Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0408D (Vers. 14.) Sed per charitatem servite invicem, omnis enim lex in uno sermone impletur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui cum esset liber ex omnibus, omnium se propter charitatem servum fecit, ut plures lucrifaceret (I Cor. XIII) , recte hortatur et caeteros, ut per charitatem sibi serviant: quae non quaerit quod suum est, sed quod proximi. Qui enim vult fieri primus, erit omnium servus (Marc., X, 44) : ut quomodo Salvator in forma Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu 0409A inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II) : ita et nos quaecumque ante sub Legis necessitate facere videbamur, nunc sciamus, nobis liberis, magis per charitatem esse facienda. Tantum autem bonum est charitas, ut omnis lex in illa recapituletur. Enumerat et in alio loco Apostolus charitatis bona, dicens: Non zelatur, non agit perperam (I Cor. XIII, 7, 8) . Multisque in medio replicatis, in fine concludit: Omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit. Et Salvator in Evangelio, hoc signum sui, ait, esse discipuli, si (( Al. ut)) diligat proximum (Matth. XXII) . Quod quidem puto non solum hominibus, sed etiam angelis convenire. Aliis verbis idipsum dicitur: Quae vobis fieri non vultis, aliis ne 0409B feceritis, et quae vultis ut vobis faciant homines, haec eadem et vos eis facite similiter (Ibid., VII, 12) . Nolo adulterari uxorem meam, nolo substantiam diripi, nolo me falso opprimi testimonio, et ut cuncta brevi sermone comprehendam, indigne fero aliquid mihi fieri quod injustum est. Haec eadem si 498 per charitatem in me operantem, vel fecero alteri, vel voluero, lex omnis impleta est. Nec difficile est docere quomodo universa praecepta, non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, et caetera his similia, una charitatis observatione teneantur. Hoc ostendere arduum est, quomodo hostiae quoque, quae in Levitico sunt praeceptae, et ciborum vel abstinentia, vel permissio, cum alia munda, alia dicantur immunda, solemnitatum quoque 0409C jugis per annos recursus, in uno charitatis praecepto recapitulentur. Nisi forte quis illo se transferat, ut affirmet Legem spiritualem esse, et imaginibus et exemplaribus nos coelestium deservisse, antequam verus Pontifex adveniret: qui postquam semel seipsum offerens victimam, suo sanguine nos redemit, omnis illa priscae Legis varietas, et difficultas, in ipsius super homines dilectione completa est. Intantum quippe Pater amavit mundum, ut Filium suum charissimum, et unigenitum daret pro nobis. Ei autem qui semel spiritu vivens, opera carnis mortificavit, et a Salvatore dilectus, nequaquam servus, sed amicus vocatur, non est ultra Lex posita, quae impiis et peccatoribus, et non subjectis et nefariis constituta est. At nunc cum omnia quae difficiliora 0409D sunt, vel modica ex parte faciamus, hoc solum non facimus, quod et factu facilius est, et absque quo cassa sunt universa quae facimus. Jejunii corpus sentit injuriam: vigiliae carnem macerant: eleemosynae labore quaeruntur: sanguis in Martyrio, quamvis ardeat fides, tamen sine dolore et timore non funditur. Haec omnia sunt qui faciant: sola charitas sine labore est. Et quia sola cor mundum efficit, a 0410A diabolo expugnatur in nobis, ne Deum pura mente videamus. Quando enim sedens loquor contra fratrem meum, et contra filium matris meae pono scandalum (Ps. XLIX, 20) , quando aliena torqueor felicitate, et alterius bonum, meum malum facio, nonne hoc quod sequitur, in me expletur: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini? Charitatis rara possessio est. Quis vult ipse anathema esse a Christo pro fratribus suis, Apostolum sequens? Quis 499 cum lugentibus lugens, cum gaudentibus gaudens, alieno vulnere vulneratur? Quis fratris morte perimitur? Omnes magis amatores nostri, quam amatores Dei sumus. Vide quantum bonum sit charitatis. Si ita martyrium fecerimus, ut nostras velimus ab hominibus reliquias 0410B honorari: si opinionem vulgi sectantes, intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus, huic (( Al. hinc)) operi non tam praemium quam poena debetur: et perfidiae magis tormenta sunt, quam corona victoriae.