Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0478D (Vers. 5 seqq.) Et ((Al. quod)) aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data 0479A est mihi juxta operationem virtutis ejus. Mysterium Christi quod ex parte supra Apostolus exsecutus est, quomodo aliis generationibus fuerit ignotum, plenius retractandum videtur: utrumne Abraham, Jacob et Moyses, Isaias, et caeteri prophetae illud ignoraverint, an non? A quibus esse praedictum adventum Christi et vocationem Gentium, Scriptura commemorat. Abraham quippe vidit diem ejus, et laetatus est (Joan. VIII, 56) , et dicitur ei: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 18) . Et Jacob de eo qui oriundus esset ex Juda prophetice loquitur: Et ipse erit exspectatio gentium (Ibid. XLIX, 10) . Moyses quoque majores divitias Aegypti thesauris, opprobrium Christi arbitratus est. 589 Et Isaias: Ecce, inquit, virgo in 0479B utero concipiet, et pariet (Isai. VII, 14) . Et alibi: Erit virga Jesse, et qui surget ad regnandum gentibus: in ipso gentes sperabunt (Idem, XI, 10) . Et ne longum fiat, pauca de Psalmis dixisse sufficiat: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium (Psal. XXI, 28) . Et iterum: Omnes gentes servient ei (Psal. XVII, 11) . Et adhuc manifestius de populo Israel, et de Domino Salvatore: Visita vineam istam, et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 15, 16) . Cujus etiam corporis dispensatio in consequentibus indicatur: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Ibid., 18) . Aut igitur juxta Montanum, patriarchas et prophetas in ecstasi locutos accipiendum, et nescisse quae 0479C dixerint: aut si hoc impium est (spiritus quippe prophetarum prophetis subjectus est) intellexerunt utique quae locuti sunt. Et si intellexerunt, quaeritur quomodo nunc Paulus dicat, quod aliis generationibus non fuit notum, fuisse Christi apostolis revelatum. Aut igitur illud est respondendum, quod caute Paulus signanterque testatus sit, filiis hominum ignotum fuisse mysterium, non filiis Dei, ad quos loquitur: Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6) . Quod scilicet hi qui spiritum adoptionis acceperint, de quibus patriarchae, et prophetae fuerint, Dei scierint sacramentum. Aut si hoc non recipitur, et nimium violentum et coactum videtur, illuc sermo transibit, ut dicat non definite et generaliter dixisse Paulum aliis generationibus 0479D ignotum fuisse omnino Domini sacramentum: sed sic quomodo nunc revelatum est sanctis ejus et apostolis, nescisse patriarchas veteres, et prophetas. Aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. Unde et Joannes propterea major prophetis omnibus dicitur (Luc. VII) : quia quem caeteri prophetaverunt, ipse conspexerit, et digito demonstrarit, dicens: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Juxta quem sensum et illud exponi potest: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. 0480A X, 24) . Haec utique videre et audire cupiebant, quae futura cognoverant. Quod si nesciebant ventura, quomodo desiderare poterant, quae penitus ignorabant? Legimus in Regnorum libris, Dominum 590 Salomoni in somnio pollicentem atque dicentem: Pro eo quod petiisti a me verbum istud, et non petiisti tibi dies multos, nec postulasti divitias, nec animas inimicorum tuorum, sed petisti ut intelligeres, et audires judicium: ecce feci verbum tuum, et dedi tibi cor prudens et sapiens sicut tu ((Al. tui)) non fuit ante te, et post te non surget similis tibi (II Reg. III, 11, 12) . Et quomodo quidam putant apostolis Christi revelatum esse mysterium, quod ignotum fuerit Salomoni, cum apostolis omnibus sapientiorem fuisse Salomonem, et retro patriarchis vox divina 0480B pollicita sit? qui de se quoque ipse loquitur confidenter: Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum cognovi (Sap. VII, 21) . Necnon et David de scientia occulti mysterii gloriatur, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) . Et ad eum qui sibi de sapientia supplaudebat, Deus loquitur per prophetam: Numquid tu sapientior es Daniele (Ezech. XXVIII, 3) . Aut ille igitur de quo jam supra disseruimus, tenendus est sensus, ita patriarchas et prophetas, ut nunc apostolis revelatum est, Christi ignorasse mysterium, quia aliud sit tenere quid manibus, aliud futurum in spiritu praevidere. Aut dicendum, quomodo non sunt similes facies faciebus, sic nec corda esse cordibus; et, juxta Apostolum, diversa esse charismata, alium 0480C habere prophetiam, alium genera linguarum, alium dona curationum, alium opitulationes et gubernationes, illum esse sapientem, hunc fidelem, istum pollere scientia secretorum, illum simplici tantum fide esse contentum (I Cor. XII) . Neque enim omnes in exemplum Salomonis de naturis bestiarum et volucrum, et herbarum similiter sunt locuti, ut disputarent a cedro Libani, usque ad hyssopum, quae exiit per parietem. Econtrario Salomon non ita forsitan viderit, ut Moyses omnes species victimarum, et culturae Dei; nec ei facie ad faciem sit locutus Dominus, nec vasorum tantam vel habuerit, vel intellexerit supellectilem, quorum typum illi in monte Dominus ostendit (III Reg. IV; Exod. XXXIII, XXV) . Et quomodo patriarchae, et prophetae habuerunt 0480D aliqua quae apostolos non habuisse credendum est: sic econtrario pro opportunitate temporis, et pro Evangelii praedicatione, habuerunt apostoli magis notum mysterium Christi. Quod scierunt quidem et sancti antiquitus viri, sed non ita ut apostoli, quibus praedicandi necessitas incumbebat. 591 Quod est autem hoc mysterium, quod, sicut nunc, aliis generationibus non fuit revelatum? Utique illud quod sequitur, esse gentes cohaeredes, concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium, cujus factus est Paulus minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est ei juxta 0481A operationem virtutis ejus. Scio appositionem conjunctionis ejus, per quam dicitur, cohaeredes, et concorporales, et comparticipes, indecoram facere in Latino sermone sententiam. Sed quia ita habetur in Graeco, et singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus, propterea magis volumus in compositione structuraque verborum, quam intelligentia periclitari. Gentes igitur cohaeredes sunt Israeli, sive quod melius arbitramur, Christo cohaeredes sunt, ut haereditas nostra Deus sit, et cohaeredes Christi. Quod et in alio loco scriptum est. Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17) . Non quod aliqua inter nos possessio dividatur; sed quod ipse Dominus sit haereditas nostra atque possessio. Dominus quippe, ait, 0481B haereditas vestra est (Deut. XVIII, 2) ; et alibi: Dominus pars mea, et haereditas mea (Psal. XV, 5) . Concorporales autem illud significat, ut quemadmodum in uno corpore plura sunt membra: verbi causa, oculi, manus, aures, pedes, venter, et genua: et cum in uno sint corpore, habeant differentias suas, et pro se invicem laetentur, et doleant: sic licet diversas habeant gratias, hi qui in Christo credidere, in uno tamen sint Ecclesiae corpore conglobati. Et in superioribus quidem duobus verbis, id est, in eo quod ait, cohaeredes et concorporales, poterat in uno corpore diversum aliquid suspicari. Ex eo autem quod addidit: et comparticipes promissionis in Christo Jesu, omnis penitus diversitas amputata est. Ubi enim una comparticipatio est, universa 0481C communia sunt. Pulchre etiam addidit, per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus: ut Dei gratiam, non suum meritum demonstraret. Sciebat se namque persecutorem fuisse, et Christi Ecclesiam devastasse, ex qua humilitate, arrogantiae penitus crimen excluditur. Super qua nonnulli eum reprehendendum putant: quia sibi dixerit mysterium revelatum, quod patriarchis et prophetis fuerit 592 ignotum. Numquam enim humilitatis discipulus, verbis arrogantiae intumesceret, Evangelium cujus minister est, non sui meriti dicens fuisse, sed gratiae Dei. Qui volunt prophetas non intellexisse quod dixerint, et (( Al. sed)) quasi in ecstasi locutos, cum praesenti testimonio, illud quoque 0481D quod ad Romanos in plerisque codicibus invenitur, ad confirmationem sui dogmatis trahunt, legentes: Ei autem qui potest vos roborare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas, et adventum Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Quibus breviter respondendum est, temporibus praeteritis tacitum Christi fuisse mysterium, non apud eos qui illud futurum pollicebantur, sed apud universas gentes quibus postea manifestatum est. Et pariter annotandum, quod sacramentum fidei nostrae, nisi 0482A per Scripturas propheticas, et adventum Christi non valeat revelari. Sciant igitur qui prophetas non intelligunt, nec scire desiderant, asserentes se tantum Evangelio esse contentos, Christi nescire mysterium, quod temporibus aeternis gentibus cunctis fuerit ignoratum.