Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XXVIII. De Genealogia Salvatoris, eo quod in Matthaeo et in Luca diversi ejus referantur auctores. Cap. III.
Dominus noster atque Salvator, qui multorum Salvator, cujus generationem Scriptura non docuit, quae melior fuit, nunc secundum patrum ordinem natus esse describitur. Et cum divinitas ejus non subjaceat exordio, propter te, qui ortus in carne es, nasci voluit, et tamen non aeque ab Evangelistis 0281C nativitatis ejus ordo narratur: quae res nonnullos plurimum conturbavit. Matthaeus enim incipiens nativitatis illius seriem texere, ab Abraham usque ad id pervenit ut diceret: Christi autem Jesu generatio sic erat: et describit non eum qui baptizatus est, sed qui venit in mundum. Lucas vero, exponens nativitatem ejus, non a superioribus ad inferiora deducit; sed cum baptizatum ante dixisset, usque ad ipsum pervenit Deum. Nec eaedem personae sunt in generatione ejus, quando descendere dicitur, et quando conscendere 333-334. Qui enim fecit eum coelis tibi descendentem, mulieres non quaslibet, sed peccatrices, et quas Scriptura reprehenderat, introducit: qui vero baptizatum narrat, nullius facit mulieris mentionem. In Matthaeo enim 0281D (Cap. I) , ut diximus, nominatur Thamar, quae cum socero fraude concubuit, et Ruth Moabitis nec de genere Israel: et Raab, quae unde sumpta sit, scire nequeo: et conjux Uriae, quae violavit mariti torum. Quia enim Dominus noster atque Salvator ad hoc venerat, ut hominum peccata susciperet (I Cor. V) , et eum qui non fecerat peccatum, pro nobis peccatum fecit Deus: propterea descendens in mundum, assumpsit peccatorum hominum vitiosorumque personam, et nasci voluit de stirpe Salomonis, cujus peccata conscripta, et Roboam, cujus delicta feruntur, et de caeteris, e quibus multi fecerunt malum in conspectu Dei. Quando vero de lavacro conscendit, et secundus ordo 0282A esse describitur, non per Salomonem, sed per Nathan nascitur, qui ejus arguit patrem super Uriae morte ortuque Salomonis. Sed in Matthaeo semper generationis nomen adjungitur: hic vero penitus siletur: Scriptum est enim ibi: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus, Judas genuit Phares et Zaram de Thamar, et usque ad finem, genuit, semper apponitur. In Luca vero, ubi de lavacro conscendit Jesus, filius dicitur: Sicut putabatur filius Joseph: et in tam multa serie nominum, excepto quod putabatur filius Joseph, generationis nomen ascriptum non est. In Matthaeo non est scriptum, incipiebat: hic vero, quia de baptismate conscensurus erat, incipiebat legitur, Scriptura referente: Et ipse erat 0282B Jesus incipiens. Quando enim baptizatus est, et mysterium secundae generationis assumpsit, ut tu quoque priorem nativitatem destruas, et in secunda regeneratione nascaris, tunc dicitur incepisse. Et quomodo populus Judaeorum, quando erat in Aegypto, non habebat initium mensium: quando vero egressus ex Aegypto, tunc (( Al. nunc)) dicitur ad eum: Mensis iste initium mensium primus erit vobis de mensibus anni (Exod. XII) : sic qui necdum est baptizatus, nec coepisse narratur. Nec enim frustra additum putemus ad id quod dicitur: Ipse erat Jesus, quod sequitur, incipiens. Sed et quod ait: Quasi annorum triginta, considerandum, Joseph triginta annorum erat, quando dimissus e vinculis, et interpretatus somnium Pharaonis, Aegypti effectus 0282C est princeps, ubertatisque tempore triticum congregavit, ut famis tempore haberet quod distribueret. Ego puto quod triginta anni Joseph, in triginta annorum praecesserint Salvatoris. Iste enim Joseph non tale triticum congregavit, quale in Aegypto ille Joseph, sed triticum verum, atque coeleste, ut tempore ubertatis tritico congregato haberet quod distribueret, cum fames esset missa in Aegyptum, non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei. Congregat de prophetis, de lege, de apostolis, verba abundantiae: unde quando jam non scribuntur libri, nec novum aliquod conficitur instrumentum, nec mittuntur ab apostolis ea quae ab Jesu in horrea apostolorum fuerant comportata, hoc est in animas eorum, omniumque sanctorum, 0282D distribuat et nutriat Aegyptum fame periclitantem, maximeque fratres, de quibus scribitur: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te (Psal. XXI) . Habent et alii homines verba patientiae: verbaque judicii et reliquarum verba virtutum: hoc est triticum quod Joseph Aegyptiis distribuit. Sed aliud est frumentum quod fratribus, id est, discipulis suis distribuit de Jessem terra, de ea quae ad orientem respicit, triticum evangelicum, triticum apostolicum. De hoc tritico debemus panes facere, ita tamen ut non commisceatur veteri fermento, habeamusque panem novum de Scripturarum tritico, farinamque commolitum in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
335-336 Homilia XXIX. De eo quod scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto reversus est; et de tentatione ejus prima. Cap. IV.
0283A
Quando legis in Evangelio, Jesus autem plenus Spiritu sancto reversus est, et in Actibus apostolorum ubi dicitur, quod repleti fuerint Spiritu sancto (Act. II) , vide ne aequales putes esse apostolos Salvatori: sed et Jesum, apostolos, et alium quemlibet sanctorum plenos Spiritu sancto cognosce secundum mensuram vasculi sui: et quomodo, verbi gratia, si volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim judicas quod aequali mensura plena sint (siquidem aliud sextarium capere potest, aliud urnam, aliud amphoram), eodem modo et Jesus et Paulus pleni erant Spiritu sancto: sed multo vas 0283B Pauli minus erat vase Jesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque completum. Accepto itaque baptismo, Salvator plenus Spiritu sancto, qui super eum in specie columbae de coelis venerat, ducebatur a spiritu. Quia enim quotquot Spiritu Dei ducuntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII) ; iste autem extra omnes proprie Filius Dei erat, ideo et ipsum oportebat Spiritu sancto duci. Siquidem scriptum est: Ducebatur autem in desertum a spiritu (Matth. IV) . Quadraginta diebus tentatur Jesus, et quae fuerint tentamenta nescimus: quae ideo forsitan praetermissa sunt, quia majora erant quam ut litteris crederentur. Etsi sic oportet dicere, sicut mundus capere non poterat omnes libros, si scripta fuissent quae fecit et docuit Jesus: sic quadraginta dierum tentationes 0283C quibus tentatus est Dominus a diabolo, mundus ferre non poterat, si Scriptura docuisset. Sufficit nobis hoc tantum scire, quod quadraginta diebus in deserto fuerit, et tentabatur a diabolo, et non comederit quicquam in diebus illis. Mortificabat enim sensum carnis jugi continuoque jejunio: et cum completi fuissent dies, esuriit. Dixit autem ei diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Dic, inquit, lapidi huic. Cui lapidi? utique monstrabat diabolus quem vult panem fieri. Quaenam est ista tentatio, ut rogato Patre a Filio panem, nec lapidem, quod ne ipse quidem adversarius voluit, versipellis fallax, det lapidem pro pane? hoc est enim quod diabolus voluit, ut lapis panis fieret: et non potius, ut non in panem lapidem, sed hominem 0283D in lapidem verteret, quem diabolus pro pane monstraverat? Ego puto quod usque hodie lapidem diabolus ostendat et hortetur singulos ad loquendum: Dic ut lapis iste, panis fiat. Omni tentatione qua tentandi erant homines, primus secundum assumptionem carnis tentatus est Dominus. Tentatur autem ob id, ut nos quoque, illo vincente, vincamus. Obscurum 0284A fit forte quod dico, nisi manifestius exemplo fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat diabolus. Neque vero existimes unum eum habere lapidem; habet plures lapides, de quibus a Matthaeo introducitur loquens: Dic ut lapides isti panes fiant. Dixit et Marcion, et lapis diaboli ei factus est panis. Dixit Valentinus, et alius lapis ei est versus in panem. Habuit et Basilides ejusmodi, et caeteri haeretici. Unde sollicite providendum, ne forte diaboli lapidem comedentes, putemus pane vesci Dei. Alioquin quae erat tentatio de lapide panem fieri, et a Salvatore comedi? Fingamus enim quod, diabolo proponente, Dominus lapidem in panem verterit (( Al. vertit)), et id quod 0284B virtute sua ipse fecerat comederit, et satiarit esuriem: quaenam esset ista tentatio, quae victoria diaboli, si haec simpliciter scriberentur? Quae ut diximus ratione perspecta et tentationem ostendunt fuisse si fierent, et victoriam, quod contempta sunt fieri. Simulque monstratur istum panem qui de lapide fiat, non esse verbum Dei, quod pascit hominem, de quo scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egredietur per os Dei, vivet homo. Respondebo tibi, o versipellis et nequam, qui me 337-338 tentare non metuis: alius est panis, sermo Dei qui vivificat hominem. Simulque videamus quod haec loquatur non Filius Dei, sed homo, quem Filius Dei dignatus est assumere, quasi de homine enim respondet, et dicit: Scriptum est, non in pane solo vivit homo (Matt. IV) ; ex quo manifestum, non Deum, 0284C sed hominem fuisse tentatum. Scripturae sensum diligenter eventilans, reor invenire me causam, quare Joannes tentationem Domini non descripserit: sed tantum Matthaeus, Lucas, et Marcus. Joannes enim qui a Deo exordium fecerat dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I) : nec poterat divinae generationis ordinem texere, sed tantummodo quod ex Deo et cum Deo esset expresserat, adjecit: Et Verbum caro factum est. Porro quia Deus tentari non potest, de quo ei erat sermo: ideo tentari illum a diabolo non introducit. Quia vero liber generationis Jesu Christi de eo in Matthaei Evangelio narratur, et in Luca generatio ejus describitur, et in Marco homo est qui tentatur, propterea ejus fertur simile responsum: 0284D non in pane solo vivit homo. Si igitur Filius Dei Deus pro te homo factus est, et tentatur: qui natura homo es, non debes indignari si forte tentaris. Quod si tentatus, illum imitatus fueris qui pro te tentatus est, et omne viceris tentamentum, habebis spem cum eo qui tunc homo fuit, nunc autem homo esse cessavit. Nam si qui quondam homo erat, postquam 0285A tentatus est, et recessit ab eo diabolus usque ad tempus mortis, a mortuis resurgens ultra non morietur: omnis autem homo morti subjacet: iste ergo qui nequaquam moritur, jam non est homo, sed Deus est. Si autem Deus est qui quondam homo fuit, et oportet te illi similem fieri, Quando similes ejus fuerimus, et viderimus eum sicuti est, te quoque necesse erit Deum fieri, in Christo Jesu. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.