Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XXVII. De eo quod scriptum est: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat, usque ad eum locum ubi ait: Spiritus sanctus descendit super eum. Cap. III.
0279D Qui Evangelii sermonem docet, non unam rem nuntiat, sed plurimas. Hoc quippe Scriptura significat, dicens: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat. Itaque etiam alia, quae scripta non sunt, Joannes populo praedicabat: quae autem scripta, considerate quanta fuerint quae annuntiant Christum. Monstravit enim baptismum Spiritus sancti, praedicavit publicanis salutem, docuit milites disciplinam, aream purgari, succidi arbores, et caetera quae Evangelii narrat historia. Exceptis ergo his quae scripta sunt, etiam illa quae scripta non sunt, annuntiasse monstratur in eo quod dicitur: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat populo. Et quomodo 0280A in Evangelio secundum Joannem de Christo refertur: Quia multa et alia locutus est, quae non sunt scripta in libro isto, quae si scriberentur, neque ipsum puto mundum capere potuisse libros, qui scribendi erant (Joan. XXI) ; sic et in praesenti loco intellige, quod forsitan Lucas, quoniam majora quaedam a Joanne annuntiabantur, quam ut deberent litteris credi, voluerit ea nominatim dicere, sed tantum significaverit quod dicta sint: et idcirco dixisse: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat populo. Miremur quidem Joannem ex his quae sequuntur, maxime quod inter natos mulierum major Joanne Baptista nemo fuerit (Matth. XI) , et in tantam opinionem merito virtutis ascenderit, ut a plerisque Christus putaretur; sed aliud multo mirabilius. Herodes 0280B tetrarcha habebat regiam potestatem, et poterat eum, cum voluisset, occidere (Marc. VI) : et cum rem fecisset injustam, et contra legem Moysi, ut uxorem fratris sui acciperet, quae habebat filiam de priori viro, non eum timuit, non accepit personam, non cogitavit, ut dixi, regiam potestatem, non formidavit interitum; sciebat enim, etiamsi 331-332 propheta non esset, quod lacessitus eum posset occidere. Haec igitur universa cum nosset, libertate prophetica corripuit Herodem, et incestas nuptias arguit, et ob id clausus in carcere, non de morte sollicitus, non de incerto judicii, sed in vinculis de Christo, quem annuntiaverat, cogitabat. Et quia ipse ad eum ire non poterat, mittit discipulos suos sciscitantes: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Animadvertis, 0280C quod et in carcere docuerit, videns eum et in illo loco discipulos habere, et quam ob causam ibidem per se erudiebat. Inter quae etiam cum de Jesu orta esset quaestio, mittit ex discipulis et interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Revertuntur discipuli, et nuntiant magistro, quae Salvator jusserat nuntiari: cujus verbis Joannes armatus ad praelium, confidenter emoritur, et libenter capite truncatur, ipsa vox Domini voce firmatus, verum esse Dei filium quem credebat. Haec de Joanne et libertate ejus, et Herodis insania, qui super multa scelera etiam hoc addidit, ut Joannem primum carcere clauderet, et postea decollaret. Quia vero Dominus baptizatus est, et coeli aperti sunt, et Spiritus sanctus descendit super eum, voxque de coelis intonuit 0280D dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII) : dicendum est in baptismo Jesu, coelum esse reseratum, et ad dispensationem remissionemque peccatorum, non illius, qui peccatum non fecerat, neque inventus est dolus in ore ejus (Ephes. IV) , sed totius mundi apertos esse coelos, et Spiritum sanctum descendisse: ut postquam Dominus ascendisset in excelsum, et captivam duxisset captivitatem, tribueret nobis Spiritum, qui ad se venerat: quem quidem dederat, et resurrectionis tempore dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cui dimiseritis peccata, dimittentur eis: si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX) . Descendit enim Spiritus sanctus super Salvatorem in specie columbae 0281A avis mansuetae, innocentis et simplicis. Unde et nobis praecipitur, ut imitemur innocentiam columbarum. Talis est Spiritus sanctus, mundus, et volucris, et sublime consurgens. Quamobrem orantes dicimus: Quis dabit mihi pennas ut columbae, et requiescam (Ps. LV) ? id est, quis dabit mihi pennas Spiritus sancti? Et in alio loco sermo propheticus pollicetur: Si dormieritis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae: et posteriora dorsi ejus in virore auri (Ps. LXVIII) . Si enim inter medios cleros veteris et novi Testamenti requieverimus, dabuntur nobis pennae columbae deargentatae, id est, sermones Dei, et posteriora ejus auri fulgore et virore radiantia, ut sensus noster Spiritus sancti sensibus compleatur, id est, sermo et mens illius compleatur 0281B adventu, et nec loquamur aliquid, nec intelligamus, nisi quod ille suggesserit; sed omnis sanctificatio, tam in corde, quam in verbis, et in opere, a sancto Spiritu veniat in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.