Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Cap. II.—Vers. 1 seqq.) Et vos cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis, secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in 0464D filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, 0465A propter multam charitatem suam qua dilexit nos et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo. Antequam de singulis verborum sensibus disputemus, videtur nobis ita lectionis ordo reddendus: Et vos cum mortui essetis delictis et peccatis vestris, convivificavit Christo Deus, qui dives est in misericordia propter multam charitatem suam qua dilexit nos: et cum essemus mortui delictis, in quibus aliquando ambulavimus, secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et mentium, et eramus natura filii irae, convivificavit nos Christo, ut ἀπὸ κοινοῦ, subaudiatur quasi bis 0465B dictum, et nos convivificavit Christo. Conjunctionem vero causalem in eo loco in quo ait: Deus autem 571 qui dives est in misericordia, arbitramur aut ab indoctis scriptoribus additam, et vitium inolevisse paulatim, aut ab ipso Paulo, qui erat imperitus sermone, et non scientia, superflue usurpatam (II Cor. XI) . Manifeste autem mors animae dicitur esse peccatum, ex eo quod ait: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, juxta illud quoque quod in Ezechiele scriptum est: Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. LVIII, 4) . Et quia delicta quae Graece παραπτώματα nuncupantur, juxta ejusdem linguae etymologiam proprie verbum est Scripturarum (licet delicta πλημμέλιαι rectius transferantur) quaerimus quid significent, quove distent a peccatis, id 0465C est, quid intersit inter παραπτώματα, et ἁμαρτίας. Aiunt enim quod παραπτώματα, quasi initia peccatorum sint, cum cogitatio tacita subrepit, et ex aliqua parte conniventibus (( Al. cohibentibus)) nobis, necdum tamen nos impulit ad ruinam. Unde et in octavo decimo psalmo (Vers. 13) scribitur: Delicta, hoc est, παραπτώματα, quis intelligit? quia scilicet difficile sit radices, et initia intelligere peccatorum. Peccatum vero esse, cum quid opere consummatum pervenit ad finem. Quaerimus quoque quid sit, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, utrumnam et aliud saeculum sit, quod non pertineat ad mundum istum, sed ad mundos alios, de quibus et Clemens in Epistola sua scribit: Oceanus, et mundi qui trans ipsum sunt? An unus iste 0465D mundus sit, qui ab initio saeculi quo factus est Adam 0466A usque ad terminum suum volvatur, et transeat: vel certe mundus alio nomine appelletur princeps aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae? Scribitur et ad Galatas. Ut eruat nos de praesenti saeculo nequam (Galat. I, 4) . Et in hac eadem Epistola: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Infra, V, 16) . Et dies Jacob modici dicuntur et pessimi (Gen. XLVII) , sive quod tempus vitae istius per quod clausi tenemur in saeculo, grave sit et laboriosum, sive quod ipse Satanas mundi hujus, ut supra diximus, et saeculi vocabulo nuncupetur. De quo statim in sequentibus: Secundum 572 principem, inquit, potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Princeps quippe aeris, et spiritus potestatis, qui in aere isto est, diabolus intelligitur, qui nunc 0466B operatur in filiis diffidentiae. In his enim qui Domino credunt, non potest operari. De quo et infra ait: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Non quo diabolus, et satellites ejus, qui per mundum istum vagantes, peccata hominibus insinuant, in coelo versari queant, de quo ob sua merita corruerunt; sed coelum dicitur, aer iste, qui supra nos est, juxta illud Salvatoris eloquium: Considerate volatilia coeli (Matt. VI. 26) , et caetera. Manifestum quippe est, quod volatilia non per coelum volitent, sed per aerem. Sequitur: In quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et mentium. Quod 0466C ait, in quibus, ad delicta referendum est. Superius enim quia duo pariter posuerat: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, et ad peccata retulerat dicens: in quibus aliquando ambulastis: ad delicta vero nihil tale videbatur secutum quod sensum posset explere: nunc ait: in quibus delictis, et nos omnes conversati sumus: simulque ne in eo quod dixerat, et peccatis vestris in quibus aliquando ambulastis, se per superbiam a peccato videretur excipere adjunxit, in quibus et nos omnes conversati sumus. Qui autem conversatum esse se dicit, de praeteritis delictis, et non de praesentibus confitetur. Conversati sumus, inquit, aliquando, non in uno desiderio, sed in desideriis carnis nostrae. Caro quippe desiderat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. 0466D V, 17) . Facientes non unam voluntatem carnis, 0467A sed plures: et non solum voluntates carnis, sed etiam mentium, pro quo in Latinis codicibus habetur, cogitationum. Inter peccatum autem carnis, et mentium hoc esse puto: quod carnis peccatum, est impudicitia atque luxuria, et ea quae ministerium ejus 573 in libidinibus explentur. Mentium vero delictum ad dogmata pertinet contraria veritati et haereticam pravitatem, ita ut possimus dicere plerosque haereticorum (quamquam hoc rarum sit) voluntates mentium facere, et non voluntates carnis, et multos contra ecclesiasticos, carnis et non mentium facere voluntates, et esse plures qui et carnis, et mentium pariter faciant voluntates. Haec autem diximus, non quo et haeretici carnis non faciant voluntates (plura quippe apud eos corporis sunt vitia 0467B quam apud nostros) sed ut, exemplo posito, facilius quod volebamus possit intelligi. Et eramus, inquit, natura filii irae sicut et caeteri. Respondeant haeretici qui diversas naturas esse contendunt, quomodo Paulus, quem utique spiritualis naturae esse non dubium est, fuerit natura filius irae, sicut et caeteri qui adhuc in errore sunt positi. Nos vero dicimus esse primum omnes homines natura filios irae, vel propter corpus humilitatis corpusque mortis, et quod ab adolescentia mens hominum apposita sit ad malitiam (Genes. VIII) : unde et Salomon ait: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21) . Vel quod ex eo tempore quo possumus habere notitiam Dei, et ad pubertatem venimus, omnes, aut opere, aut lingua, aut cogitatione peccemus. Eramus igitur natura 0467C filii irae sicut et caeteri, et omnes Sancti, qui ab ira sanguine Christi redempti sunt. Sienim Paulus qui juxta justitiam quae in Lege fuit, irreprehensibiliter est conversatus, dicit se natura fuisse filium irae, cur timeamus, etiam retro sanctos viros filios irae fuisse testari? De quibus omnibus vere dici possit: Cum autem venit mandatum, peccatum revixit, ipsi vero mortui sunt. Filius autem irae sic accipiendum, ut filius perditionis, filius iniquitatis, filius mortis. Non quo aliqua ira, mors, iniquitas et perditio subsistat in natura sua, quae filios habeat; sed quo filii dicantur ejus rei quae operetur in singulis: sicut filii appellantur gehennae, qui gehennae ignibus consumendi sunt. Alius irae filios sic vocatos putat, ut filios diaboli. Diabolus enim perditio est, et ira, et mors. Devoravit 0467D mors invalescens (Isai. LII, sec. LXX) Et: Novissimus ((Al. novissime)) (I Cor. XV) inimicus destruetur mors (I Cor XV, 26) : et ad ipsum diabolum: Perditio 574 factus es (Ezech. XXVIII, sec. LXX) . Factus, inquit, propria voluntate, non ab initio sic creatus. Quomodo igitur mors dicitur, ex eo quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II) , et per illum sunt mortui qui ante vivebant, et perditio, quod perdat quoscumque deceperit: sic et ira dicitur propter eam quam exercet adversum hominem feritatem. Sunt qui illud in Regnorum libris, quando David numeravit populum Israel, iram in se 0468A Dei provocans, Scriptura dicente: Et apposita est ira Dei succendi in Israel, et incitavit David dicens (II Reg. XXIV, 1) , iram Domini, diabolum significare putent: etenim juxta Graecae linguae proprietatem non dixit genere feminino, ira Dei λέγουσα, hoc est, qaae diceret, sed ira Dei λέγων, id est, qui diceret, genere masculino: mittit siquidem Dominus iram et furorem suum per angelos pessimos. Deus ergo qui dives est in misericordia, et dives propter charitatem suam qua dilexit hominum genus, et charitatem non simplicem, sed multam, cum essemus mortui propter delicta nostra, vivificavit nos, et non solum vivificavit (parum quippe hoc erat bonitati et magnitudini ejus), sed vivificavit cum Christo Jesu, unam atque eamdem nobis tribuens vitam habere cum Christo. Quidam 0468B pro eo quod nunc exposuimus: Et eramus natura filii irae, pro natura, prorsus, sive omnino, quia verbum φύσει, ambiguum est, transtulerunt. Quod etsi sic sonet, juxta ea quae diximus, exponendum est.
Gratia salvati estis. Si non sunt dignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) , gratia magis sumus quam opere salvati. Nihil enim possumus Domino retribuere pro omnibus quae retribuit nobis.