Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XXIII. De eo quod scriptum est: Ecce securis ad radices arborum posita est, usque ad eum locum ubi ait: Venerunt autem et Publicani, ut baptizarentur ab eo. Cap. III.
0271A
Joannes illo jam tempore loquebatur: Ecce securis ad radices arborum posita est. Et siquidem jam ingrueret consummatio, et temporum finis instaret, nulla mihi quaestio nasceretur. Dicerem enim hoc quod ait: Ecce securis ad radices arboris posita est, et illud: Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, praecidetur, et in ignem mittetur, propterea prophetatum, quia in illo tempore complebatur. Cum autem tanta post saecula fluxerint, et tam innumerabiles anni ab illo tempore usque ad praesentem diem 0271B transierint, quomodo Spiritus sanctus in propheta dicat: Ecce securis ad radices arborum posita est, debemus inquirere. Ego puto Israelitico populo prophetari, quod praecisio ejus vicina sit. His enim qui egrediebantur ad eum, ut baptizarentur, inter caetera loquebatur: Facite fructus dignos poenitentiae; et quasi Judaeis dicebat: Ne incipiatis dicere in vobismetipsis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis. quia potest Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Hoc ergo quod ait: Ecce securis ad radices arborum posita est, Judaeis loquitur. Cui sensui et Apostolicum illud congruit, fractos esse ab hac securi infidelitatis 319-320 ramos atque succisos, ut amputaret ex arbore non radicem, sed ea quae de radice pullularunt, ut in radice pristinae arboris, rami possint 0271C oleastri inseri (Rom. XI) . Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, praecidetur et in ignem mittetur: hunc enim finem habet, ut incendio concremetur. Deinde tres ordines inducuntur sciscitantium Joannem super salute sua: unus quem Scriptura appellavit populos exeuntes ad baptisma, alius quem publicanos nominat, tertius qui militum appellatione censetur. Interrogabant eum turbae, dicentes: Quid faciemus? Qui respondens eis: Qui habet duas tunicas, det ei qui non habet: et qui habet cibos, similiter faciat. Quod quidem, nescio si turbae conveniat praecipi. Magis enim apostolis quam vulgo congruit, ut qui duas tunicas habet, unam tribuat non habenti. Et ut scias magis hoc apostolis quam populis convenire, audi quid a Salvatore dicatur ad eos: 0271D Neque duas tunicas tollatis in via (Matth. XX) . Duplex itaque vestimentum quo unusquisque vestitur, et praecipitur ut alterum tribuat non habenti, aliam intelligentiam sonat. Vult enim nos Salvator, quomodo non habemus duobus servire dominis, sic nec duas habere tunicas, nec duplici veste circumdari, ne sit unum indumentum veteris hominis, et alterum novi. Econtrario autem cupit, ut exspoliemus nos veterem hominem, et induamus novum. Hucusque facilis expositio est. Porro quaeritur, quomodo juxta hanc interpretationem jubeatur nobis non habenti 0272A tribuere vestimentum. Quisnam est ille qui ne unum quidem indumentum super carnem suam habet, qui nudus est, qui omnino nulla veste coopertus? Neque vero hoc dico, quo non praecipiatur liberalitas, et in pauperes misericordia. Hyperbolica clementia: ut etiam nudos altera tunica protegamus. Sed hoc aio, quod et profundiorem locus iste respiciat intellectum, et oporteat ei dare tunicam qui omnino non habebat. Quis est ergo iste, qui tunicam non habet? Nempe ille qui penitus Deum non habet. Debemus igitur exuere nos, et ei dare qui nudus est. Alius habet Deum, alius omnino non habet, contraria videlicet fortitudo. Et quomodo scriptum est, ut in profundo maris praecipitemus delicta nostra (Mich. VII) : sic projici a nobis oportet vitia atque peccata, et 0272B jacere super eum qui eorum nobis causa exstitit. Et qui habet, inquit, cibum, similiter faciat. Qui habet cibos tribuat non habenti, ut non solum ei vestimentum, sed etiam id quod possit comedere, largiatur. Venerunt autem et publicani baptizari ab eo. Hoc et juxta simplicem intelligentiam docet publicanos nihil amplius quaerere, quam in Lege praeceptum est; qui enim plus exegerint, non Joannis mandatum praevaricant, sed Spiritus sancti qui locutus est in Joanne. Nescio autem utrum, ut secundum ἀναγωγὴν, aliud quiddam excellentius sermo significet, et an debeamus in tali auditorio res tam mysticas prodere, maxime inter eos qui Scripturarum medullas non introspiciunt, sed tantum superficie delectantur. Periculosum quidem, sed tamen strictim breviterque 0272C tangendum. Cum exierimus a saeculo, et haec vita nostra fuerit commutata, erunt quidam in finibus mundi sedentes velut publicanorum officio diligentissime perscrutantes, ne quid sui in nobis inveniant. Videtur mihi princeps saeculi hujus quasi publicanus esse, unde scriptum est de eo: Venit princeps mundi istius, et in me habet nihil (Joan. XIV) . Illud quoque quod in Apostolo legimus: Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui honorem, honorem; nemini quid debeatis nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII) , sacrate intelligendum est. Quamobrem consideremus ne forte cum non habuerimus, quod pro vectigali queamus reddere, ipsi trahamur ob debitum, ut solet apud saeculi quoque fieri vectigales, quando quis pro debito ipsi reipublicae 0272D serviturus includitur. Complures e nobis, ab istiusmodi publicanis tenendi sunt: quos Jacob ille vir sanctus non magnopere formidabat, nec verebatur, ut de publicanorum vectigalibus in eo aliquid reperiretur. Unde et audacter ad publicanum illum loquebatur Laban: Cognosce si quid tuarum rerum est apud me (Gen. XXXI) . Super quod agit testimonium Scriptura dicens: Et non cognovit Laban apud Jacob quicquam. Docet igitur Salvator noster et Spiritus sanctus qui locutus est in prophetis, non solum homines,
323-324 Homilia XXIV. De eo quod scriptum est: Ego quidem baptizo vos aqua, usque ad eum locum ubi ait: Ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igne. Cap. III.
Joannem, qui minor est Christo, suscepit populus, reputans et cogitans ne forte ipse esset Christus: eum vero, qui major illo venerat, non suscepit. Vis causam scire? Cognosce: Joannis baptisma videbatur, Christi baptismus invisibilis erat. Ego enim, 0274C inquit, baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, major me est, ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni. Quando baptizat Jesus Spiritu sancto, et rursum quando igne baptizat? Numquid uno atque eodem tempore Spiritu et igni baptizat, an vario atque diverso? Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. Baptizati sunt apostoli post ascensionem ejus ad coelos Spiritu sancto (Act. II) : quod autem igni fuerint baptizati, Scriptura non memorat. Sed quomodo Joannes juxta Jordanem 0275A fluvium venientes ad baptismum praestolabatur, et alios abigebat dicens: Generatio viperarum, et reliqua; porro eos qui confitebantur vitia atque peccata, suscipiebat: sic stabit in igneo flumine Dominus Jesus juxta flammeam romphaeam (Gen. III) , ut quemcumque