Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Homilia XXXVIII. De eo quod scriptum est: Cum autem appropinquasset, vidit civitatem, et flevit super eam, usque ad eum locum ubi ait: Ejecit omnes vendentes columbas. Cap. XIX.
0302B
Cum appropinquasset Jerusalem Dominus noster, videns eam flevit, et dixit: Si cognosceres et tu in die ista quae ad pacem sunt tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Sacramenta sunt quae dicuntur, et speramus, pandente Deo, aperire posse 363-364 quod latitat. Primum ergo de fletu ejus videndum. Omnes beatitudines quas locutus est in Evangelio Jesus, suo firmat exemplo, et quod docuit, pro testimonio probat. Beati, inquit, mites. Huic simile est de semetipso: Discite a me, quoniam mitis sum 0302C (Matth. XI) . Beati pacifici: et quis alius ita pacificus, ut Dominus meus Jesus, qui est pax nostra, qui solvit inimicitiam, et in sua eam carne destruxit? Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nemo sic persecutionem passus est propter justitiam, ut Dominus Jesus, qui pro peccatis nostris crucifixus est. Omnes igitur beatitudines in semetipso Dominus ostendit. Ad quam similitudinem etiam illud quod dixerat, Beati flentes, ipse flevit, ut hujus quoque beatitudinis jaceret fundamenta. Flevit autem super Jerusalem, dicens: Si cognovisses et tu in die ista quae ad pacem sunt tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, et reliqua, usque ad cum locum ubi ait: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Dicat aliquis auditorum: Manifesta sunt quae dicuntur, et 0302D opere completa de Jerusalem. Circumdedit enim eam Romanus exercitus, et ad internecionem usque vastavit, tempusque veniet quando lapis super lapidem non relinquetur super eam. Non nego et illam quidem Jerusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam, sed quaero si et ad hanc nostram Jerusalem fletus iste pertineat. Nos enim sumus Jerusalem quae defletur, qui nobis videmur intuitum habere majorem. Quod si post mysteria veritatis, post sermonem Evangelii, post doctrinam Ecclesiae, post visionem 0303A sacramentorum ejus, aliquis e nobis peccaverit, plangitur atque fletur. Nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de Jerusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, contrariae videlicet fortitudines, spiritus nequam, et immittant in circuitu ejus vallum, et obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant: maxime si post multam continentiam, post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, blandimentisque carnis illectus patientiam pudicitiamque amiserit. Si fueris fornicatus, lapidem super lapidem non relinquent super te. Ait enim in alio loco: Non recordabor priorum justitiarum ejus: in peccato suo, in quo deprehensus fuerit, in ipso judicabo eum (Ezech. XXVIII) . Haec est ergo quae defletur Jerusalem. Post quae dicitur: Ingressus est templum. 0303B Quod cum fuisset ingressus, ejecit eos qui vendebant columbas. Non ejecit ementes, qui enim emunt, et quod emerint possident. Illos ejecit de templo Patris Jesus, qui vendunt et abjiciunt quod habuerant, in similitudinem illius luxuriosi filii, qui substantiam suam accepit a patre, et universa perdidit nimie potando (Luc. XV) . Si quis ergo vendit, ejicitur, praecipue si vendebat columbas. Quare alias aves non posuit nisi columbas? Hoc animal simplex est, et decorum. Vereor ne et in nobis vitium istius modi deprehendatur. Si enim ea quae mihi a sancto Spiritu revelata sunt, et credita, ut in vulgus efferrem, pretio vendidero, et absque mercede non docuero, quid aliud facio, nisi columbas, id est, Spiritum sanctum vendo? Quem cum vendidero, ejicior 0303C de templo Dei. Quapropter rogemus Dominum, ut omnes emamus potius quam vendamus. Si enim non vendiderimus, cognoscimus et intelligimus salutem nostram: alioquin inimici circumdabunt urbem nostram. Quod si semel nos exercitus hostilis cinxerit, lacrymas Dei non merebimur. Surgamus ergo diluculo, et obsecremus Dominum, ut saltem micas quae de mensa ejus cadunt, comedere possimus. Miratur Scriptura reginam Saba venisse ab extremo terrae audire sapientiam Salomonis: quae cum vidisset prandium, et supellectilem, et ministeria domus ejus, obstupuit, et tota in miraculo fuit (III Reg. X) . Nos si tantas Domini nostri opes, tantam sermonis supellectilem, et abundantiam doctrinarum non libenter amplectimur, si non comedimus panem vitae, 0303D si non carnibus Christi vescimur, et cruore potamur, si contemnimus dapes Salvatoris nostri, scire debemus quod habeat Deus, et benignitatem, et severitatem. E quibus benignitatem ejus magis orare debemus, in Christo Jesu Domino nostro: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
365-366 Homilia XXXIX. De quaestione Sadducaeorum, quam proposuerant Domino, mulieris ejus quae septem viros habuit; et rursus de denario quem sibi Salvator jussit ostendi. Cap. XX.
0304A
Est haeresis in Judaeis, quae dicitur Sadducaeorum, haec resurrectionem mortuorum negat, et putat animam interire cum corpore, nec post mortem ultra respirare. Igitur quaestionem Domino proponente, composuerunt fabulam mulieris septem virorum, quae post primum virum ad resuscitandum semen prioris alterum duxerit: quo mortuo, tertium quoque, et rursum quartum: atque in hunc modum ad septimum usque pervenerat. Quaeritur ergo in resurrectione mortuorum, quis eam sibi e septem fratribus sit vindicaturus uxorem. Hoc autem problema insidiantes verbis Salvatoris, eo tempore proposuerunt, 0304B quo eum viderant de resurrectione docere discipulos. Quibus respondens Salvator ait: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim mortuorum neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelis. Qui erunt sicut angeli, utique