Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 6.) Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Marcion hunc locum ita interpretatus est, ut putaret fideles, et catechumenos simul orare debere, et magistrum communicare in oratione discipulis; illo vel maxime elatus, quod sequatur, in omnibus bonis. 0429C Cum utique si de oratione sermo fuisset, non debuerit ei praecipi qui catechizatur, sed ei qui se catechizat, id est, non discipulo, sed magistro. Deinde etiam caetera quae sequuntur, cum ejus expositione non congruunt: Quae seminaverit homo, haec et metet. Et: Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes. 524 Sensus itaque iste est: Quia superius spiritualibus praeceperat, ut eos qui praeoccupati fuerant in aliquo delicto, instruerent in spiritu lenitatis, et alter alterius onera portarent, adimplentes legem Christi: nunc econtrario his qui adhuc imbecilliores, et discipuli, et carnales erant, praecipit, ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt: sic magistris carnalia praebeant: qui totos se divinae eruditioni 0429D et studio tradentes, vitae hujus necessariis indigeant; et fiat illud quod de manna scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 15) . Bona autem in praesenti loco juxta vulgi consuetudinem, moremque communem, victum et vestitum, et caetera quae homines inter bona numerant, appellavit. Habentes enim victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8) . Nec mirum si Paulus ea quae erant corpori necessaria boni appellatione signavit: cum etiam Salvator noster ad eos qui necdum ad virtutum culmen 0430A ascenderant, sed adhuc humilius incedebant, et sibi addi poscebant fidem, dixerit: Si ergo vos cum mali sitis, scitis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) ! Ego puto et Job, cum ad uxorem, quasi unam de insipientibus mulieribus loqueretur, respectu ejus, quae ita putabat, de corporalibus divitiis locutum: Si bona accepimus de manu Domini (Job. II, 10) : et rursum de angustiis et pressuris, et tentatione, quae victoriam afferant: Quare malum non sustineamus? Cum utique mala et bona non in divitiis et pressuris, sed in virtutibus ponantur et vitiis, ut justus loquitur in psalmo: Quis est homo qui vult vitam, cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. 0430B Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 13 seqq., et XXXVI, 27) . Proprie malum dicitur, quod vitandum est: bonum, quod facere debemus. Dives quoque ille in Evangelio, qui mali et boni scientiam non habebat, recte agrorum ubertatem bona arbitrabatur, dicens: Anima, habes bona posita in annos multos: quiesce, comede, bibe, et laetare (Luc. XII, 19) . Et alius qui jacebat in purpura, et deliciis affluebat, audit apud inferos ab Abraham: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25) . Illud quoque attendendum 525 ne forte et hoc possit intelligi, dari discipulis mandatum, ut eis qui se instruunt, verbum communicent, obsequantur, dociles, facilesque se praebeant. In his tamen quae bona sunt, quae spiritualia, et non haeretica, vel Judaica pravitate perversa.