est attentus.
0956A Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. Jam tuum in tribulationibus auxilium mereamur, ut liberemur ab his pressuris: non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.