Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VII.
24. Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus, et ob hoc luci veritatis adversus, ea quae non intelligit in Novo Testamento, objicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministratio mortis, in litteris formata lapideis, facta est in gloria
25. Multum est et nimis longum colligere, quae in hanc sententiam beatus dicit Apostolus, Legem distinguens a gratia; eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona sit ut bona jubeat, haec tantum
26. Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse, quod non poterant intendere filii Israel in faciem ejus, propter gloriam vultus ejus, signum erat quia in Lege Christum intellecturi non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat, ut non intenderent, sicut scriptum est, filii Israel usque 0653 in finem
27. Nec sane omnes in illo populo non intelligebant Christum per illas umbras Testamenti Veteris figuratum: neque enim haec ipse Moyses et caeteri Prophetae non intelligebant, qui eum posteris praenuntiabant. Nam in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi haec dicuntur, quae iste non intelligens posuit tanquam adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13) ? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum (Psal. CXV, 10) ? Utique in Psalmis, ad illa Dei eloquia pertinentibus, quae credita sunt Judaeis. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes: quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per quos haec ministrata sunt? Cur etiam in eadem Epistola de Lege testimonium posuit, cum praemisisset, Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi (II Cor. VIII, 14, 15) ? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem mortis, si eo modo intellexit, quomodo ista pestis intelligit?
28. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit, et tamen sancta et justa et bona sit, illud recolamus quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae; quae sententia simillima est illi quam iste non intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam; moxque subjunxit: Quid ergo dicemus
29. Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum transeunt: sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente velamine nec Vetus intelligunt, nec Novum: qui autem transeunt ad Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum (II Cor. III, 14-16) . Utinam et isti caeci oppugnatores Legis et Prophetarum, sic transeant ad Christum, ut non sint in eis in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium. In his enim qui pereunt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei (Id. IV, 4) . Ubi miser iste Deum saeculi hujus vult intelligi malum: tanquam illi servierit Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si necesse esset intelligi Deum saeculi hujus, deum impiorum, hoc est, diabolum; quoniam omnes dii gentium daemonia, et utique multo maxime princeps daemoniorum: non mirum esset, quandoquidem quorumdam deus etiam venter est dictus: ait enim Apostolus, quorum deus venter est (Philipp. III, 19) ; nec ideo deus venter est. Ita si potest dici deus hujus saeculi diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec daemonia sunt dii, quamvis dii gentium sint daemonia (Psal. XCV, 5) . Potest quippe saeculum in malo intelligi: unde dicit apostolus Petrus, Eripite vos de praesenti saeculo maligno (II Petr. I, 4) . Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum putare significatum, ac non potius Deum verum, justum et bonum, qui excaecaverit mentes infidelium saeculi hujus: ut non hic distinguatur, in quibus Deus saeculi hujus, ac deinde subinferatur, excaecavit mentes infidelium; sed ita potius, in quibus Deus, ac deinde subinferatur, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, hoc est infidelium saeculi hujus mentes excaecavit.