Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XVII. De eo quod scriptum est: Erant pater ejus et mater admirantes super his quae dicebantur de eo, et rursum usque ad eum locum ubi de Anna scribitur. Cap. II.
Lucas qui scripsit: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propter hoc et quod natum fuerit sanctum, vocabitur Filius Dei: et qui manifeste nobis tradidit, quoniam Virginis filius Jesus est, nec de humano conceptus est semine: iste patrem ejus Joseph testatus est, dicens: 0256B Erant pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Quae igitur causa exstitit, ut eum qui pater non fuit, patrem esse memoraret? Qui simplici expositione contentus est, dicit: Honoravit eum Spiritus sanctus Patris vocabulo, quia nutrierat Salvatorem. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere: quia generationis ordo a David usque ad Joseph deducitur (Matt. I) , et ne videretur frustra Joseph nominari, qui pater non fuerat Salvatoris, ut generationis ordo haberet locum: pater appellatus est Domini (Luc. III) . Admirabantur igitur pater illius et mater super his quae dicebantur de eo, tam ab angelo, quam a multitudine coelestis exercitus, nec non a pastoribus. Omnia quippe haec audientes, vehementissime mirabantur. 0256C Dehinc Scriptura ait: Benedixit ei Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicitur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quomodo Salvator in ruinam et in resurrectionem multorum venerit, est contemplandum.
Qui (( Al. Quid)) simpliciter exponit, potest dicere, in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Qui vero curiosus interpres est, dicit, nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur, qui fuerit ille qui steterit, et in cujus ruinam Salvator advenerit, necnon et eum qui consurgat. Nam utique ille consurgit, qui antea corruerat. Videndum est utique, ne forte Salvator non 0256D aliis atque aliis in ruinam venerit et resurrectionem multorum, sed iisdem et in ruinam et in resurrectionem venerit. In judicium, ait, ego veni, ut qui non videbant videant, et qui videbant caeci fiant (Joan. IX) . Est enim in nobis quod videbat prius, et postea videre desivit: et aliud quod non videbat, et postea coepit videre. Verbi gratia: Volo videre illis oculis, quibus antea non videbam, et qui mihi postea reserati sunt, quoniam 0257A post inobedientiam et Adam et Evae oculi sunt aperti, de quibus superiori sermone tractavimus. Nunc autem interpretandum, quid sibi velit hoc quod ait: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel. Me oportet primum cadere, et cum cecidero, postea bene resurgere, ne Salvator causa fuerit malae ruinae; sed propterea cadere me fecit, ut consurgam, et multo mihi ruina utilior fuerit, quam illud tempus quo videbar stare. Stabam enim in peccato eo tempore, quo peccato vivebam: et quia peccato stabam, prima mihi utilitas fuit ut caderem, et peccato morerer. Denique et sancti prophetae, quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam. Propterea autem cadebant, ut peccata per ruinam plenius 0257B purgarentur. Hoc ipsum et Salvator tibi primum concedit, ut corruas. Ethnicus eras, cadat in te ethnicus: diligebas scortum, primum in te scortum intereat: peccator eras, cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus: et si mortis conformes, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI) . 297-298 Iste igitur in ruinam et in resurrectionem multorum positus est in Israel, hoc est, in his qui plena possunt acie, et ratione conspicere. Et in signum cui contradicetur. Omnibus quae narrat historia de Salvatore, contradicitur. Virgo mater est, cui contradicitur. Marcionitae contradicunt huic signo, et aiunt, penitus eum de muliere non esse generatum. Ebionitae contradicunt signo, dicentes ex viro 0257C et muliere ita natum esse, ut nos quoque nascimur. Habuit corpus humanum, et hoc signum est cui contradicitur. Alii enim dicunt, eum venisse de coelis: alii, tale quale nos corpus habuisse, ut per similitudinem corporis etiam nostra corpora redimeret a peccatis, et daret nobis spem resurrectionis. Resurrexit a mortuis: et hoc signum est cui contradicitur, quomodo resurrexit, et utrum ipse, et talis qualis mortuus est, an certe in melioris substantiae corpus resurrexerit. Et est infinita contentio: aliis dicentibus, fixuram clavorum Thomae 0258A ostendit in manibus suis (Joan. XX) : aliis e regione tractantibus, si idem corpus habuit, quomodo clausis ingressus est ostiis, et stetit? Vides igitur quemadmodum argumentis variis etiam resurrectioni ejus quaestio concitetur, et fit signum cui contradicitur. Ego et hoc quod prophetarum ore praedictum est, puto signum esse cui contradicitur. Sunt enim plures haeretici, qui asserunt eum a prophetis penitus non fuisse praedicatum. Et quid me necesse est multa prosequi? Omnia quae de eo narrat historia, signum est cui contradicitur. Non quod contradicant hi qui credunt in eum: nos quippe omna scimus vera esse quae scripta sunt; sed quia apud incredulos universa, quae de eo scripta sunt, signum sit cui contradicitur. Deinde Simeon ait: Et tuam ipsius 0258B animam pertransibit gladius. Quis est iste gladius, qui non aliorum tantum, sed etiam Mariae cor pertransit? Aperte scribitur, quod in tempore passionis omnes sint apostoli scandalizati, ipso quoque Domino dicente: Omnes vos scandalizabimini in nocte hac (Matth. XXVI) . Ergo scandalizati sunt universi, in tantum ut Petrus quoque apostolorum princeps tertio denegarit. Quid? putamus quod, scandalizatis apostolis, Mater Domini a scandalo fuerit immunis? Si scandalum in Domini passione non passa est, non est mortuus Jesus pro peccatis ejus. Si autem omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratia ejus et redempti, utique et Maria illo tempore scandalizata est. Et hoc est quod nunc Simeon prophetat, dicens: Et tuam ipsius animam, 0258C quae scis absque viro peperisse te Virginem, quae audisti a Gabriele: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, pertransibit infidelitatis gladius, et ambiguitatis mucrone ferieris, et cogitationes tuae te in diversa lacerabunt, cum videris illum, quem Filium Dei audieras, et sciebas absque semine viri esse generatum, crucifigi et mori, et suppliciis humanis esse subjectum, et ad postremum lacrymabiliter conquerentem atque dicentem: Pater, si possibile est, pertranseat calix iste a me (Matth. XXVI) . Et tuam ergo animam pertransibit 0259A gladius, ut revelentur ex multorum cordibus cogitationes. Cogitationes erant malae in hominibus, quae propterea revelatae sunt, ut prolatae in medium perderentur, et interfectae atque emortuae esse desinerent, et occideret 301-302 eas ille qui pro nobis mortuus est: quamdiu enim absconditae erant cogitationes, nec prolatae in medium, impossibile erat eas penitus interfici. Unde et nos, si peccaverimus, debemus dicere: Peccatum meum notum feci tibi, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, Annuntiabo injustitiam meam contra me Domino (Psal. XXXII) . Si enim hoc fecerimus, et revelaverimus peccata nostra non solum Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccatis, delebuntur peccata nostra ab eo, qui ait: Ecce delebo 0259B ut nubem iniquitates tuas, et sicut caliginem peccata tua (Isai. XLIV) . Post Simeonis prophetiam, quia necesse erat ut mulieres etiam salvarentur, venit prophetes mulier, de qua scribitur: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Quam pulcher ordo! Non venit ante virum mulier, sed primum venit Simeon, qui apprehendit infantem, et tenuit in brachiis suis: deinde mulier, cujus non sunt quidem verba digesta; sed dictum est generaliter quod confessa sit Domino, et locuta de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. Et juste sancta mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat. Videte, mulieres, testimonium Annae, et imitamini illud, si quando vobis evenerit ut 0259C perdatis viros. Considerate quid de ea scriptum sit: Septem annis vixit a virginitate sua cum viro suo, et reliqua, propterea prophetes fuit. Neque enim ut libet et fortuito Spiritus sanctus habitavit in ea. Bonum est et primum, si qua potest virginitatis gratiam possidere. Si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret. Quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam cum ille vivit debet habere in animo, ut etiamsi non venerit voluntas ipsius et propositum, a Domino coronetur, et dicat: Hoc voveo atque promitto, si mihi humanum aliquid quod non opto contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata viduaque perseverem. Nunc vero et secundae et tertiae et quartae nuptiae, ut de pluribus taceam, reperiuntur, et non 0259D ignoramus quod tale conjugium ejiciet nos de regno Dei. Sicut enim ab ecclesiasticis dignitatibus non solum fornicatio, sed et nuptiae repellunt, neque 0260A enim episcopus, nec presbyter, nec diaconus, nec vidua possunt esse digami: sic forsitan et de coetu primitivorum, immaculatorumque Ecclesiae, quae non habet maculam, neque rugam, ejicietur digamus: non quo in aeternum mittatur incendium, sed quo partem non habeat in regno Dei. Memini, cum interpretarer illud, quod ad Corinthios scribitur: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus qui invocant eum, dixisse me diversitatem Ecclesiae, et eorum qui invocant nomen Domini. Puto enim monogamum, et virginem, et eum qui in castimonia perseverat, esse de Ecclesia Dei: eum vero qui sit digamus, licet bonam habeat conversationem, et caeteris virtutibus polleat, tamen non esse de Ecclesia et de eo numero, qui non habent rugam aut maculam, 0260B aut aliquid istiusmodi; sed esse de secundo gradu, et de his qui invocant nomen Domini, et qui salvantur quidem in nomine Jesu Christi, nequaquam tamen coronantur ab eo. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
303-304 Homilia XVIII. De eo quod scriptum est: Puer autem crescebat et confortabatur, usque ad eum locum, ubi ait: An nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Cap. II.
Natus est Dominus meus Jesus, et ascenderunt parentes ejus in Jerosolymam, ut complerent ea quae fuerant in Lege praecepta, et offerrent pro eo par turturum, et duos pullos columbarum. Tenuit eum brachiis suis Simeon, ut dudum lectum 0260C est, et prophetavit de eo quae narrat historia: et postquam omnia in more completa sunt, revertuntur parentes quo Jesus tunc agebat: et tamen crescebat et confortabatur sapientia et gratia. Necdum quadraginta dies purgationis impleverat, necdum Nazareth venerat, et jam totam sapientiam respiciebat. Potuit Scriptura dicere, crescebat et confortabatur, et accipiebat spiritum; sed qui evacuaverat se formam servi accipiens (Philip. II) , statim ut pro mundatione ejus sacrificium oblatum est, id quod vacuefecerat, adimplevit: non quod corpus ejus illico majus fuerit effectum; sed quod sacratius quippiam demonstraretur, Scriptura referente: Puer autem crescebat et confortabatur, et replebatur sapientia. Quaeramus sicubi alibi de parvulo scriptum sit, crescebat 0260D et confortabatur, ut ex collatione multorum quid plus in Domino nostro dicatur, intelligere valeamus. De Joanne: Puer autem crescebat et conforbatur: 0261A et tamen non additur, et replebatur sapientia, sed, confortabatur spiritu. Hic vero de Domino: Crescebat, inquit, et confortabatur, et replebatur sapientia, et gratia Dei erat super eum (Luc. II) . Haec omnia de puero, qui necdum duodecim annos impleverat, dicta sunt. Cum autem duodecim esset annorum, remanet in Jerusalem. Parentes ejus ignorantes, quaerunt eum sollicite, et non inveniunt. Quaerunt inter affines, quaerunt in comitatu, quaerunt inter notos, et in his omnibus non reperiunt. Quaeritur ergo Jesus a parentibus suis cum patre, qui nutritius et comes fuerat Aegyptum descendentis: et tamen non statim ut quaeritur, invenitur. Non enim inter cognatos et carnis propinquos invenitur Jesus, non in his qui corporaliter ei juncti sunt. In multorum comitatu 0261B Jesus meus non potest inveniri. Disce ubi eum quaerentes reperiant, ut et tu quaerens cum Joseph Mariaque reperias. Et quaerentes, inquit, invenerunt illum in templo. Non ubicumque in alio loco, sed in templo. Neque in templo simpliciter, sed in medio doctorum, audientem et interrogantem eos. Et tu ergo quaere Jesum in templo Dei, quaere in Ecclesia: quaere cum apud magistros, qui in templo sunt, et non egrediuntur ex eo. Si enim ita quaesieris, invenies cum. Porro si quispiam dicit se magistrum esse, et Jesum non habet, iste nomine tantum magister est, et ideo apud eum non potest inveniri Jesus Verbum Dei et sapientia. Inventus est, inquit, in medio doctorum. Quomodo in alio loco de prophetis scriptum est, sic et nunc intellige in medio doctorum. 0261C Si, inquit, alteri revelatum fuerit sedenti, primus tacet (I Cor. XIV) . In medio doctorum sedentem inveniunt eum: et non solum sedentem, sed et sciscitantem et audientem eos. Et nunc praesens est Jesus, interrogat nos, et audit loquentes. Et mirabantur, inquit, omnes. Super quo mirabantur? Non super interrogationibus ejus, licet et ipsae mirabiles erant, sed super responsionibus ejus. Aliud est enim interrogare, aliud respondere. Interrogabat magistros, et quia respondere non poterant, ipse his, de quibus interrogaverat, respondebat. Quod autem responsio non vicissitudinem sermocinandi, sed doctrinam in Scripturis sanctis sonet, Lex divina te doceat. Moyses loquebatur, Deus autem respondebat ei voce. Responsio illa eorum erat, super quibus 305-306 0261D ignorantem Moysen Dominus instruebat. Interdum interrogat Jesus, interdum respondet, sicut supra diximus. Quamquam mirabilis ejus interrogatio sit, tamen multo mirabilior est responsio. Ut igitur et nos audiamus eum, et proponat nobis quaestiones, quas ipse dissolvat, obsecremus illum, et cum labore nimio et dolore quaeramus, et tunc poterimus invenire quem quaerimus. Non enim frustra scriptum est: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te: oportet enim qui quaerit Jesum, non negligenter, non dissolute, non transitorie quaerere, sicut quaerunt nonnulli, et ideo invenire non possunt. Nos autem dicamus: Dolentes quaerimus te. Et cum hoc dixerimus, ad laborantem animam nostram et cum dolore quaerentem, 0262A respondebit, et dicet: Nescitis quia in his quae sunt Patris mei me oportet esse? Ubi sunt haeretici impii atque vesani, qui asserunt non esse Patris Jesu Christi legem et prophetas? Certe Jesus in templo erat, quod a Salomone constructum erat, et confitetur templum illud patris sui esse, quem nobis revelavit, cujus Filium esse se dixit. Respondeant quomodo alter bonus, et alter sit justus Deus. Quia igitur Salvator Creatoris est Filius, in commune Patrem, Filiumque laudemus, cujus lex, cujus et templum est. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.