Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput II.
3. Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam caecus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis, in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et apostolicis Litteris de Libris veteribus positorum, quibus ejus, velit nolit, cervicata lingua conteritur. Ait quippe Apostolum pro qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum: Insinuans enim rudi adhuc populo, inquit, quae Dei sunt, non debuit a perfectioribus incipere, et consuetudinem ab eis vetustatis excludens a difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina turbaret. Deinde volens quasi probare quod dixit, eumdem apostolum dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subjeci , ut plures lucrifacerem: et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifaciam; et iis qui sub Lege sunt, tanquam qui sub Lege essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaciam; et iis qui sine Lege sunt, tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam eos qui sine Lege sunt: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacium; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. IX, 19-22) . Has quatuor personas vult intelligi, in quibus Apostolum locutum putat; unam Judaeorum, alteram eorum qui sub Lege sunt, tertiam eorum qui sine lege sunt, quartam infirmorum. Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: hanc ut adderet, Alio loco, inquit, superius jam dixit, «Sapientiam loquimur inter perfectos» (Id. II, 6) ; ut perfectorum 0639 videatur quinta persona. Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et Prophetae, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed Judaeis locutum fuisse quasi Judaeum, vel eis qui sub Lege essent, tanquam esset et ipse sub Lege: ac per hoc subdole atque mendaciter simulantem se apud imperfectos aedificare, quod apud perfectos, non mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc videlicet ei erroris machinationem, nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romae se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreat?
4. Primo enim considerandum est quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum: et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quaero, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum quinque personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in praeputio Gentes erant, non in circumcisione Israelitae. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei et Barnabae dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et Joannes, ut ipse quidem cum Barnaba ad Gentes, illi autem ad circumcisionem irent (Galat. II, 9) . Et alio loco apertissime dicit, Quamdiu ego sum Gentium apostolus: et multis aliis locis proprio quodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium praedicabat, quid opus erat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes, eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur, erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3) ? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tanquam sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit: Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium apostolus, ministerium meum glorificabo , si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante jam dixerat: Quid ergo amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam 0640 illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum, fidem Dei evacuabit (Rom. II, 1-3) ? Deinde hic quod commemorare coeperam, sequitur, et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene, incredulitate fracti sunt: tu autem fide stas; noli alium sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet . Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret , sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Id. XI, 13-27) . Nimis longum est cuncta percurrere, vel sicut per Scripturas apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem congregare. Quid opus erat haec dicere Gentibus? Cur non potius sine Lege factus est eis, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum laudavit, eorumque sacrificia praedicavit, si et ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad daemonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel audet infelix dicere, non solum daemonem, verum etiam caeteris daemonibus pejorem ? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallente, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum daemonum quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut fieret tanquam illi, ac sic eos lucrifaceret?
5. Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod memores estis, quia vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua, Legem mandatorum in decretis evacuans , ut duos conderet in se in unum novum hominem, 0641 faciens pacem, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso: et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Igitur jam non estis peregrini et inquilini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 11-20) ? Dicat iste blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israelitas, qui pejori, quemadmodum blasphemat, daemoni serviebant, et longe erant Gentes, quae mitioribus daemonibus subditae fuerant? Quomodo dicit alienatos fuisse a societate Israel et peregrinos testamentorum et promissionis, quando erant spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, si Israel non Dei populus erat? Contra istam tubam clarissimam et excellentissimam veritatis perstrepitat atque insultat insanus, dicens in personis quinque locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret, fingendo se esse quod non erat: cum videat eum Gentibus quae longe fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, eamdem Legem, eosdem Prophetas, Testamenta eadem praedicare. Quis de angulari lapide prior locutus est? Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis ista blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet (Isai. XXVIII, 16) . Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus (Act. IV, 11, et I Petr. II, 6-8) . Nonne prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) ? His enim Litteris eruditus Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus Judaeos, in quibus caecitas ex parte facta est, convicit, confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Matth. XXI, 42) ? Haec ergo omnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere veritatem? Itane caecus ignorat quod aliud sit nutrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis et Prophetarum, ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus sententiam quam de illis habet, quando Apostoli praedicabant credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum 0642 videantur dedisse parvulis, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit, insanit.
6. Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 1-2) ; et, Sapientiam loquimur inter perfectos; et, Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 6, 14) ? Absit ut putemus eum inaniter nec veraciter ista dixisse. Numquid tamen ideo credendus est quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa; lactea, non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est verum quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae; si non sunt eloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat, pessimi daemonis, de quibus dicit, Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 2) : profecto qui haec parvulis dabat, qui haec tanquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui tanta excaecatur et praecipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab eodem apostolo non fuisse fallendum, et in illa quinta perfectorum persona fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8) . Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus praedicatur, quomodo eas jubetur iste devitare, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veraciter praedicatur; ibi est radix in qua oleaster inseritur , nec aniles sunt fabulae, nisi praeter eas Scripturas deliramenta Judaeorum, ad eam quam vocant deuterosin pertinentia: non illa eloquia Dei quae credita sunt circumcisioni, ubi etiam carnales Judaei Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut interroganti Domino respondebant (Matth. XXII, 42) , quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intelligere non valerent; utrumque tamen est in illis eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebant, et, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) , propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) , propter Christum, Dominum etiam ipsius David.
7. Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia 0643 mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen (Rom. IX, 1-5) ? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite hujusce sententiae, et hoc in Christo qui est ipsa veritas, contestante sibi conscientia sua in Spiritu sancto, eamque sententiam per Amen concludit in fine: et dicit iste, Non sunt vera quae hic Apostolus loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere veritatem; parvulos vanitatibus lactat, et esurientibus filiis diabolicorum mendaciorum virus infundit ut nutriat. O portentum non solum a Christianorum auribus, verum etiam a finibus christiani orbis arcendum! Haeccine adoptio, haec gloria, haec testamenta, haec Legis constitutio, hoc obsequium, hae promissiones, hi patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, fabulae sunt aniles? Quod jubetur praecipue tenere, qui jubetur devitare fabulas aniles, fabulae sunt aniles?
8. Sed quid mirum si tanta impietate delirat, qui Legis vult esse destructor; si quosdam idem apostolus dicit volentes esse Legis, non destructores, sed doctores, non intelligere neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant? Verum nos illud quod secutus adjunxit, adversus utrosque teneamus. Continuo quippe ne quis existimaret ideo illos non intelligere quae loquuntur, neque de quibus affirmant, quoniam legis malae volunt esse doctores: Scimus autem, inquit, quia bona Lex est, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 7, 8) . Haec sententia et illos refutat qui Lege utuntur male, et eos qui illam opinantur malam. Porro si bona est, qua dementia negatur Deus bonus, qui dedit Legem bonam? Quae potest videri sufficere damnatio his hominibus, qui Legem quam sic Apostolus laudat, anilium fabularum nomine accusant? et hoc se existimant facere ejusdem Epistolae testimonio, ubi eam sic Apostolus laudat: volentes esse Legis, non doctores, sed blasphematores, non intelligendo quae loquantur, neque de quibus affirment?