Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XVI. De eo quod scriptum est: Erant pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de eo, usque ad locum ubi ait: Ecce iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Cap. II.
Et erant, inquit, pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Congregemus in unum 0253B ea quae in ortu Jesu dicta scriptaque sunt de eo, et nunc scire poterimus singula quaeque digna esse miraculo. Quamobrem mirabatur et pater (sic enim appellatus est Joseph, quia nutritius fuit), mirabatur et mater super omnibus quae dicebantur de eo. Quaenam ergo sunt, quae de parvulo Jesu fama disperserat? Pastores erant in regione illa, vigilantes et observantes custodias noctis supra gregem suum. Venit angelus sub ipsa hora nativitatis Jesu, et ait ad eos: Annuntio vobis gaudium magnum. Ite, et invenietis infantem involutum pannis, et positum in praesepio. Necdum angelus verba finierat, et ecce multitudo coelestis exercitus laudare coepit et benedicere Deum. Cum hoc pastores trepidi perspexissent, et angelus recessisset ab eis, dixerunt ad invicem: Eamus 0253C Bethleem, et videamus factum quod Dominus ostendit nobis. Venerunt et invenerunt parvulum. Tam illi quam parentes, videntes quae facta fuerant, admirabantur super hoc. Et de Simeone scribitur, quod rumorem auxerit miraculi, vel magna pars fuerit, tenuitque puerum in brachiis suis, et ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Fastigium et, ut ita dicam, culmen super his quae jactabantur de Jesu, et pater et mater illius mirabantur, sermo Simeonis fuit. Non enim sufficit ei tenere parvulum, et ea quae de semetipso scripta sunt proloqui, sed benedixit patri illius et matri: et de ipso quoque prophetavit infante, dicens: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et 0253D in signum cui contradicetur. Tuam quoque ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur de multis cordibus cogitationes. Quid sibi vult quod ait, Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel? Huic quid simile in Evangelio secundum 0254A Joannem reperi scriptum: In judicium ego in mundum istum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX) . Quomodo ergo in judicium venit, ut non videntes de nationibus viderent, et qui prius videbant de Israel caeci fierent: sic venit in ruinam et resurrectionem multorum. In adventu enim Domini Salvatoris, qui prius steterant, corruerunt, et qui ceciderant, surrexerunt. Una haec est interpretatio de eo quod dictum est: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos vel maxime, qui contra Conditorem latrant, et hinc inde de veteri Testamento, quae non intelligunt, testimonia congregantes, simplicium corda decipiunt. Aiunt enim: Ecce Deus Legis et prophetarum, 0254B videte qualis sit: Ego, inquit, occidam, vivere faciam: percutiam, et ego sanabo: et non est qui eruat de manibus meis (Deut. XXXII) . Audiunt, occidam, et non audiunt, vivificabo: audiunt, percutiam, et audire contemnunt, et ego sanabo. Istiusmodi occasionibus Creatorem calumniantur. Igitur antequam interpretetur quem sensum habeat: Ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, opponam eis testimonium Evangelii, dicamque adversum 295-296 haereticos. Innumerabiles quippe haereses sunt, quae Evangelium secundum Lucam recipiunt. Si propterea cruentus, et in tantum saevus et crudelis est Conditor, quia dicit: Ego interficiam, et vivificabo: percutiam, et sanabo, manifestissime est et Jesum ipsius esse Filium; eadem 0254C siquidem de eo scripta sunt: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Non in resurrectionem tantum, sed et in ruinam. Si malum est interficere, malum sit et in ruinam venire. Quid respondebunt? Utrumne recedent a cultu ejus, an quaerent aliquam interpretationem, et ad tropologias confugient, ut quod in ruinam venerit, benignitatem magis quam austeritatem sonet? Et quomodo justum erit quando quid in Evangelio tale reperitur, ad allegorias et novas intelligentias confugere: quando vero in veteri Instrumento, statim accusare, et nullam explanationem, quamvis probabilis sit, recipere? Sed et hoc quod sequitur: In judicium ego veni in mundum istum, ut non videntes videant, et qui vident caeci fiant, quamvis quaerant ut 0254D edisserant, implere non poterunt. Ego vero quia opto esse