Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 14.) Propterea curvo genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur. Quomodo in superioribus demonstratum est, ad effigiem corporalium luminum esse oculos spirituales: sic nunc intelligendum, alia esse exterioris hominis genua, alia interioris. 0487A Etenim illud quod dicitur in Isaia: Confortamini manus dimissae, et genua dissoluta (Isai. XXXV, 3) . Et in alio loco ipse Apostolus: Ut in nomine, inquit, Jesu, omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10) , non ad genua corporis, sed ad subjectionem mentis et inclinationem animae, cordisque obsequium pertinet, terrae se coaequantis, ut Psalmista quoque canit, dicens: Adhaesit pavimento anima mea (Ps. CXVIII, 25) . Res enim spiritualis et incorporea anima, rei corporali pavimento quomodo potuit adhaerere? Esto quippe in nomine Jesu flectant genu terrestria: numquid et angelos caeterasque virtutes, quae in coelestibus perseverant, possumus affirmare speciem habere corpoream, ut in nomine ejus flectant genu? vel apud inferos animas vinculis 0487B corporis liberatas, genu quod non habent, esse flexuras? Quomodo 599 igitur quicumque subjectus est Salvatori, flectere ei genu dicitur: sic qui peccati servus est, et habet spiritum servitutis iterum in timore, genu scribitur flexisse peccato. Derelinquit mihi, ait Dominus, septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18) , idolo scilicet atque peccato. Qui fornicator est, et per lupanaria scortaque discurrit, libidini flectit genu suum. Qui furiosus, flexo adorat iram genu. Qui mammonam suspicit, et Deus ejus est venter, flectit genua avaritiae atque luxuriae. Et quid me necesse est singula peragrare? Toties diabolo flectimus genu, quotiescumque peccamus. Haec autem spiritualiter exponentes, non statim juxta litteram orandi consuetudinem 0487C tollimus, qua Deum genu posito suppliciter adoramus, et fixo in terram poplite, magis quod ab eo poscimus, impetramus. Legimus enim et Paulum in littore sic orasse, et geniculationes in oratione praeceptas (Act. XXVII) . Sed sicut illud aedificat simplices: sic veram geniculationem esse docemus in animo; quia multi corporale flectentes genu, animae, nequaquam poplitem curvaverunt. Et contra, alii erecto Deum corpore deprecantes, magis se animo curvaverunt. Porro quod sequitur, ad Patrem ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur, non ut in Latinis codicibus additum est, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, sed simpliciter, ad Patrem, legendum, ut Dei Patris nomen, non Domino nostro 0487D Jesu Christo, sed omnibus creaturis rationabilibus 0488A coaptetur. Quaerendum ergo quomodo ex Deo Patre omnis paternitas in coelis et in terra sit nominata. Et simul antequam aliquid retractetur, notandum, quod non dixerit, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nata est, vel creata; sed, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Aliud est enim appellationem paternitatis mereri, aliud naturae habere consortium, paternitatem quae in Graeco πατριὰ, in 600 Hebraeo Mesphath (), id est, cognatio, vel familia dicitur, legimus et in Numeris: Tollite, inquit, summam omnis synagogae Israel, juxta cognationes et populos, secundum domos paternitatum, juxta numerum nominum eorum (Num. I, 2) . Et post paululum (Vers. 16) : Hi sunt electi synagogae principes tribuum, juxta paternitates suas duces Israel. Et 0488B rursum de tribu Levi: Et locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sina, dicens: Numera filios Levi, secundum domos paternitatum suarum, secundum populos eorum, secundum cognationes eorum: omne masculinum a mense uno et supra, considerate eos (Num. III, 15) . Haec de populo Israel, et de sacerdotali ac Levitica tribu. Caeterum mecum ipse pertractans, ubi de gentibus paternitatum vocabulum legerim, nunc interim aliud non invenio, nisi vicesimi primi psalmi testimonium, in quo scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. XXI, 30) ; et vicesimi octavi: Afferte Domino patriae gentium: afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1) . Quomodo ergo Deus essentiae suae nomen atque 0488C substantiae, etiam caeteris impertit elementis, ut ipsa quoque esse dicantur, non quo secundum naturam sint (fuit enim tempus quando universa non fuerunt, et rursum, si voluerit, in nihilum revertentur) sed ut esse dicantur, habent Dei bonitate donatum: sic et paternitatis nomen ex semetipso largitus est omnibus. Quod ut manifestius fiat, Scripturarum testimonium proferam (( Al. proferant)). Loquitur in Exodo Dominus: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; et: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Numquid solus Deus erat, et caetera non erant? Utique angeli, coelum, terra, vel maria, et ipse Moyses, cui Dominus loquebatur, et Israel, et Aegyptii, ad quos, et contra quos princeps et adversarius mittebatur, et erant. Et quomodo nomen commune substantiae, 0488D sibi proprium vindicat Deus? illa, ut diximus, 0489A causa: quia caetera ut sint, Dei sumpsere beneficio. Deus vero qui semper est, nec habet aliunde principium, 601 et ipse sui origo est, suaeque causa substantiae, non potest intelligi aliunde habere quod substitit. Nam et in igne aliud est calidum, aliud calefactum. Ignis absque calore intelligi non potest. Caetera quae ex igne calefiunt, calorem illius mutuantur, et paulatim si ignis abscesserit, calore tenuato, redeunt in naturam suam, et nequaquam calida nuncupantur. Juxta hunc sensum et in Evangelio dicitur ad eum qui Salvatorem non quasi Dei Filium, sed quasi magistrum bonum putabat: Quid me appellas bonum? nemo est bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Et certe terram bonam legimus (Luc. VIII) , et hominem (Matt. XII) , et pastorem 0489B bonum (Joan. X) ; sed nemo juxta naturam bonus, nisi solus Deus. Caetera ut dicantur bona, bonitate illius consequuntur. Sicut ergo solus bonus, bonos facit, et solus immortalis, immortalitatem tribuit, et solus verus, veritatis nomen impertit: ita et solus Pater, quia Creator est omnium, et universorum causa substantiae, praestat caeteris ut patres esse dicantur. De terrenis coelestia contemplemur: Adam quem primum plasmavit Deus, et Creator ipsius, et Pater fuit, certe Deo Patri scit se debere quod substitit. Rursum hi qui geniti sunt ex Adam, patrem illum intelligunt, ex quo orti sunt. Unde et in Evangelio secundum Lucam, cum paulatim a Christo David, et Abraham retrorsum esset generatio supputata, ad extremum Scriptura ait: Filii Seth, filii 0489C Adam, filii Dei (Luc. III, 38) ; ut paternitatis in terra vocabulum, a Deo primum ortum esse monstraret. Quaeritur vero quam ob causam, et in coelis ab eo omnis paternitas appelletur. Quomodo nos, qui non sumus de genere Abraham, si fidem illius habuerimus, filii vocamur Abraham: patriarchas quoque et prophetas (si tamen nos ab eis peccata non separent) nostros patres dicimus: ita puto et angelos, caeterasque virtutes habere principes sui generis in coelestibus, quos patres gaudeant appellare. Archangelus enim, nisi angelorum dici non potest, et dominatio, et principatus, et potestas, 602 nisi inferiores subjectos habeant, non vocantur. Potest ergo et hoc dici, ex eo quod Deus Pater Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam Pater 0489D est, et unigenitus non est adoptione Filius, sed natura: caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt. Quidquid autem de Patre et Filio dicimus, hoc sciamus dictum esse de Spiritu sancto. Nam et Salvator noster Patrem esse se novit, dicens: Fili, dimittuntur tibi peccata (Marc. II, 5) ; 0490A et: Filia, fides tua te salvam fecit (Matt. IX, 22) ; et: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 13) ; et per Spiritum sanctum, justi quique adoptantur in filios. Valentinus saeculorum suorum probolas atque conjugia, ex hoc vel maxime loco confirmandas putat: nequaquam intelligens, ut supra diximus, ad similitudinem Dei Patris, et in coelo, et in terra, paternitates non fieri, sed appellari.