Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 3, 4.) Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: et turpitudo, et stultiloquium, aut scurrilitas, 0519B quae ad rem non pertinent: sed magis actio gratiarum. Nisi philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doceret omnem titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicumque attritu tactuque venientem, in tempore non vitandum, et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent: numquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam copulasset, et ad immunditiam junxisset avaritiam: non hanc qua pecuniam cupimus congregare, sed illam de qua supra diximus: ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quod scilicet insatiabilis et inexpletus, per omnia turpitudinum genera, lasciviaeque discurrat. Sicut decet, inquit, sanctos. Ex quo sanctus non potest appellari, 0519C quicumque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quae se delectaverint, invenitur. Si quis autem arbitratur avaritiam non in illo sensu accipiendam esse quo diximus, reddat causas, quare inter fornicationem, et immunditiam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, mediam avaritiam extraordinarie posuerit. Porro stultiloquium esse existimo non solum eorum qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, et fatuitate simulata magis illudant eis, quibus placere desiderant: sed etiam eorum qui sapientes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, guttas Oceani, et coelorum spatium, terraeque punctum liquido comprehendisse. Est et in Ecclesia stultiloquium. Si quis coelum 0519D putet fornicis more curvatum, Isaiae, quem non intelligit, sermone deceptus: solium quoque in coelis positum, et super eo sedere Deum, et in ritum imperatoris et judicis, angelos stare in 0520A circuitu, qui verbis jubentis obtemperent, et in diversa mittantur officia (Isai. VI) . Sed quia sequitur stultiloquium scurrilitas: magis stultiloquium ad fatuas et ineptas fabulas tranferendum. Inter stultiloquium autem et scurrilitatem 641 hoc interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet. Scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam vel urbana verba, vel rustica, vel turpia, vel faceta, quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris penitus propellenda, quibus magis convenit flere atque lugere, ut in Hebraico quoque Evangelio legimus, Dominum ad discipulos loquentem: Et numquam, inquit, laeti sitis, 0520B nisi cum fratrem vestrum videritis in charitate. Videtur hucusque nihil extra propositum et extra consequentiam, textumque ordinis intulisse. Verum hoc quod sequitur, et in fine positum est: Sed magis gratiarum actio, quaerat aliquis, et dicat quid sibi velit post fornicationem prohibitam, et immunditiam, et lasciviam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, actio gratiarum. Si enim semel ei liberum fuit ponere quamcumque virtutem, potuit dicere, sed magis justitia, veritas, dilectio. Quomodo autem hoc inconsequens est: ita etiam illa inconsequentia esse potuissent, et eadem licentia ordinem non haberent. Forsitan igitur gratiarum actio in hoc loco non ista est nominata: juxta quam gratias agimus Deo, sed juxta quam grati sive gratiosi, 0520C et falsi apud homines appellamur. Stultiloquium enim et scurram non decet esse Christianum. Decet autem sermonem ejus sale esse conditum, ut gratiam apud audientes habeat. Et quia non est consuetudinis, nisi inter doctos quosque apud Graecos εὐχαριστίαν, ad distinctionem Eucharistiae dicere, hoc est, gratiosum esse, et agere gratias: propterea puto Apostolum quasi Hebraeum ex Hebraeis, verbo usum esse vulgato, et sensum suum alterius significatione verbi explicare voluisse: maxime cum apud Hebraeos