Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0460B (Vers. 21.) Et sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus, super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Per humanam similitudinem, Dei potentiam demonstravit: non quo solium ponatur, et Deus Pater in eo sedeat, secumque Filium habeat residentem; sed quo nos aliter judicantem atque regnantem, nisi per nostra verba intelligere nequeamus. Ad hoc pertinet, et illud quod in centesimo 565 nono psalmo scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Si enim juxta regnantis habitum Filius ad Patris dexteram sedet, necesse est ut juxta eamdem similitudinem 0460C major sit ab eo qui in laeva parte consederit. Quod ut sciamus aliter intelligi quam littera resonat, idem psalmus in consequentibus docet, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec: Dominus a dextris tuis. Quomodo enim cum Filius Patris ad dextram sedeat, rursum Pater a dextris ejus esse perhibetur? Aut qua ratione terra scabellum est pedum ejus, et coelum thronus ipsius, cum et terram secundum Isaiam pugillo continere dicatur, et coelum palmae extensione metiri (Isai. XL) ? Non enim potest intra id esse quod ab eodem continetur: nec in manu inclusum tenere, a quo ipse juxta sedentis habitum circumdetur. Sicut ergo proximum esse Deo, vel ab eo procul recedere, non secundum locorum 0460D spatia, sed juxta merita sentiendum est, quod sancti juxta eum sint: peccatores vero, de quibus ait propheta dicens: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Ps. LXXII, 27) , ab omni ejus vicinia submoveantur: sic et in dextris vel in sinistris Dei esse, accipiendum est: quod sancti a dextris ejus sint: peccatores vero a sinistris, Salvatore quoque idipsum in Evangelio comprobante, cum oves a dextris, haedos esse memoret a sinistris (Matth. XXV) . Sed et ipsum verbum sedere, regni significat potestatem, per quam beneficium eis Deus tribuit, super quibus 0461A sedere dignatur: quod scilicet regat eos, et in curru suo habeat, et ad nutum proprium vaga prius, et libera colla convertat. Post haec quaeritur, 566 quomodo id quod sequitur, possit intelligi, super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et quidem de dextris ac sinistris, et de sessione jam dictum est. Nunc quaerendum ubi Apostolus haec quatuor nomina, principatum, loquor, et potestatem, virtutem, et dominationem, scripta reperit, et in medium unde protulerit. Neque enim fas est eum qui divina lectione fuerat instructus, aliquid locutum putare quod in sanctis voluminibus non habetur. Arbitror itaque illum aut de traditionibus Hebraeorum ea 0461B quae secreta sunt, in medium protulisse: aut certe quae quasi juxta historiam scripta sunt, cum intelligeret legem esse spiritualem, sensisse, sublimius, et quod de regibus atque principibus, ducibus quoque, tribunis et centurionibus, in Numeris, et in Regnorum libris refertur, imaginem aliorum principum regnumque cognovisse: quod scilicet in coelestibus sint principatus, sint potestates, sint dominationes atque virtutes, et caetera ministeriorum vocabula; quae nec nos possumus nominare, nec ipsum Paulum, puto, ut in gravi corpusculo constitutum, enumerare valuisse. Si autem sunt principatus, et potestates, et virtutes, et dominationes, necesse est ut et subjectos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui sua 0461C fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus, et honores, et ascensiones, etiam et descensiones, vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu, et dominatione 567 fiat. Nos homunculi cito in cinerem, et pulverem 0462A dissolvendi, si consensu hominum levemur in reges, tantas habemus ministrorum diversitates et multitudines, quantas facilius possumus sentire, quam dicere: Verbi causa: quod Praefectus in parte civili, judices, provincias, et ordinem suum habeat: rursum militia, in tot comites, duces, tribunos, et multiplicem scindatur exercitum; et putamus Deum, Dominum Dominorum et regem regnantium, simplici tantum ministerio contentum?