Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XI.
0642D Respondens autem Sophar Naamathites dixit: Numquid qui multa loquitur, non audiet: aut vir verbosus justificabitur? Veluti si dixisset: Numquid potest vir verbosus admirationi haberi, aut praeconio laudis efferri: cum sit ostensione nimiae verbositatis odiosus? sed potius audire debet quae meretur: ne, vanitate elatus, solum se existimet sapientem.
Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis? Non sunt haec amicorum solatia, sed hostium tela. Ita ut nunc dicamus de vobis: Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae.
0643A Dixit enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Non ita dixit, quod purus esset et mundus: id est, quod cogitationibus et verbis ante Deum immaculatus existeret; sed dixit, Nihil impium feci.
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi. Dixit quali judicio Job debuerit condemnari. In loquendo enim vocem Dei, cujus sonum aures suscipiunt, ut arbitror, voluit indicare. In aperiendis vero labiis, vocis intelligentiam demonstravit.
Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus. Cordis ejus abdita, et remota judicia, in quibus multiplex et imperscrutabilis est, cognosceres.
0643B Et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua. Hoc est, plura pati debes tormenta, quam te sustinere proclamas.
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies. Vestigia Dei illa sunt, quando dignatione sui hominibus innotescit. Et ideo tunc eum vestigamus, quando se nobis aliquantulum manifestare dignatur. Haec sunt ergo vestigia Dei, cum eum incomprehensibilem intellexeris, et credideris.
Excelsior coelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terrae mensura ejus et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit: quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? Credimus quod ubique est 0643C Deus, et intra eum omnia quae ab eo creata sunt continentur.
Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem nonne considerat? Ipse enim novit opera iniquorum, et videns injusta non negligit; quia iniquos et impios vindicat.
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Dicit eum pullo onagri similem, effreno scilicet animali et vago: eo quod ita existimet de se Job, qui ad nullum debeat pertinere.
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Firmasti cor tuum, ait: non ut satisfaceres Deo per poenitentiam, ut auferret plagam hanc pessimam in tuis carnibus saevientem. Expandisti 0643D ad eum manus tuas: id est, falsa operum merita, ore vaniloquo dilatasti: quia multis locis, nomine manuum, opera designantur.
Si iniquitatem quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia. Cum exprobratione arguit Job, dicens: Si iniquitas quae est in manu operis tui, et injustitia in tabernaculo cordis tui non manserit.
Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis. Sanctam videlicet possidens conscientiam, et liberam ad deprecandum Deum erigens faciem tuam. Cain enim fratricida in terra Naid habitavit, id est, instabilis factus est. Ne ergo et Job hujusmodi supplicium, super morte sua 0644A perpetuum timorem incurreret, Sophar hortatur eum, dicens: Si haec feceris, quae supra diximus, eris stabilis. Hoc sane sciendum, quia est commotio in qua peccator permanens in facinoribus suis, ante faciem non consistit. Facies tua tamquam aqua pura, et spoliaberis sorde, et non timebis. Qui est sincerae et purificatae mentis, et mundus ab omni sorde, pertimet vitia: quibus velut exuviis exspoliatus, tamquam e tenebris eductus fulgebit. Homo faciem mentis suae candoris puritate praeferens radiantem populum significat Judaeorum, qui Christum patrem quodam modo suum occidit.
Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierint, non recordaberis. In transitu itaque aquarum, Sophar hoc vult intelligere; quod tam 0644B cito possint discedere ab eo dolores, si tamen Job se emendare voluerit; quemadmodum aquae intra momentum ad loca alia dilabuntur, et ita omnino abstergi ab eo posse plagae hujus miseriam: ut prorsus tenui memoria recordetur ejus, quasi quae non fuerit.
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam. Et cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. Spiritualiter sic intelligi potest: consurget tibi ad vesperam, id est, in consummatione laborum malorum tuorum, consolatio sol justitiae tibi Christus adveniet: sive post mortem resurgens in gloriam. Item aliter, etiam in hoc interitu tuo quo quotidie tanta putredine contabescis, et defluis, ut jam omnino consumptum te arbitreris: si feceris, 0644C quae jam dixi, ex nihilo omnino penitusque consumpto, repente orieris ut Lucifer; qui per occultas cursus sui metas polum circuiens, post biennium in ipsius aurorae rutilo dicitur apparere. Ita ergo et tibi post noctem, et tenebras densiores diutinae tentationis istius: si culpas tuas cognoveris, poterit evenire.
Et habebis fiduciam proposita tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui te exterreat. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Habebis hanc fiduciam, ut defossus in morte, certusque de resurrectione effectus, securus dormias, requiescas in inferno, in spe certae spei constitutus, et non erit illic ullus tortor adversarius inimicus, qui te exterreat, et tibi poenas infernales infligat, sed potius quicumque 0644D sunt, preces tibi supplices fundent, ut eis tartarei cruciatus tui orationibus temperentur.
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae. Id est, exspectatio hominum impiorum hoc fine concludetur: ut in tempore alienae gloriae, ipsi non absolutione, sed abominatione digni inveniantur.