Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXVI.
1. Postrema tibi disputatio fuit, quomodo sit Deus patribus visus, quando corpus humanum in quo videretur, nondum acceperat Christus, cum invisibilis sit per se ipsa divina natura. Quod cum etiam tu ita confessus fueris ut inter caetera non solum Patrem, sed nec ipsum Filium in substantia divinitatis suae diceres esse visibilem, non solum hominibus, sed nec ipsis coelestibus potestatibus: postea, mutata sententia, dicis eum et ante incarnationem suam conspectibus apparuisse mortalium, asserens illud quod ait Apostolus, Quem nemo 0804 hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) , de solo Deo Patre dictum esse; Filium vero ex initio generis humani videri solitum esse ab hominibus. Quod cum probare voluisses, multa de Scripturis sanctis testimonia protulisti, quae te nihil adjuvare potuerunt. Non enim legis alicubi scripsisse Moysen, sicut dicis, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Hoc enim eum describere pronuntias in Geneseos libro, quod ita falsum est, ut etiam ridiculum sit. Numquid enim liber Geneseos, ab Adam usque ad incarnationem Christi, ea quae gesta sunt continet? aut ipse Moyses usque ad tempora incarnationis Christi, vel in carne vixit, vel ea quae facta sunt scripsit? Haec dicis, et putas te aliquid dicere, vel putaris ab eis qui nec ista possunt, quae tam manifeste falsa sunt, cernere.
2. Deinde quod commemoras Patrem ad Filium dicentem, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quid hoc ad rem pertinet, rogo te? quid ad rem pertinet? Tantumne tibi vacabat loqui, ut non attendens quid probare susceperas, memoriter nobis et inaniter Scripturam Geneseos ventilares? Numquid hinc probatur ante carnem susceptam visus ab hominibus Christus, quia dixit Pater ad Filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Deinde adjungis, ac dicis, Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27) : atque addis, Quis Deus, nisi Filius? Et ut mihi de opere quasi praescribas meo, Hoc utique, inquis, et tu in tuis tractatibus exposuisti. Ubi nolo quaerere quam verum loquaris, quando video nihil ad causam pertinere quod loqueris. Agitur quippe inter nos, utrum per suae divinitatis substantiam Christus visibus apparuisset humanis. Et tu dicis, Fecit Deus hominem: et addis, Quis Deus, nisi Filius? quasi propterea necesse fuerit ut homo Deum opificem suum videret oculis carneis. Hoc si ita esset, omnes homines viderent Deum: quis enim alius eos facit in uteris matrum? Adhuc adjicis talia, et dicis: Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, dicebat: «Non est bonum solum esse hominem, faciamus ei adjutorium secundum se» (Id. II, 18) . Si quaeram, quis tibi indicaverit quia Filius hoc dicebat, in quibus angustiis te videbis? Scriptura enim quae dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, non exprimens utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas fecerit, qui unus est Deus; per caetera etiam ita commemorat Deum, ut dicat Et fecit Deus, Et dixit Deus, per quaeque opera ejus, quorum illum asserit conditorem. Simili ergo locutione ait, Et Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: nec aliter locuta est, ubi ait, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium secundum se. Unde igitur tibi persuasum est, caetera superiora Patrem dixisse, hoc autem Filium? Unde, quaeso, distinguis, unde discernis Patrem dixisse, Fiat lux (Id. I, 1-27) , et caetera; Patrem denique dixisse, Faciamus hominem; et Filium dixisse, Faciamus ei adjutorium: 0805 cum tibi Scriptura ubique non dicat nisi, Dixit Deus? Quae est ista temeritas? quae praesumptio? Deinde cum ideo Patrem majorem soleatis asserere, quia dixit, Fiat hoc, aut illud, tanquam jubens Filio; Filium vero ideo minorem, quia jussa perfecit: quid dicturi estis, ubi scriptum est, Faciamus hominem? Non enim ait sicut in superioribus, Fiat homo, tanquam id jusserit Filio: sed, Faciamus, inquit, hominem. Quod non quaero quem dixisse arbitreris: jam enim verba tua tenemus, quod Pater hoc dixerit Filio. Cur ergo non ait, Fiat, vel, Fac; sed ait, Faciamus? An caetera Deus imperavit, et Filius fecit; hominem vero ambo fecerunt, sed Patre et jubente, et cooperante, Filio autem non jubente
3. Sed haec ita loquor, quasi ad causam quae a nobis agitur, quidquam pertineat, quodlibet hinc volueris credere aut suspicari. Prorsus, sicut dicis, Pater jusserit, ubi dictum est, Faciamus hominem; et Filius obedierit, ubi dictum est, Et fecit Deus hominem: prorsus sicut te delectat, Filius dixerit, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium; sed talia dicens ipse non jusserit, quia hoc vultis: quomodo ostendis Filium qui hominem fecerit, ab homine visum? Quomodo ostendis Filium qui dixit, Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium, ab homine visum, vel ab ipsa muliere, si eam factam non vis a Patre, ne Filio Pater obedisse videatur; sed ipse eam Filius, tanquam sibi jubens sibique obediens, et faciendam dixit et fecit? Demonstra Filium visum esse a viro, visum esse a muliere. Demonstraturum te quippe promiseras, et antequam incarnaretur visum fuisse humanis aspectibus Filium. Ostende promissa. Quid pergis in vacua? Quid deludis exspectationem nostram, nec exhibes pollicitationem tuam? Multiplicas verba non necessaria, ut necessaria occupes tempora. Si propterea visus est a viro Filius quia fecit eum, et propterea visus ab ejus muliere quia fecit eam; defini, si audes, non posse Deum Filium et operari videntia, et a suis operibus, quamvis alia videntibus, non videri. Si autem hoc potest Deus Filius; ipse quippe usque nunc operatur cuncta videntia, et tamen eorum a se ipso creatis oculis non videtur; quid est quod dixisti? Cur ista de libro Geneseos in tuo sermone posuisti? cur nobis necessaria temporum spatia superflua loquacitate finisti?
0806 4. Sed iste, inquis, Filius visus est Adae, secundum quod legimus, Adam dicentem, «Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso; et abscondi me, quia nudus sum » (Gen. III, 10) . Hoc ergo prius diceres, homo bone, inde inciperes promissa monstrare. Quamvis et hic Adam, Vocem tuam, inquit, audivi: non ait, Faciem vel speciem tuam vidi. Et quod ait, Abscondi me, quia nudus sum; videri se a Deo timuit, non a se Deum visum esse monstravit. Nam si vox quando auditur, sequitur visio; visus est et Deus Pater quoties voce attestatus est Filio. Novimus quippe in Evangelio verba Patris sonantis, atque dicentis, Tu es Filius meus dilectus, etc. (Marc. I, 11) , ubi auditus ab hominibus, non tamen visus est. Ac per hoc et in illis verbis quae adjungis, ubi dicit, Quis nuntiavit tibi quia nudus es? et sequentia; potuit audiri, et non videri Deus. Nondum itaque aliquid ex eo quod promiseras dixisse te vide: et dic tandem aliquid quod discutere debeamus, aut quod pro tua causa esse fateamur.
5. Hic Deus, inquis, et Abrahae visus est. Visum esse Deum Abrahae negare non possumus. Scriptura quippe fidelissima apertissime hoc loquitur, dicens: Visus est autem illi Deus ad quercum Mambre. Sed neque hic expressum est, utrum Pater an Filius. Cum autem narraret Scriptura, quomodo ei visus sit Deus, tres viros illi apparuisse declarat, in quibus magis ipsa Trinitas, qui unus est Deus, recte intelligi potest. Denique tres videt, et non dominos, sed Dominum appellat, quoniam Trinitas tres quidem personae sunt, sed unus Dominus Deus. Sic autem narratur quod vidit Abraham: Respiciens, inquit, oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum; et videns procurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Hic videmus tres viros apparuisse, et unum Dominum dici, unumque Dominum rogari ne praetereat servum suum, quoniam congruit Deo visitare famulos suos. Deinde tres personas pluraliter alloquitur, dicens: Sumatur nunc aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate, et postea transibitis in viam vestram, propter quod declinastis ad servum vestrum. Manifestum est eos tanquam homines invitari: non enim tale illis praeberetur obsequium, quo indigentia reficerent corpora, nisi homines putarentur. Et Scriptura pluraliter eos respondisse commemorat: ait enim, Et dixerunt, Sic fac quemadmodum dixisti. Non ait, Et dixit; sed, dixerunt. Deinde cum esset parata refectio, dicit Scriptura: Et apposuit ante illos, et ederunt. Non ait, Apposuit ante illum, et edit. Sed ubi ad id ventum est, ut Abrahae filius promitteretur ex Sara, quia divinum offerebatur beneficium, non ut hominibus humanum exhibebatur obsequium, unum narrat Scriptura dicentem, Ubi est Sara uxor tua? Non enim ait, Dixerunt autem ad illum: sed ait, Dixit autem ad illum: Ubi est Sara uxor tua? Quis autem hoc dixerit, postea manifestat; ubi cum risisset Sara, ait eadem Scriptura: Et dixit Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa? et caetera usque ad finem, tanquam 0807 unus Dominus singulariter loquitur. Ac post haec, ut homines pluraliter abire narrantur, et dicitur: Exsurgentes autem inde viri, conspexerunt in faciem Sodomorum et Gomorrhae; Abraham vero ambulabat cum illis, deducens. Rursus autem redit Scriptura ad singularem numerum, ac dicit: Dominus autem dixit: Numquid celabo ego puero meo Abraham quae ego facio? Deinde promittitur Abrahae praeclara et copiosa posteritas, et Sodomorum denuntiatur interitus. Sequens autem Scriptura dicit: Et conversi inde viri, venerunt in Sodoma; Abraham autem erat adhuc stans ante Dominum. Et appropians Abraham dixit: Ne simul perdas justum cum impio; et erit justus tanquam impius? Et post collocutionem Domini atque Abrahae, sequitur Scriptura, et dicit: Abiit autem Dominus, ut desiit loqui ad Abraham, et Abraham regressus est in locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodoma ad vesperam. Hi sunt de quibus paulo ante dixerat: Conversi inde viri venerunt in Sodoma. Sed duos esse non expresserat, cum ab initio tres viros dixisset apparuisse Abrahae, et hospitaliter ab illo esse susceptos, quos et abeuntes deduxit, ambulans cum eis.
6. Fortassis ergo jam pronuntiare festinas, unum fuisse in eis Dominum Christum, qui singulariter promittebat et respondebat Abrahae; duos vero illos, angelos ejus, qui venerunt in Sodoma tanquam missi angeli a Domino suo. Sed exspecta: quid properas? Consideremus omnia diligenter, ac prius intueamur verba Domini loquentis Abrahae: Clamor Sodomorum, inquit, et Gomorrhae multiplicatus est, et peccata eorum magna valde. Descendens ergo videbo, si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummant. Hic se ipsum descensurum dixit in Sodoma, quo tamen non ipse descendit, sed angeli duo. Ipse quippe abiit, ut desiit loqui ad Abraham; Abraham autem regressus est in locum suum. Venerunt autem, sicut dictum est, duo angeli ad vesperam in Sodoma. Quid, si et in illis duobus angelis unus Dominus invenitur, qui secundum verbum suum in ipsis angelis descendit in Sodoma? Nonne manifestum erit in tribus illis viris unum Dominum visum fuisse, ubi quid aliud quam ipsa Trinitas figurata est? Sed videamus utrum nobis sancta Scriptura demonstret, etiam in illis duobus angelis, ut dixi, unum Dominum inventum, ne forte haec ex nostro corde affirmasse videamur. Venerunt ergo duo angeli in Sodoma ad vesperam; Loth vero sedebat, ut scriptum est, juxta portam Sodomorum. Videns autem Loth, surrexit in obviam illis, et adoravit in faciem in terram. Vides nempe hic a justo viro angelos adoratos, et tu non vis adorari Spiritum sanctum, quem vos quoque omnibus angelis
7. Non est cur dicatur: Ille abierat qui Dominus erat et cum Abraham locutus erat; duo vero angeli ejus erant qui in Sodoma, illo abeunte
8. Dixisti autem: Si vis credere, quia Filius visus est Abrahae, utique ipse Unigenitus in sancto affirmavit Evangelio sic: «Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est.» (Joan. VIII, 56) . O disputare, o probare promissa! quasi dixerit Dei Filius, Abraham pater vester concupivit me videre; et vidit, et gavisus est. Quamvis et hoc sic adhuc posset intelligi, quod sanctus Patriarcha oculis cordis viderit Dei Filium, non oculis carnis, unde inter nos vertitur quaestio. Sed cum dixerit Christus, Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et 0810A gavisus est; cur non diem Christi intelligimus tempus Christi, quo erat venturus in carne, quod Abraham sicut et alii Prophetae in spiritu potuit videre atque gaudere? Neque hic igitur quod proposueras et pollicitus fueras, probare potuisti.
9. Post haec venisti ad Jacob, qui luctatus est cum Angelo, quem scriptura ipsa Geneseos et hominem dicit et Deum. Nam ita legitur: Remansit autem Jacob solus, et luctabatur homo cum illo usque in mane. Vidit autem quod non potest ad eum, et tetigit latitudinem femoris ejus, et obstupuit
10. Frustra itaque asseris Filium Dei visum fuisse ab hominibus, Patrem autem non fuisse visum: cum per subjectam sibi creaturam et Pater videri potuerit, et Filius, et Spiritus sanctus; per suam vero substantiam nullus illorum visus est. Ergo Deus, sicut infirmis hominum sensibus, magis significatus quam demonstratus est. Non itaque visus est sicut est: hoc quippe in futura vita promittitur sanctis. Unde dicit apostolus Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2) . Viderunt ergo et in hoc saeculo Apostoli Dominum; viderunt, sed non sicut est. Denique Moyses eum sibi cupiebat ostendi, quamvis cum eo facie ad faciem Scriptura indice loqueretur (Exod. XXXIII, 13, 11) . Quod cum in mea superius prosecutione dixissem, quasi non audieris praeteristi, cum tibi ejusdem meae prosecutionis recitari ex tabulis universa voluissem. Non autem discernens quid sit videri Deum per substantiam suam, et quid sit videri Deum per subjectam creaturam, in tantam blasphemiam decidisti, ut unigenitum Dei Filium per hoc ipsum quod Deus est mutabilem diceres: quandoquidem soli Patri putasti esse tribuendum quod scriptum esse dixisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus; quasi Filius vel Spiritus sanctus sit mutatus quando visibiliter apparuit, vel ille quod constat natus ex femina, vel iste in specie columbae aut igneis linguis se humanis aspectibus monstrans. Unde jam respondi tibi in eo sermone, ubi ostendi non te refellisse quae dixi. Nunc vero ut intelligas quomodo dixerit Deus, Ego sum qui sum, et non sum mutatus, vel quod scriptum magis invenitur, Ego enim Dominus, et non mutor (Id. 3, 14, et Malach. 3, 6) ; quoniam non solus Pater, sed Deus unus hoc dixit, quod est ipsa Trinitas; Psalmum attende ubi legitur: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt; tu autem permanebis: et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut tegumentum mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28) . Hoc autem ad Filium Dei dictum esse in Epistola quae est 0812 ad Hebraeos sancta Scriptura testatur (Hebr. I, 10-12) . Quis vero non intelligat, ubi dicitur, Coeli mutabuntur; tu autem idem ipse es; nihil dici aliud, nisi, Tu non mutaris? Ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere, Ego sum qui sum, et non sum mutatus; vel, Ego enim Dominus, et non mutor. Quod tu ideo soli Patri assignasti, ut in sua substantia crederetur esse mutabilis Filius; tanquam ita susceperit hominem, ut in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi credideris, in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat, non autem recessisse vel defecisse quod erat.
11. Deinde quaero, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quanquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat, dicens: Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. In angelo autem Deum fuisse, quis dubitet? Sed quis Deus erat? utrum Pater, an Filius? Dicturus es, Filius: non vis enim Patrem ullo modo, vel per subjectam creaturam, visibus apparuisse mortalium. Sed quodlibet horum eligas, ad utrumque respondeo. Si Pater erat, apparuit et Pater hominibus: si Filius erat, non mutatur et Filius. Ibi enim cum quaesisset Moyses, quis esset qui eum mitteret; ille respondit: Ego sum qui sum. Quod quid est aliud, nisi, Mutabilis non sum: sicut propheticum testimonium ipse posuisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus? Dixit etiam rursus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 2, 14, 6, 15) . Aude, si potes, negare Deum Patrem Deum esse Abraham, et Isaac, et Jacob; si non ipse de rubo, sed Filius loquebatur. Si autem Pater, confitere etiam Patrem Deum hominibus visum. Si vero uterque est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quod esse annuis; quid ambigis utrumque unum Deum? Jacob quippe ipse est Israel, cujus filiis dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4) .
12. Quapropter verum esse agnosce quod dixi, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Non itaque sicut accipere vel accipi mea verba voluisti, ego divinitatem sic patribus
13. Quid est autem quod cum de Patre dixisses, Unus est invisibilis, unde jam satis est disputatum; addidisti, Unus etiam incapabilis atque immensus? Incapabilem quidem non legimus Deum. Cur sane dicas incapabilem, nescio. Si enim capi non potest, quomodo non solum Filius, verum etiam Pater veniunt ad hominem, sicut dicit ipse Filius, et mansionem apud eum faciunt (Joan. XIV, 23) ? Puto quod capiat eos apud quem faciunt mansionem. An forte dicis, Non ex toto, sed ex parte capiuntur? Dic quod vis: respondetur enim tibi, Non sunt ergo incapabiles, qui sunt vel ex parte capabiles. An ideo tibi non sufficit incapabilem dicere, sed addidisti, et immensum, ut exponeres quatenus incapabilem dixeris? id est, quia totius capax non est humana natura; immensus est enim? Verum hoc et de Filio dici potest. Neque enim quisquam sic capit unigenitum Verbum, ut ejus capacem se omni modo audeat profiteri. Prorsus etiam ipsum non esse dubitamus immensum. Nam quaero abs te, de quo accipias quod scriptum est: Magnus est, et non habet finem; excelsus et immensus. De ipso quippe paulo post dicitur: Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 26, 36, 37, 38) ? Quis est iste, responde? Quis est, inquam, Magnus, et non habens finem; excelsus et immensus; qui super terram visus est, et inter homines conversatus est? Video quos aestus, quas patiaris angustias. Times dicere, Pater est; ubi audis, super terram visus est, et inter homines conversatus est. Tu enim Patrem per suam substantiam revera invisibilem, nec per subjectam creaturam vis esse ab hominibus visum. Times dicere, Filius est; ubi audis, non habet finem, excelsus et immensus. Tu enim Patrem tantummodo esse contendis immensum. Times dicere, Spiritus sanctus est; ubi audis, hic Deus noster. Tu enim nec Deum vis esse Spiritum sanctum. Quid es acturus, quid responsurus, homo qui non vis esse catholicus, ut Christum sic accipias in forma servi super terram visum, et inter homines conversatum, ut tamen in forma Dei in qua invisibilis mansit, confitearis immensum? Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum. Quis alius, nisi Antichristus, quem verum Christum fides vera non aestimat, sed eum pro vero Christo exsecrabilis Judaeorum error exspectat?
14. Si oras, et petis, ut dicis, discipulus esse divinarum Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia divina considera. Noli per multa quae te nihil adjuvant, evagari: elige prudenter tacere quam inaniter loqui, quando non invenis quid respondeas manifestissimae veritati. Timere te ostendis, ne te nudem 0814 discipulis tuis. Utinam tu Christo sic induaris, ut discipulos tuos magis ipsius velis discipulos esse quam tuos. Nam me non poenitet, quantum Dominus donat, operam dare ut tu et discipuli tui sub uno magistro sitis condiscipuli mei. Tractatui autem meo, cui post tantum tempus adhuc te responsurum esse promittis, si ita responsurus es, ut modo respondisti vel interrogationibus, vel prosecutionibus meis, non plane aliquid respondebis; sed ut homines non intelligentes quomodocumque deciplas, non tacebis. Ex his ergo omnibus, quae sicut potui disputavi, satis apparet Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse virtutem, unam esse substantiam, unam deitatem, unam majestatem, unam gloriam; quia ipsa Trinitas est unus Dominus Deus noster, de quo dictum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4) . Tunc autem dictum est, quando Dominus solus deducebat eos, et non fuit in eis deus alienus. Neque enim non eos deducebat et Christus, cum dicat Apostolus. Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt (I Cor. X, 9) ; aut Christus
Item Contra Arianos,
In Tomo II.—Epistolae CLXX, CCXXXVIII, CCXXXIX, CCXL, CCXLI et CCXLII.
In Tomo III.—Tractatus in Joan. XVIII, XX, XXXVI, XXXVII, LIX et LXXI.
In Tomo V.—Sermones LII, CXVII, CXVIII, CXXXIX, CXL, CCCXLI et CCCLXXXIV.