Homilia XIII. De eo quod scriptum est:
Et facta est multitudo exercitus coelestis, usque ad eum locum ubi ait:
Invenerunt Mariam et Jesum positum in praesepe. Cap. II.
0244B
Dominus noster, atque Salvator in Bethleem, et multitudo coelestis exercitus laudat Deum, et dicit:
Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis. Haec autem loquitur multitudo coelestis exercitus, quia jam defecerat praebere hominibus auxilium, et videbat se opus quod
sibi creditum fuerat, implere non posse absque eo qui vere salvare poterat, et praesules quoque ipsos juvare, ut homines salvarentur.
Quomodo igitur scriptum est
0244C in Evangelio, quod quidam remis sulcantes mare adversus contrarios ventos jam fessi erant, et viginti quinque, sive triginta
stadiis laborantes, portum tenere non poterant, et postea Dominus supervenit, et quiescere fecit fluctus tumentes, navemque
cujus hinc inde latera tundebantur, ab imminenti discrimine liberavit (Joan. VI) : sic intellige quoniam et angeli volebant
quidem hominibus praebere auxilium, et eis ab aegrotationibus suis tribuere sanitatem, quia
omnes sunt apparitores spiritus in
ministerium missi propter eos qui consecuti sunt salutem (Hebr. I) : qui quantum in suis viribus erat, adjuvabant homines. Videbant autem multo inferiorem suam esse medicinam, quam
illorum cura poscebat. Porro ut de exemplo possis intelligere quod dicimus,
0244D vide mihi urbem in qua aegrotent plurimi, et medicorum frequens adhibeatur manus: sint diversa vulnera, quotidie in emortuam
carnem serpens putredo penetret: et tamen medici qui adhibiti sunt ad curandum, nequeant alia ultra invenire medicamina, et
artis suae scientia magnitudinem mali vincere; cum haec in talibus nacti sint, eveniat aliquis archiater qui habeat summam
in arte notitiam, et illi qui prius sanare nequiverant cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non invideant,
non livore crucientur, sed in laudes erumpant archiatri,
0245A et praedicent Deum qui et sibi et aegrotantibus tantae scientiae hominem miserit. In hanc ergo similitudinem et multitudo
exercitus angelorum audita est dicens:
Gloria in excelsis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis. Postquam enim Dominus venit ad terram, pacem fecit per sanguinem crucis suae, sive eorum quae in terra erant, sive eorum
quae in coelis (Ephes. I) . Siquidem volentes angeli ut recordarentur homines creatoris sui, cum fecissent omnia quae in
suis viribus erant, ut sanarentur, et noluissent illi respicere sanitatem, cernunt eum qui sanare potuit, et glorificantes
dicunt:
Gloria in excelsis Deo et super terram pax. Diligens Scripturae lector inquirat quomodo Salvator loquitur:
Non veni pacem mittere super terram,
0245B
sed gladium (Matt. X) , 283-284 et nunc angeli in ejus nativitate decantant,
super terram pax. Siquidem et in alio loco ex persona ipsius dicitur:
Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Non sicut mundus iste dat pacem, ego do pacem (Joan. XIV) . Videat ergo quod inferimus, an possit solvere quaestionem. Si scriptum esset,
super terram pax, et hucusque esset finita sententia, recte quaestio nasceretur. Nunc vero in eo quod additum est, hoc est, quod post pacem
dicitur,
in hominibus bonae
0245D Genebrardus ait: Legit ergo Origenes cum Latinis,
bonae voluntatis, non ut Graeculi,
bona voluntas.
voluntatis, solvit quaestionem. Pax enim quam non dat Dominus super terram, non est pax bonae voluntatis. Neque enim ait simpliciter,
Non veni pacem mittere, sed cum additamento,
super terram: neque econtrario dixit,
Non veni pacem mittere
super terram hominibus
0245C
bonae voluntatis. Haec locuti sunt angeli ad pastores, qui non solum eo tempore loquebantur, sed usque hodie nisi locuti fuerint ad pastores,
et sua eis opera copularint, dicitur ad eos:
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qai aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laborabit
qui custodit eam
(Psal. CXXVII) . Si audacter expedit loqui Scripturarum sensum sequenti, per singulas Ecclesias
0245D Demus Adamantii ingenio, quod ita Apocalypsis cap. 11 locum interpretetur, et geminum singulis Ecclesiis episcopum deputet,
alterum aspectabilem, alterum sub oculos neutiquam eadentem, quod inferius Homil. 23 replicat: at illud pio unicuique repudiandum
0246D omnino est, atque a fide absonum, quod paulo post subdit, frequenter evenire bonos custodes angelos, nobis laborantibus,
suum officium non explere, et in culpa esse. Vide quae contra solemnem hanc Origenis de angelorum lapsibus opinionem infra
ad Homil. 23 animadvertimus.
bini sunt episcopi, alius visibilis, alius invisibilis: ille visui carnis, hic sensui patens. Et quomodo homo si commissam
sibi dispensationem bene egerit, laudatur a Domino: si male, culpae et vitio subjacet; sic et angelus. Scriptum est enim in
Apocalypsi Joannis:
Sed habes ibi nomina pauca quae polluerunt illud, vel
illud. Et
0245D rursus:
Habes ibi qui doctrinam Nicolaitarum doceant (Apoc. II) : ac deinde habes illa vel illa peccata facientes, et accusantur angeli, quibus creditae sunt Ecclesiae. Si autem
angelis sollicitudo est, quomodo Ecclesiae gubernentur, quid necesse est de hominibus dicere, quantum metum habeant, ut possint
cum angelis laborantibus laborantes salutem
0246A consequi? Ego puto inveniri simul posse et angelum et hominem bonos Ecclesiae episcopos, et quodammodo unius operis esse
participes. Quod cum ita sit, petamus omnipotentem Deum, ut angeli et homines, Ecclesiarum episcopi, adjumento sint nobis,
et sciamus quoniam utrique pro nobis a Domino judicentur. Quod si illi fuerint judicati, et vitium atque peccatum non in eorum
incuria, sed in nostra negligentia fuerit inventum, nos arguemur, atque plectemur. Illis enim universa facientibus, et pro
nostra salute nitentibus, nos nihilominus a peccatis vacabimus. Porro frequenter evenit, ut nobis laborantibus, illi suum
officium non expleant, et in culpis sint.
Et factum est, inquit,
cum abiissent ab eis angeli in
coelos, pastores dixerunt ad invicem.
0246B
Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Venerunt festinantes, et invenerunt
Mariam et Joseph et puerum.
Quia festinantes venerant, et non pedetentim, neque fesso gradu, ideo invenerunt Joseph dispensatorem ortus Dominici, et
Mariam quae Jesum fudit in partum, et ipsum Salvatorem jacentem in praesepio. Illud erat, de quo propheta vaticinatus est
dicens:
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Bos animal mundum est, asinus animal immundum. Cognovit asinus praesepe Domini sui. Non populus Israel cognovit praesepe
Domini sui, sed immundum animal ex gentibus.
Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I) . Intelligentes hoc praesepe,
0246C nitamur cognoscere Dominum, et digni fieri scientia ejus, assumere quoque nativitatem et resurrectionem carnis ejus, sed
et inclytum ac secundum majestatis ejus adventum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
285-286 Homilia XIV. De eo quod scriptum est:
Cum autem impleti essent dies circumcisionis ejus, usque ad eum locum ubi ait:
Par turturum et duos pullos columbarum. Cap. II.
Quod mortuus est Christus, pro peccato mortuus est. Non quia ipse peccaverit, neque enim peccatum fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus; sed mortuus est, ut nos qui mortui sumus, illo moriente peccatis, nequaquam peccato et vitiis viveremus
(Rom. VI) . Unde scribitur: Sicut igitur commortui sumus
0246D tunc illo moriente, et consurreximus resurgenti: sic cum eo circumcisi sumus, et post circumcisionem solemni purgatione
mundati. Unde non jam indigemus circumcisione carnali. Et ut scias propter nos fuisse illum circumcisum, audi Paulum manifestissime
praedicantem.
In quo habitat, inquit,
omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti,
0247A
qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi estis circumcisione sine manibus in
exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismate, in quo et consurreximus per fidem operationis
Dei, qui suscitavit eum a mortuis
(Col. I) . Et mors igitur, et resurrectio, et circumcisio ejus, pro nobis factae sunt.
Cum impleti, inquit,
essent dies circumcidendi puerum, vocatum fuerat nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo antequam conciperetur. Vocabulum Jesu gloriosum omni adoratu, cultuque appellari, neque ab eis efferri in mundum, sed ab excellentiori quadam majorique
natura. Unde signanter evangelista addidit dicens:
Et vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum fuerat ab angelo antequam in utero conciperetur.
0247B Dehinc sequitur:
Cum jam impleti essent dies purgationis eorum secundum legem Moysi, duxerunt eum Jerosolymam. Propter purgationem, inquit, eorum. Quorum eorum? Si scriptum esset propter purgationem ejus, id est, Mariae quae pepererat,
nihil quaestionis oriretur, et audacter diceremus, Mariam,
0247C Satis benigne de Adamantio senserit Hieronymus, cum illum ait in praefatione hujusmet translationis,
quasi puerum talis ludere. Ut enim multa in reliquis in Lucam Homiliis absona pronuntiarit: quae in hac 14 elucubranda effutivit, nullo excusari pacto
queunt. Hic Mariam quippe cum homo erat, purgatione indiguisse, adeoque fuisse peccato obnoxiam, audacissime blaterat. Scio
quod projectam temeritatem Sixtus Senensis lib. VI Bibliothecae annotatione 136 his nititur excusare:
Intelligit fortasse Origenes non de purgatione ab immunditiis et sordibus partus, quibus nulli dubium est non fuisse Mariam
obnoxiam; sed de ritibus et caeremoniis, quibus Moyses puerperas lustrari jusserat: has necesse erat servari a matre illius,
qui legem impleturus venerat, non destructurus.
Cui et suppetias accedit cl. Huetius, idipsum confirmans ex eo quod Homil. 8, in Leviticum scribit Origenes, eas solum mulieres
in pariendo esse immundas, quae semine admisso concipiunt et pariunt; quae vero semine neutiquam
0247D suscepto peperit, eam vero immundam non esse: ubi et insignem ejusdem locum recitat ex homilia 12 in Levit. quo generationis
Christi et virginalis Mariae corporis mundities disertissime praedicatur. Sed etsi recte alibi sensisse colligitur homo immoderati
ingenii, incertaeque sententiae, minime hanc diluit manifestam noxam. Nam cum alibi quoque homil. scilicet 20 in hunc ipsum
Evangelistam, injuriosus in Mariam Virginem sit, quam dubiae accusat incertaeque fidei, pium lectorem monere necesse fuit,
quo sibi scandalum caveat, atque orthodoxae Ecclesiae, quae Beatam Virginem
speciali Dei privilegio nullum umquam in se admisisse peccatum docet, fidem contra haereticorum blasphemias teneat.
quae homo erat, purgatione indiguisse post partum. Nunc vero in eo quod ait,
dies purgationis
0247D Graeca lectio αὐτῶν, quae nunc quoque obtinet,
0248C pro αὐτῆς, in errorem Adamantium traxit, quod et notatum Huetio est, qui corruptam eam lectionem vocat, vultque illi hanc
alteram omnino substitui, αὐτῆς, nempe,
ejus, juxta Vulgatam et Arabicam interpretationem Erpenianae editionis, quibus addo et Copticam. Et vero Origenem erroris ipse
monere potuisset Levitici locus cap. II, qui puerperae tantum, non etiam infanti adhiberi purgationem jubet. Nunc quamquam
non ob peccatum (quod cogitare de Christo mens refugit)
purgatione tamen ob sordes indiguisse Jesum,
et immundum, aut aliqua sorde pollutum pronuntiat. Perperam quoque in suum sensum detorquet Jobi locum:
Nemo mundus a sorde, etc. Nequissime vero suum illud hic ingerit solemne deliramentum, tunc sordescere animam, cum mortale corpus induit, parique
pacto
Jesum quoque sordidatum sentiendum secundum ignominiam crucis, quod ejus scilicet anima in muliebri utero sibi corpus adjunxerit. Unde et inferius psalmi vigesimi primi loco abutitur;
loquentem inducens Salvatorem:
0248D
Ego sum vermis et non homo, etc. Quod
videbat, in matris utero immunditiam corporum, visceribus ejus hinc inde vallatus, et terrenae faecis patiebatur angustias, etc.
eorum, non videtur unum significare, sed alterum, sive plures. Ergo Jesus purgatione indiguit, et immundus fuit, aut aliqua sorde
pollutus. Temerarie forsitan videor dicere, sed Scripturarum auctoritate commotus. Vide quid in Job scriptum est:
Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XV) . Non dixit, nemo mundus a peccato,
sed
0248A
nemo mundus a sorde. Neque enim idipsum significant sordes 287-288 atque peccata. Et ut scias aliud sordem, aliud sonare peccatum, Isaias manifeste
docet dicens:
Lavabit Dominus sordem filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii sordem, et spiritu
combustionis sanguinem
(Isai IV) . Omnis anima quae humano corpore fuerit induta, habet sordes suas. Ut autem scias Jesum quoque sordidatum sentiendum
secundum ignominiam crucis, non secundum ipsam quam assumpsit sanctam carnem, de qua Apostolus ait:
In similitudinem carnis peccati fuisse propria voluntate, quia pro salute nostra humanum corpus assumpserat, Zachariam prophetam ausculta dicentem:
Jesus erat indutus vestibus sordidis (Zach. III) . Quod quidem et
0248B adversus eos
0248D Puta Marcionitas atque Ebionitas, quos tradit Gennadius libro de Dogmatibus, cap. 2, affirmasse Dei Filium carnem de coelo
secum attulisse. Quare mirum magis quod ait, illis consensisse Origenem, qui ementitum corpus et specie tenus apparens, Christum
gestasse docuerit. Haud enim scio, quamquam et alibi de vero Christi corpore recte Adamantius sentiat, et cum primis infra
ad Homil. 17 an luculentiori testimonio hac ipsa expositione sordidarum Christi vestium Origenis fides defendi possit. Olim
Pamphilus hanc ipsam calumniam ab Adamantii scriptis amovit.
facit, qui negant Dominum nostrum humanum habuisse corpus, sed coelestibus et spiritalibus fuisse contextum. Si enim de coelestibus,
et ut illi falso asserunt, de sideribus et alia quadam sublimiori spiritalique natura corpus ejus fuerit, respondeant quare
potuerit spiritale corpus esse sordidum, aut quomodo hoc interpretentur quod posuimus,
Jesus erat indutus vestibus sordidis. Si autem fuerint necessitate compulsi, ut suscipiant, spiritale corpus sordidum intelligi vestimentum, debent consequenter
dicere quoniam illud quod in repromissionibus ponitur completum sit, id est:
Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV) , et quod polluti et sordidi resurgamus, quod etiam cogitare piaculum est maxime eum qui scit scriptum
0249A esse:
Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate,
surgit in fortitudine; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale.
Oportet ergo, ut pro Domino et Salvatore nostro, qui sordidis vestimentis fuerat indutus, et terrenum corpus assumpserat,
ea offerrentur quae purgare sordes ex Lege consueverant. Quod frequenter inter fratres quaeritur, loci occasione commota retracto.
Parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Quorum peccatorum, vel quo tempore peccaverunt? aut quomodo potest ulla lavacri
in parvulis ratio subsistere, nisi juxta illum sensum de quo
0249C Aut igitur eo dixerat sensu, ut sordes illae, animae sordes essent, sive peccatum: et blasphemus in Christum fuit; aut (quod
propius ad ejus est mentem) sordes corporis absque crimine censuit: et modo originis peccatum tollit, legalique comparat caeremoniae
Paedobaptismum. Et vero alia occurrunt in Adamantii scriptis loca, quae suspicione hujusce erroris gravissima laborant.
paulo ante diximus:
Nullus mundus a sorde, nec si unius diei quidem fuerit vita ejus super terram? Et quia per baptismi
0249B sacramentum nativitatis sordes deponuntur, propterea baptizantur, et parvuli. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu,
non poterit intrare in regnum coelorum (Joan. III) .
Cum, inquit,
expleti essent dies purgationis eorum. Explentur dies et justitiae. Neque enim statim ut nata fuerit, anima purgatur, nec potest perfectam in ipso ortu consequi
puritatem, sed sicut scriptum est in Lege:
Si masculum peperit, septem diebus mater sedebit in sanguine immundo, ac deinde triginta tribus in sanguine puro, et ad extremum
et ipse infans sedebit in sanguine purissimo
(Luc. II) : sic quia lex spiritalis est, et umbram habet futurorum bonorum (Rom. VII, et Hebr. X) , possumus intelligere
purgationem veram nobis evenire post tempus. Ego puto quod et post resurrectionem
0249C ex mortuis indigeamus sacramento eluente nos atque purgante, nemo enim absque
0249C Paria his habet inferius homil. 24, ubi eos tantum igneo flumine a Christo baptizatum iri pronuntiat, qui aqua et spiritu
fuerint baptizati, et purgatione
0249D indiguerint, malorum autem noxas et vitia fore ut flammis penitus excoquantur. Genebrardus cavendam hanc admonet doctrinam:
Sixtus Senensis benignius explicat, refertque ad ignem ultimae conflagrationis, qui ex electis aliquos nondum satis purgatos
lustrabit, reprobos vero omnes apprehendet. Refragatur vero Huetius, hocque accipi sensu Origenis non posse verba contendit,
quandoquidem ille ne sanctissimos quidem viros, Petrum puta, aut Paulum, hoc futuros igne immunes arbitratur. Rursum Suarezio
respondet, qui tom. IV in III S. Thom. q. 46, sect. 4, ut Origenem excuset, mendosa haec esse et corrupta librariorum vitio
contendit, idque ex eo potissimum probat, quod paulo superius ipse ait Origenes,
quod polluti et sordidi resurgamus, etiam cogitare piaculum est. Nimirum tantam (inquit Huetius) in multis haesitationem Origenis deprehendimus, ut novum mihi non sit, eadem homilia diversa
0250C illum et pugnantia prodidisse. Enimvero quid hoc ipso manifestius effato:
Neque enim absque sordibus resurgere poterit? Eos adeo, qui ab erroris nota locum hunc vindicare satagunt, niti arbitror frustra.
sordibus resurgere poterit, nec ullam posse animam reperiri quae universis statim vitiis careat. Unde in regeneratione baptismi
assumitur sacramentum, ut quomodo Jesus secundum dispensationem carnis oblatione
0250A purgatus est, ita etiam nos spiritali regeneratione purgemur.
Duxerunt illum secundum legem Moysi in Jerosolymam, offerre 289-290
ante conspectum Domini. Ubi sunt qui Deum Legis negant, qui aiunt non istum, sed alium a Christo fuisse in Evangelio praedicatum?
Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege. Ergo putandum est, ut Filium suum bonus Deus sub Lege fecerit Creatoris, et sub inimici jure quod ipse dederat? Quin potius
ideo sub Lege factus est, ut redimeret eos qui sub Lege erant (Gal. IV) , et aliae legi subjiceret, de qua dudum lectum est,
Attendite, popule meus, legem meam, et reliqua.
Adduxerunt ergo eum, et statuerunt ante conspectum Domini. Cujus Scripturae praecepta complentes? Nempe illius.
Sicut scriptum
0250B
est, inquit,
in Lege Moysi, quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur, et ter per annum apparebit omne masculinum
in conspectu Domini Dei.
Masculina quae ex eo quod vulvam matris aperuerunt sancta erant, offerebantur ante altare Domini.
Omne, inquit,
masculinum quod aperit vulvam. Sacratum quippiam sonat. Quemcumque enim de utero effusum marem dixeris, non sic aperit vulvam matris suae, ut Dominus Jesus,
quia omnium mulierum non partus infantis, sed viri coitus vulvam reserat (Num. VIII) . Matris vero Domini eo tempore vulva
reserata
0250C Par quidem error est vetustiorum aliquot scriptorum, atque imprimis Tertulliani libro de Carne Christi, cap. 23, atque eorum,
quos Genebrardus atque Huetius praetexunt, Ambrosii scilicet, Athanasii, Basilii, qui de Virginei claustri apertione in partu
disserunt. Probe autem Huetio notandum est, omnibus iis exceptionem illam adhibendam esse,
0250D qua ad solvendum Ambrosii locum, usus est Thomas p. 3, q. 28, a 2, ita nempe locutus Patres illos, cum illud Evangelistae
exponerent:
Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: quod quidem ex vulgata loquendi consuetudine usurpatum est, non ad significandam Virginei sigilli in puerperio laesionem,
sed exitum dumtaxat prolis de utero. Caeterum eodem annotante Huetio, hoc est optimae Patrum tam Graecorum, quam Latinorum
partis, et Ephesini praeterea concilii decretum, perpetuo Ecclesiae consensu comprobatum, eoque Ezechielis oraculo corroboratum:
Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam; quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam; eritque
clausa principi,
illibatam et in conceptu et in partu Mariae virginitatem, Christique corpus eodem modo foras prodidisse, quo ad discipulos
obseratis foribus penetravit.
est, quo et partus editus, quia sanctum uterum et omni dignatione venerationis venerandum ante nativitatem Christi masculus
omnino non tetigit. Audeo quid loqui, quia et in
0250C eo quod scriptum est:
Spiritus Dei veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I) , principium seminis et conceptus fuerit, et sine vulvae reseratione novus in utero foetus adoleverit. Unde et
Salvator loquitur:
Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Ps. XXI) . Videbat in matris
0251A utero immunditiam corporum, visceribus ejus hinc inde vallatus, terrenae faecis patiebatur angustias, unde assimilat se
vermi, et dicit:
Ego sum vermis, et non homo. Ex mare quippe ac femina homo nasci solet, ego vero non ex masculo et femina secundum ritum humanum atque naturam, sed in
exemplum vermis natus sum, cujus non est aliunde semen, sed in ipsis, et ex ipsis in quibus coalescit corporibus origo est.
Propter quod quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur, ductus est in Jerosolymam, ut appareret ante
conspectum Dei, et propter illud quod sequitur,
Ut daretur munus pro eo quod in Lege Domini scriptum est: Par turturum aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24) . Turturum par, et duos pullos columbarum,
0251B pro Salvatore videmus oblatos. Ego et aves istas beatas puto quae pro ortu Domini oblatae sunt, et quomodo asinam Balaam
miror, et felicitate accumulo, quia digna fuerit non solum videre angelum Dei, sed etiam ore reserato in humanum sermonem
erumpere: sic multo amplius has volucres praedico, easque sustollo, quod pro Domino nostro et Salvatore oblatae sunt.
Ut offerrent pro eo par turturum, aut duos pullos columbarum. Novum quid forsitan videar inferre, sed pro majestate parum dignum. Sicut nova fuit generatio Salvatoris, non ex viro et
muliere, sed ex sola tantum Virgine: sic et par turturum et duo pulli columbarum non fuerunt tales quales oculis carnis aspicimus;
sed quales Spiritus sanctus est, qui in specie columbae descendit et venit super
0251C Salvatorem, quando in Jordane baptizatus est (Matth. III) . Tale fuit et par turturum: non erant illae volucres
0251D Merito Origenes, quod in Scripturis edisserendis, pessumdato saepius historico sensu, allegoricis expositionibus rei veritatem
praevertit, male apud Ecclesiae Patres continuo audiit. Haud certe scio, qua possit haec interpretatio excusatione obliniri,
0252D cum turtures pro Christo oblatos fuisse negat,
volucres, ut istae sunt, quae per aerem volitant, sed divinum quiddam et humana contemplatione augustius, sub specie columbae
et turturis apparuisse.
ut istae quae per aerem volitant, sed divinum quiddam et humana contemplatione augustius, sub specie columbae et turturis
apparebat, ut non talibus victimis qualibus omnes homines, ille qui pro toto mundo nascebatur, et pati habebat, coram Domino
mundaretur, 291-292, sed ut dispensatio ejus nova omnia, ita novas quoque haberet hostias, secundum voluntatem omnipotentis
Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.