Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXV.
Evasimus, inquis, quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis; in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut caeteros homines carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis? Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse 0600 dixisti: Quis igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritualem secuti estis Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere? Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem invenit, ut jam vester esse salvator posset; et quomodo dicis, Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2) . Veracem Manichaeum de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quae dubitantibus discipulis demonstravit (Joan. XX, 20) , totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius, sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit, Quando Christus post illam, quae mors ejus putata est, apparuit discipulis haesitantibus, et spiritum se videre putantibus; quando dixit: Tangite manus meas et pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) ; quando uni eorum minime credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) : totum hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis, Christum praedicat Manichaeus, ejusque se dicit apostolum. Hinc potius detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret , se saltem jactaret amatorem veritatis arguendo alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. Fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit fidelem facere Manichaeus: qualem vult videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit, Mitte digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo Christus dixit, nisi, Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnem, tange verorum vestigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut 0601 autem desipit Manichaei sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi, Tange quod simulo, tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichaeus, omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.