Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XX.
39. Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus apostolorum Andreae Joannisque conscripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas, usque ad nostra et deinceps tempora perseverat, et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum; a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi (Psal. XLIX, 2, 7) : et caetera, quae jam supra commemoravi. De hujus enim domo non accipit vitulos, neque de gregibus ejus hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Quod in eo psalmo positum est, quem Dominus Jesus in Evangelio de se conscriptum esse testatur, quaerens a Judaeis respondentibus Christum filium esse David, quod solum de illo carnaliter noverant, quomodo eum David in Spiritu dixerit Dominum. Tunc enim hujus psalmi commemoravit exordium: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, 0627 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ibi quippe et hoc dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Matth. XXII, 42-45; Psal. CIX, 1, 4) . Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedec, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18, 19) : et si jam sunt participes ejus, vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem juratio incredulorum est increpatio. Et quod Deum non poenitebit, significatio est quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel: Non est mihi voluntas i n vobis, dicit Dominus omnipotens, et hostiam non accipiam de manibus vestris. Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit, et dicit: Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11) . Ecce quod est secundum ordinem Melchisedec. Incensum enim quod est graece θυμίαμα, sicut exponit Joannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum (Apoc. V, 8) . Deus quippe ille, sicut canitur in Psalmo, qui vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; cui terrae, id est, cui populo diffuso a solis ortu usque ad occasum, diceret, Non accipiam de domo tua vitulos; immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 2, 9, 14) : ipse per hunc prophetam quod certissime futurum erat jam velut factum praedicans ait, Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia magnum est nomen meum in gentibus.
40. Non enim sicut hominem poenitet Deum; sed sicut Deum: quemadmodum non sicut homo irascitur, nec sicut homo miseretur, nec sicut homo zelat; sed omnia sicut Deus. Poenitentia Dei non est post errorem: ira Dei non habet perturbati animi ardorem: misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in latina lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem. Sed poenitentia Dei dicitur, rerum in ejus potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio: ira Dei est vindicta peccati: misericordia Dei est bonitas opitulandi : zelus Dei est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei poenitentiam, discat primo, vix inveniri aliquid quod digne de Deo dici possit; sed plurima et pene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae magis homines ex hominibus metiuntur, sicut autem intelligenda de illo sunt vix a paucis et spiritualibus intelliguntur. Propter quod providentissime Scriptura divina de illo ineffabili loquens ad quaedam etiam verba descendit, quae jam hominibus et ipsis carnalibus, cum de Deo sermo est, videntur absurda et indigna: ut cum timentur ista sic accipi, quomodo in hominibus solet, et discutiuntur 0628 quemadmodum de Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa quae humanis sensibus in eisdem Scripturis Deo digna videbantur, non secundum hominum mores intelligi vel credi oportere. Cito enim videtur poenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Deum: sed non cito videtur etiam misericordia, sicut homines miserentur, non cadere in Deum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, discit homo et hoc requirere, quod jam sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando eum poenitet, non mutatur, et mutat; sicut quando irascitur, non movetur, et vindicat; et quando miseretur, non dolet, et liberat; et quando zelat, non cruciatur, et cruciat.
41. Numquid autem in libris Testamenti novi desunt haec verba, quae si accipiantur sicut in hominibus intelligi solent, nullo modo congruunt divinitati, et gravem pariunt offensionem? Cum enim de Christo verissime dicat evangelista, quod non opus habebat ut ei quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25) ; cur ipse quibusdam dicit, Nescio vos (Matth. XXV, 12) ? Ipsos denique sanctos suos cum praescierit et elegerit ante mundi constitutionem: quid est quod dicit Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9) ; quasi nunc eos cognoverit, quos antea nesciebat? Quod vero ait, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19) , tanquam exstingui Spiritus possit, quis ferat , nisi qui ea prudenter intelligit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36) ? Calumnietur ergo et huic verbo iste blasphemus, et dicat: Qualis est qui irascitur, cum scriptum sit, Iracundia viri, justitiam Dei non operatur (Jacobi I, 20) ? Calumnietur isto modo et Apostolo dicenti, Numquid iniquus Deus qui infert iram (Rom. III, 5) ? Jam porro si quisquam diceret, Confundetur Christus, et hoc eo tempore quo judicaturus est vivos et mortuos; quis eum christianus patienter audiret? Tamen in Evangelio, Qui me, inquit, confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis (Marc. VIII, 38) . Cur autem orantes dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) , si semper est sanctum; nisi quia verum est et quod scriptum est de quibusdam, quia polluerunt nomen Domini Dei sui (Ezech. XLIII, 8) ? Et cur dictum est Domino, Memento mei cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) , si nihil obliviscitur; nisi quia non insipienter, sed intelligenter ei dicitur, Oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram (Psal. XLIII, 24) ? Ergo et scienter nescit; et quod semper scivit, aliquando cognoscit; et cum exstinguitur a negantibus, inexstinguibilis permanet; et tranquille irascitur; et confundi 0629A non potest, etiam quando confunditur; et nomen ejus pollui non potest, etiam quando polluitur; et oblivisci non potest, etiam quando obliviscitur; et meminit, etiam quando admonetur. Sic est ineffabilis. Haec enim de illo dicuntur, de quo nihil ab homine vel hominis satis digne et satis competenter dicitur. Quae cum ita sint, quis religiosus non istum exsufflet ut pulverem, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4) ; qui tumens et elatus atque irruens in oculos infirmorum, eosque perturbans, videtur sibi aliquid dicere, arguendo verba in Vetere Testamento quae non intelligit, nec intuendo quae in Novo intelligit?
42. Hoc autem de poenitentia Dei, unde factum est ut loqueremur, cum commemoraremus prophetiam de Christo, ubi dictum est, Juravit Dominus et non poenitebit cum, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec, ad commendandum sacrificium salutare, in quo pro nobis sacer sanguis effusus est, cujus umbrae fuerant sacrificia, quae de pecoribus immaculatis jussa sunt immolari: hoc ergo de poenitentia Dei, ne sic eam putaret accipiendam, ut ex eo quod non intelligit, in blasphemiarum latratus rabidus insaniret, habebat unde commoneretur in proximo. Ipse quippe commemoravit Deum dixisse: Poenitet me unxisse Saül in regem . Hoc autem scriptum est Samueli sancto dictum fuisse, per quem Deus arguit Saülem, quod homini quem Deus occidi jusserat, pepercisset, exhibens velut misericordiam contempta obedientia: quasi vero melius nosset quid de homine fieri debuerit, quam ille qui hominem fecit. Ubi quod saluberrimum est discimus, ut semper divinum praeceptum, humanum in nobis vincat affectum. Idem tamen Samuel cui dixerat Deus, Poenitet me unxisse Saül in regem; dicit evidenter, Deum non poenitere. Nam ita scriptum est: Et factum est verbum Domini ad Samuel, dicens, Poenitet me quod constituerim Saül in regem, quoniam aversus est a me, et verba mea non custodivit: Et paulo post Saüli dixit ipse Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum (I Reg. XV, 11, 28, 29) . Ecce qui noverat intelligere Deum sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem, sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine poenitentia poenitentem: non iste qui secundum verbum Dei non loquendo, et Litteras ejus non considerando, et voces earum non advertendo, factus est mutus latrator, caecus lector, surdus auditor.
43. Obliviosus, inquit, Deus et emortua memoria arcum posuit in nubibus, qui iris dicitur, unde commoneatur non amplius humanum genus delere diluvio (Gen. IX, 12-17) , quid agat omnino nesciens, cui merito opus sit assiduo monitore. Iste vero non memoria, sed anima mortua quid loquatur nesciens, si in rebus 0630A apertioribus calumniatur, quanto magis caligat in nubibus, et delirare compellitur? Cui tamen ut cito respondeam, ita dico Deum admoneri se voluisse, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus. Nolo enim dicere, quos arcus ille significet , resplendens e nubibus fulgore, et radiis luminis quo roscida illustratur obscuritas, grata quodam modo confessione respondens; et quomodo Deus non perdat orbem diluvio spirituali, dum est eorum memor, quorum illuminatae nubes figuram gerunt: horum enim nomina scripta sunt in coelis, ut memor sit eorum Pater qui est in coelis; quoniam non de suo lucere se sciunt, sed de sole justitiae, sicut illae nubes de sole visibili. Sed ex illo quod commemoravi, urgendus est, quomodo accipiat Dominum dicentem de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34) ; et locus ei, tanquam ignoret, ostenditur. Nisi enim aliquid eum ista, qua nesciens videbatur, inquisitione significasse fateamur, quomodo praedicamus Christum non solum scisse praesentia, verum etiam futura praescisse? Maxime quia iste in eam se praecipitavit mirabili caecitate sententiam, ut diceret, Nemo nisi ignarus interrogat? Ubi cogitare non potuit, quoties Christus interrogaverit. Annon interrogat qui dicit: Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius (Matth. XXII, 42) ? Quid hoc testimonio manifestius? Quod si nimium durus est, numquid etiam ibi negabit interrogasse Christum, ubi se ipse interrogare testatur, dicens: Interrogabo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio: Baptisma Joannis unde erat? e coelo, an ex hominibus (Id. XXI, 24, 25) ? Ubi nunc se abscondet loquacissimus contra Deum, et desperatissimus disputator? Ubi est quod ait, Nemo nisi ignarus interrogat? Ecce Christus ignarus non est, et tamen interrogat. His nempe oculis reprehendit Prophetarum Deum, quibus non videt Christum. Sed in talibus interrogationibus apertissime doctor est Christus. In his autem quando ait, Ubi posuistis eum? et, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45) ? et si quid dixisse hujusmodi legitur, videtur doceri velle quod nescit, et tamen scit. Sic ergo et in illis Libris Deus tanquam oblitus admonetur, sed tamen absit ut quidquam unquam obliviscatur.
44. Quid illud ipsum quod dixit Dominus discipulis suis, Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Id. X, 20) , nonne videtur tanquam ex illo arcu qui refulget ex nubibus, velut quibusdam in coelo Deus litteris admoneri? Nisi haec pie accipiantur, donec fides impetret ut intelligantur, nonne ut fabulosa ridentur? Quibus ridentibus, nisi insipientibus, et eo ipso quo sapientes sibi videntur, magis magisque dementibus? Quis enim cogitat quomodo ad memoriam Dei scribantur in coelis sequentes Dominum, derelinquentes autem Dominum scribantur in terra, de quibus propheta Jeremias dicit: Universi qui derelinquunt te, confundantur; recedentes , super terram scribantur 0631 (Jerem. XVII, 13) ? Quos bene intelligitur significasse Jesus, quando Judaei victi atque confusi, cum audissent, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat, unus post alterum recesserunt. Tunc autem ille ostendens de quo numero essent, digito scribebat in terra (Joan. VIII, 7-9) .