Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 8, 9.) Sed tunc quidem nescientes Deum servistis his qui natura non erant dii. Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursum servire vultis? Galatas quod ab idolorum cultu ad fidem Dei veri transtulerunt, arguit, quomodo idolis derelictis, quae natura non erant dii, et cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab ipso, spiritu quoque adoptionis accepto, rursum quasi 0375B parvuli, et sub tutoribus et paedagogo esse cupientes, ad infirma et paupertina revertantur elementa, quae propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt 453 in deserto, quia non poterat accipere et sustinere majora. Eadem autem elementa, quae nunc infirma et egena appellavit, superius tantum mundi elementa posuit. Et ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum, infirma et egena. Hinc rursum ubi infirma vocata sunt, mundi, ut supra diximus, nomen est tacitum. Puto itaque quamdiu quis parvulus est, nec statutum a patre tempus implevit, ut filius et haeres appellari queat, sub elementis eum mundi, Lege videlicet esse Moysi. Cum autem post libertatem filio debitam rursus reversus fuerit ad Legem, circumcidi volens, et totam Judaicae superstitionis 0375C litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. Intantum enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere valeant quod ante praestiterant, Jerosolyma, templo altarique destructis. Respondeat aliquis, et dicat: Si lex et praecepta quae in Lege conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui cognoverunt Deum, magis autem cogniti sunt ab eo, Legem observare non debent (ne incipiant non tam Deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos reverti qui natura non sunt dii), aut Legem observaverunt Moyses et prophetae, et non cognoverunt Deum, nec cogniti sunt ab eo; aut si cognoverunt Deum, mandata Legis minime compleverunt. Quod utrumque periculosum 0375D est dicere: Aut illos non fecisse quae Legis sunt, et sic cognovisse Deum: aut non cognovisse Deum, dum infirma et egena Legis elementa custodiunt. Quod quidem sic solvi potest, ut dicamus illos, quomodo Paulus factus est Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret (I Cor. IX) , et in Generis ex voto comam totondit (Act. XVIII) , et nudipedalia atque calvitium Jerosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret invidiam, qui catechisati de eo fuerant, quod contra Legem Moysi, et Deum faceret 0376A prophetarum: ita et sanctos viros fecisse quidem ea quae Legis erant, sed sensum magis Legis secutos esse quam litteram. Qui non minus quam Abraham sublato de facie velamento, cupierunt videre diem Christi, et viderunt 454 et laetati sunt: Facti infirmo populo infirmi, ut infirmos lucrifacerent (I Cor. IX) , et his qui sub Lege erant quasi essent ipsi sub Lege, ut eos ab idolis, quibus in Aegypto assueverant, separarent. Absurdum quippe est Moysen et caeteros confabulatores Dei in ea fuisse conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a Patre venisse, et redemptos eos esse de servitute legali, et adoptionem filiorum consecutos, et haereditatem cepisse cum Christo. Quaecumque enim toto generi humano sapientia Dei quasi uni 0376B Filio praestitit, haec eadem unicuique sanctorum semper suo ordine et dispensatione largita est. Legem nobis Moysi infirma et egena dicentibus elementa, occasionem inveniunt haeretici, ut detrahant Creatori, quia mundum condiderit, et Legem sanxerit. Quibus nos respondebimus, id quod supra diximus, infirma his esse et egena elementa, qui ad ea post Evangelii gratiam revertuntur. Antequam vero praefinitum tempus veniret a Patre, non tam infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. Denique priusquam Christi in toto orbe Evangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem praecepta legalia: postquam vero majus evangelicae gratiae lumen effulsit, et sol justitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen absconditum est, et earum 0376C radii caligaverunt, ita ut Apostolus in alio loco diceret: Nam nec glorificatum est, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam (II Cor. III) . Quod aliis verbis nunc loquitur, ut dicat, Lex Moysi quae ante Evangelium dives, et opulenta, et clara fuit, post adventum Christi ad comparationem ejus quasi infirma et egena, imminuta atque destructa est ab eo qui major fuit Salomone, et templo, et Jona. Quod enim scriptum est: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) : non tam ex Joannis, quam ex Legis persona dictum puto, quia semper cedunt minora majoribus, et perfecta initiis praeponuntur. Alias autem infirma et egena elementa, Judaeorum traditiones, et secundum litteram vilem intelligentiam confirmabimus, quae sunt 0376D justificationes non bonae, et praecepta non bona. 455 Robusta quippe et dives est Legis intelligentia spiritualis (Ezech. XX) , ita ut aut penitus elementum non debeat appellari, aut elementum quidem sit comparatione futuri saeculi, et vitae in Christo Jesu, qua nunc vivunt angeli supernaeque virtutes. Sensui vero Judaico comparata, non tam elementum, hoc est, initium, quam perfectio nuncupetur. Quod autem ait: Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, illud ostendit, quod post idolorum cultum, 0377A Deum intellexerint Galatae, vel potius ipsi cognitione ejus digni sint judicati. Non quod Deus Creator omnium aliquid ignoret; sed quod eos tantum scire dicatur, qui errorem pietate mutaverint. Cognoscit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) . Et Salvator in Evangelio: Ego sum, ait, pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14) . Econtra ad impios: Nescio vos, recedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27) . Et ad stultas virgines: Nescio vos quae estis ((Al. sitis)) (Matth. XXV, 12) .