Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIV.
1. Quaeris a me, Si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus; cur unus Filius sit, et alius non sit filius. Ecce respondeo, sive capias, sive non capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus: sed ille genitus, iste procedens: ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Sed ideo cum de illo Filius loqueretur, ait, De Patre procedit (Joan. XV, 26) ; quoniam Pater processionis ejus est auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet Spiritus sanctus. Nam nisi procederet et de ipso, non diceret discipulis, Accipite Spiritum sanctum; eumque insufflando daret (Id. XX, 22) , ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur; sine dubio filius diceretur amborum. Ac per hoc quia filius amborum nullo modo est, non oportuit nasci eum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur; sicut non omne quod bipes est homo est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Haec scio: distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis, sicut propheta de Filio loquens ait, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? ita de Spiritu sancto verissime dicitur, Processionem 0771 ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est: non est a seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit. Et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus: unde et Spiritus Patris dictus est, ubi legitur, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; et Spiritus Filii, ubi legitur, Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11, 9) . Non enim duo sunt Spiritus sancti, tanquam singuli singulorum, unus Patris, alter Filii; sed unus potius Patris et Filii: de quo uno Spiritu scriptum est, Etenim in Spiritu uno nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13) . Et alio loco: Unum corpus et unus Spiritus (Ephes. IV, 4) .
2. Quid ergo haec Trinitas, nisi unius ejusdemque substantiae est? Quandoquidem non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus: itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo, sed inde est unde procedit. Vos autem nec Filium de Patris substantia genitum vultis, et tamen eum nec ex nihilo, nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo, non est ex aliqua re alia, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit, et hoc esse quod Deus est de quo est, hoc est, Deus de Deo. Quocirca Deus de Deo natus, quia non aliud prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est, non est aliud quam est ille de quo est, hoc est, unius ejusdemque naturae, vel unius ejusdemque substantiae. Quod cum auditis, quale cor habeatis ignoro, qui putatis nos sic Filium dicere natum esse de Patre, quomodo nascuntur de corporibus corpora: et quoniam corruptibiliter ista nascuntur, accusatis nos tanquam generationi Unigeniti, quae de Patre est, corporalem passionem corruptionemque tribuamus. Carnalibus quippe cogitationibus pleni substantiam Dei de se ipsa gignere posse Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia quando gignit patitur carnis. Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29) . Quando legitis, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20) ; verum Dei Filium cogitate. Hunc autem Filium nullo modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Num enim jam erat hominis filius, et Deo donante factus est Dei filius; ex Deo quidem natus, sed gratia, non natura? An forte etsi non hominis filius, tamen aliqua jam erat qualiscumque creatura, et in Dei filium, Deo mutante, conversa est? Si nihil horum, ergo aut de nihilo aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus de nihilo esse Dei Filium vos putare, jam nos ab ista sollicitudine liberasti: affirmasti enim non vos dicere, de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est. Si non de Patris; de qua? Dicite. Sed non invenitis. Jam igitur unigenitum Dei Filium Jesum Christum Dominum nostrum de Patris esse substantia non vos nobiscum pigeat confiteri.
0772 3. Pater ergo et Filius unius sunt ejusdemque substantiae. Hoc est illud Homousion, quod in concilio Nicaeno adversus haereticos Arianos a catholicis Patribus veritatis auctoritate et auctoritatis veritate firmatum est: quod postea in concilio Ariminensi, propter novitatem verbi minus quam oportuit intellectum, quod tamen
4. Nam de anima quid dixeris, nescio. Verba enim tua sunt, ubi dicis: Nec enim ad animae ingenuitatem comparatis tantam illam magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique, inquis, nascitur caro, corporalis filius: non tamen de anima anima nascitur. Post istam quasi definitionem tuam, rursus affirmas animam filios generare. Adjungis enim, et dicis: Si ergo nostra anima incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum jura divina generat filium, sapientia consensum
5. Jam vero de immortalitate Dei, quia non Patrem, sed Deum qui et Pater est et Filius et Spiritus sanctus, solum habere immortalitatem dixit Apostolus, satis superius disputavi, quando ipsum apostolicum testimonium et posui totum, et exposui.
6. Displicet tibi, quod aequalem Patri asserimus Filium: quasi possit esse inaequalis, qui verus est Filius, non natus ex tempore, sed gignenti coaeternus, sicut splendor ab igne genitus gignenti manifestatur aequaevus. Sed habet, inquis, Dei Filius auctorem Patrem. Si propterea Deum Patrem Deo Filio dicis auctorem, quia ille genuit, genitus est iste; quia iste de illo est, non ille de isto; fateor et concedo. Si autem per nomen auctoris minorem vis facere Filium, Patremque majorem, nec ejusdem substantiae Filium cujus est Pater; detestabor et respuam: quia et filius hominis, in quantum est filius, habet auctorem de quo natus est, patrem; nec tamen ideo non est ejusdem substantiae cujus est pater; et quod iste minor, major est ille, potest tamen ad formam patris valentiamque pervenire crescendo, in qua patrem propterea non omni modo invenit talem, quia et ille defecit senescendo. Sic enim necesse est varietur aetate mortalitas, ubi temporalis est, non aeterna nativitas. Non autem illa sic est, ubi nec crescit Filius, nec senescit Pater. Et ideo amborum non impar est aetas; quia ubi est aeternitas, non est aetas: ideo forma non impar 0774A amborum; quoniam verus Filius, qui non ut augeretur est natus, ne remaneret degener, aequalis est natus. Sit ergo nativitate humana longe melior et excellentior divina nativitas, incorruptibili et inviolabili generatione: non tamen sit deterior, diversitate naturae.
7. Sed vitam Filius, inquit, accepit a Patre. Accepit sicut genitus a gignente. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) . Omnia ergo quae habet Pater, dedit ille gignendo, accepit iste nascendo. Nec dando ille amisit quod habuit; nec iste cum esset et non haberet accepit: sed sicut ille permansit habens omnia, cum ea quae habet Filio dederit omnia; sic iste nunquam fuit sine omnibus, quae non egendo, sed nascendo accepit ut Filius: quia nunquam potuit esse non natus, et ea sine quibus non est natus, et est immutabilis natus, semper habuit, quia semper est natus. Si enim aliquid eorum quae habet Pater non dedit Filio, falsum est quod ait Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt. Sed quia verum est, prorsus omnia quae habet Pater, dedit, ut diximus, ille gignendo, accepit iste nascendo. Ac per hoc dedit ille vitam, quia genuit vitam; accepit iste vitam, quia natus est vita: si minor, si decolor
8. Quid itaque mirum est, si ea quae commemoras, dicit, Ego quae placita sunt Patri, facio semper (Joan. VIII, 29) : et ad monumentum Lazari, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me; et ego sciebam quia semper me audis, sed propter eos qui circumstant dixi, ut credant quia tu me misisti (Id. XI, 41, 42) : et iterum, Me oportet operari opera ejus qui me misit (Id. IX, 4) : et antequam panes frangeret, prius Patri gratias egit (Matth. XXVI, 26; Marc. VIII, 6, et Joan. VI, 11) ? Si his atque hujusmodi testimoniis id ostendere voluisses, quod in forma servi Filius minor est Patre, et in ipsa forma Dei iste de illo non ille de isto est; quod saepe significans, multa ita dicit, ut eum non intelligentes etiam in ipsa divinitate arbitrentur minorem: sic teneres rectam regulam fidei, ut non contradiceres veritati; nec per talia testimonia oppugnares Evangelium, sed doceres. Quae sunt enim placita Patris, quae non sunt et Filii? aut unde potest facere Filius, nisi quae placita sunt Patri, a quo habet omnia in quibus aequalis est Patri? Quomodo non gratias agit Patri de quo est, praesertim in forma servi, in qua illo minor est? Quomodo non Patrem rogat ut homo, qui cum Patre exaudit ut Deus? Quis autem christianus ignorat quod Pater miserit, missusque sit Filius? Non enim genitorem ab eo quem genuit, sed genitum a genitore mitti oportebat: verum haec non est inaequalitas substantiae, sed ordo naturae; non quod alter prior esset altero, sed quod alter esset ex altero. Oportebat ergo operari eum qui missus est, opera ejus a quo missus est: et quae sunt opera Patris, quae non sunt et Filii; cum dicat idem Filius, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19) ? Opera tamen Patris esse dicit: non enim obliviscitur a quo sit; a Patre quippe illi est ut operator talium operum sit. Haec autem vos ita intelligitis, ut hinc etiam putetis Patrem Filio esse majorem, quia dixit passerem non cadere in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29) ; quasi cadat sine voluntate Filii. An usque adeo minorem vultis Filium, ut non habeat in potestate nec passeres? Sed si non vultis huic regulae acquiescere, ut ubicumque legeritis in auctoritate divinorum eloquiorum, quo
9. Quid quod etiam illud commemorandum putasti, quod manifestissime ut homo loquitur: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim praeceptum accepi a Patre meo? Quid hoc adjuvat causam tuam? Numquid enim aliud dixit, nisi, Potestatem habeo moriendi et resurgendi? Quod itaque ait, Nemo eam tollit a me, sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18) ; quid intelligi voluit, nisi se non fuisse moriturum, nisi ipse voluisset? Numquid tamen nisi homo esset, mori et resurgere potuisset? Sic autem introduxisti hoc testimonium, ut praeloquereris, dicens, Hic sane et de sua potestate quam a Patre accepit dicebat, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: » tanquam si homo non esset, positurus esset animam. Ut homo ergo, non ut Deus, accepit hanc potestatem: quamvis non dixerit, Hanc potestatem; sed, hoc praeceptum accepi a Patre meo. Quis autem nesciat aliud esse praeceptum, aliud potestatem? Hoc enim habemus in potestate, quod cum volumus possumus. Praeceptum vero id nobiscum agit, ut quod jam est in potestate faciamus: si autem nondum est in potestate, oremus nobis potestatem dari, ut quod praeceptum est impleamus. Quocirca si ea quae aperta sunt velitis attendere, ut homo acceperat hanc potestatem. Sed propter contentiosos ego ad utrumque concludam: Si ut homo accepit hanc potestatem, nihil tibi prodesse hoc testimonium et tu vides; quia si ex hac potestate a Patre accepta, minorem Patre Filium vis probare, nec nos dubitamus, quod in quantum homo est Christus, minor est Patre: si autem ut Deum vis accepisse hanc potestatem, gignendo eum Pater aequalem sibi, dedit ei omnium rerum tantam, quanta ipsi Patri est