Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XI. De eo quod scriptum est: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu, usque ad eum locum ubi ait: Haec est descriptio prima quae facta est sub praeside Syriae Cyrino. Cap. I et II.
Bifarie in Scripturis sanctis crescere quid dicitur: 0240C unum corporaliter, ubi voluntas humana nihil prodest, alterum spiritaliter, ubi causa crescendi in studio consistit humano. De hoc ergo quod secundum posuimus, id est, spiritali, nunc Evangelista narrat: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu. Quod dicit, tale est: crescebat spiritu, nec in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat in eo spiritus, et per singulas horas atque momenta spiritu succrescente, anima quoque sua incrementa capiebat, et non solum anima, sed etiam sensus et mens augmenta spiritus sequebatur. Illud quod praecepit Deus: Crescite et multiplicamini (Genes. I) , qui simpliciter et juxta litteram accipiunt, quomodo exponere potuerint nescio. Esto enim multiplicamini referatur ad numerum, et dum plures 0240D fiunt quam prius fuerant, multiplicatio habet locum: hoc vero quod sequitur, Crescite, non est in nostra potestate. Quis enim hominum non velit ad staturam suam adjicere (Matth. VI) , ut longior fiat? Si ergo propterea quid praecipitur ut fiat, stultum est quippe praecipere, quod is cui praecipias, facere non possit: et praecipitur nobis ut crescamus, utique id praecipitur quod facere non possumus. Vis scire quomodo 0241A intelligitur, Crescite? ausculta quid Isaac fecerit, de quo dicitur: Isaac proficiebat, et major fiebat, donec factus est magnus, vel vehementer nimis (Genes. XXI) . Semper enim voluntas illius ad meliora se tendens, habebat profectus suos, et mens divinius aliquid contemplabatur, et exercebat se memoria, ut plura in thesauro suo conderet, ut firmius retineret. Atque in hunc modum evenit, ut qui omnes virtutes suas in animae agro excoluerit, impleret mandatum praecipiens, Crescite. Quamobrem et Joannes adhuc parvulus crescebat, et multiplicabatur. Difficillimum autem est parvulum 277-278 spiritu crescere, et inter mortales petrarum. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu (Matth. XXIX) . Aliud est crescebat, aliud confortabatur. Infirma est humana natura, 0241B et ut fieri possit fortior, divino auxilio indiget. Legimus, Caro infirma. Quo igitur auxilio confirmanda est? Utique spiritu. Spiritus enim promptus, caro autem infirma. Qui vult fortior fieri, non debet nisi in Spiritu confortari. Multi confortantur carne, corpore roborantur; athleta autem Dei spiritu roborandus est, et cum sic fuerit confortatus, sapientiam carnis elidet, et spiritalis effectus, subdet corpus animi imperio. Non putemus ergo simplicem de Joanne historiam esse conscriptam, et quae nihil ad nos pertineat, in eo quod dicitur, crescebat et confortabatur spiritu: sed ad imitationem nostram, ut multiplicati spiritaliter juxta eum quem diximus sensum, incrementa capiamus. Et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel.
279-280 Homilia XII. De eo quod scriptum est, angelum venisse de coelo, et ortum Domini nuntiasse pastoribus. Cap. II.
Natus est Dominus meus Jesus, et angelus descendit de coelo annuntians nativitatem ejus. Videamus itaque quem quaesierit, ut eis nuntiaret adventum. Non venit Jerosolymam, non quaesivit Scribas et Pharisaeos, non synagogam ingressus est Judaeorum, sed pastores reperit super greges suos vigilias excubantes, eisque loquitur: Natus est hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Putasne nihil aliud divinus Scripturarum sermo significat, sed tantum hoc quod ad pastores venerit angelus, et eis locutus 0242D sit? Audite, pastores Ecclesiarum, pastores Dei, quod semper angelus ejus descendat e coelo, et annuntiet vobis quoniam natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Etenim pastores Ecclesiarum, nisi ille pastor venerit, per se bene gregem servare non poterunt, infirma est eorum custodia, nisi Christus cum eis paverit atque servaverit. Dudum in Apostolo lectum est, Dei cooperatores sumus (I Cor. III) . Pastor bonus, qui imitatur pastorem bonum (Joan. X) , cooperator est Dei et Christi. Et propterea pastor bonus est, qui habet secum pastorem optimum compascentem sibi. Posuit 0243A enim Deus in Ecclesia apostolos, prophetas, evangelistas, pastores, doctores, omnia in perfectione sanctorum (Eph. IV) . Et haec quidem sunt dicta simplicius. Caeterum si ad sacratiorem oportet ascendere intelligentiam, dicam quosdam fuisse pastores angelos qui res humanas regerent. Et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, et diebus ac noctibus vigilans jam laborem ferre non posset, et hoc ageret industrie, ut gentes quae sibi creditae fuerant, gubernaret, venisse angelum nato Domino, et annuntiasse pastoribus, quod verus esset pastor exortus. Verbi gratia, ut ad exemplum veniam, erat quidam pastor Macedoniae, hic necessarium habebat auxilium Domini: propterea apparuit in somnis vir Macedo Paulo, dicens: Transiens 0243B in Macedoniam, adjuva nos (Act. XVI) . Quid de Paulo loquar? cum haec non Paulo, sed qui in Paulo erat, locutus sit Jesus? Indigent itaque pastores praesentia Christi. Quamobrem angelus descendit de coelo, et ait: Nolite timere. Ecce enim annuntio vobis gaudium magnum. Vere gaudium magnum, his quibus hominum fuerat, et provinciarum cura permissa, Christum venisse in mundum. Multum utilitatis accepit angelus, qui dispensabat Aegyptias res, postquam Dominus descendit e coelo, ut Aegyptii Christiani fierent. Profuit et cunctis, qui diversas provincias obtinebant. Verbi causa, praesidi Macedoniae, praesidi Achaiae, reliquarumque regionum. Neque enim fas est credere malos angelos suis praeesse provinciis, et bonos non easdem provincias 0243C habere permissas. Hoc autem quod de singulis provinciis dicit, puto etiam de universis hominibus generaliter debere credere. Unicuique duo assistunt