Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 15 seqq.) Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis testamentum confirmatum nemo spernit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam repromissionem, quia si ex Lege haereditas, jam non ex promissione. 0364B Abrahae autem per promissionem donavit Deus. Apostolus, qui omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, debitor Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, Galatis quoque quos paulo ante stultos dixerat, factus est stultus. Non enim ad eos his usus est argumentis quibus ad Romanos, sed simplicioribus; et quae stulti possent intelligere, et pene de trivio. Quod ne videretur imperitia et non arte fecisse, prudentem placat ante lectorem, et quae dicturus est, 439 temperat praefatione praemissa: Fratres, secundum hominem dico. Quod enim dicturus sum, non dico secundum Deum: non dico secundum reconditam sapientiam, et eos qui solido possunt vesci cibo, sed secundum eos qui ob teneritudinem stomachi lacteo rore pascuntur, et nequaquam valent audire 0364C quae grandia sunt (I Cor. V) . Unde et ad Corinthios in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter gentes quidem, ait: Ego dico, et non Dominus (I Cor. VII, 12) . Et ad eosdem in secunda: Quod loquor, non secundum Dominum loquor, sed quasi in insipientia (II Cor. XI, 17) . Putant aliqui quod de testamento hominis, et de testatoris morte, et caeteris humanae similitudinis disputaturus exemplis, dixerit: Fratres, secundum hominem dico: mihi autem videtur, et propter hoc quidem quod illi arbitrantur, sed maxime propter illud quod sequitur esse praemissum (( Al. promissum)), id est: Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Omnes Scripturas sensu ac memoria peragrans, numquam plurali numero semina scripta 0364D reperi, sed sive in bonam partem, sive in malam, semper in singulari numero. Necnon et illud quod infert: Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, si quis diligenter Hebraea volumina, et caeteras editiones cum Septuaginta interpretum translatione contulerit, inveniet ubi testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur Berith (). Unde manifestum est, id fecisse Apostolum quod promisit, nec reconditis ad Galatas usum esse sensibus, sed quotidianis, et vilibus, et quae possent (nisi praemisisset, secundum 0365A hominem dico) prudentibus displicere. Supputandi in hoc loco anni ab eo tempore quo Dominus ad Abraham locutus est, dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XXII, 18) , usque ad legislatorem Moysen: utrum quadringenti triginta sint, vel quomodo in Genesi ipsi Abrahae Dominus polliceatur, quod post quadringentos annos de terra servitutis filii ejus exituri sint. Non enim parva res est, et a multis quaesita, nescio an ab aliquo 440 sit inventa. Illud etiam quod in eodem libro de Thamar et duobus ejus parvulis legitur (Genes. XXXVIII) , quod scilicet primus qui dicitur Zara, miserit manum suam, et obstetrix ligaverit ei coccinum, et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, manum posterior, qui Phares vocatur, porrexerit, praesenti 0365B loco congruit, quod ostenderit Israel in Legis opere manum suam, et eam prophetarum, et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero proruperit populus Gentium, propter quem dicitur saepius esse destructa, et medius paries qui inter Judaeos et Gentiles fuerat dissipatus, ut fieret unus grex et unus pastor, et esset gloria, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Simplex autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc vim habet, ut doceat Apostolus, non posse per Legem, quae postea data est, repromissiones quae ante factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare, cum repromissiones ad Abraham ante quadringentos triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes. Legis autem 0365C observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos triginta annos Moysi data sit in monte Sina. Econtrario hic dici poterat: Quid ergo necesse fuit Legem post tantum tempus repromissionis dari, cum et data Lege, suspicio destructae sponsionis potuerit (( Al. putaverit)) oboriri, et manente repromissione non profutura Lex data sit? Quam praevidens Apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit et explicat, dicens: