Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VI.
21. Sed Moyses, inquit, omnem spem futurae resurrectionis in hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinando magnis viribus conatur ostendere, non esse animam sanguinem, et laborat in re manifesta, non intelligens Legem . Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis est (Levit. XVII, 14) ; quomodo dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4) : non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur . Non autem frustra Lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur; ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.
22. Illud autem quod Apostolus ait (nam et hoc testimonium iste posuit), Caro et sanguis regnum Dei non possidebit ; non facit de anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista duobus modis solvitur. Aut enim carnis et sanguinis nomine corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non erit: aut carnem et sanguinem, homines ad omnes illecebras saecularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit, si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem carnis sicut nunc est, his eum vocabulis appellare voluisse, atque ad exponendum quid diceret 0651 adjunxisse, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quia cum facta fuerit quae in resurrectione speratur illa mutatio, non utique remanebit ulla corruptio. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) : tamen secundum substantiam caro erit, non secundum corruptionem, quae nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta, Omnis caro fenum. Numquid enim et Domini quam levavit in coelum? Quo ergo modo appellavit Propheta carnem, ubi ait, Omnis caro fenum; dicturus utique, Fenum aruit (Isai. XL, 6, 7) : eo modo et Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit corruptio, qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non enim alia sententia est, Neque corruptio incorruptionem possidebit: sed haec repetitio, sententiae superioris est expositio: ut quod ibi dictum est, caro et sanguis; hic intelligamus corruptionem, non substantiam carnis: et quod ibi dictum est, regnum Dei; hic intelligamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quam si diceretur, Corruptio incorruptionem non possidebit: id est, corruptio carnis et sanguinis in illius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adjunxit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 50, 53) . Ita corruptio quae carnis et sanguinis nomine significata est, in regni illius incorruptione non erit: quia caro quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit.
23. Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum, immundus est, adhuc immunditia ejus in ipso est (Num. XIX, 13) . Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus: ubi praefiguratum lavacrum regenerationis intelligit, quod nunc accipiunt qui baptizantur in Christo, quisquis audit fideliter, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) .