Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput III.
0624B
Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies illa vertatur in tenebras. Post haec, sicut ait scriptor hujus historiae, quem Moysem esse tradit opinio, aperuit Job os suum, et maledixit diei suo dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Job qui typum habuit Salvatoris in se, humani generis mortalitatem deflevit: quae propter peccatum ex Dei justa sententia, homini inflicta est. Pereat dies in qua natus sum: redeat per Christum immortalitas, quam Adam reatu praevaricationis amisit, et abeat mors a me, quam alio 0624C delinquente contraxi. Et Jeremias: Maledicta dies in qua natus sum. Unde nulli dubium est, quod hi omnes praevaricationem Adae detestentur. Spiritualiter ergo dies cum sua nocte, diabolus et mortalitas possunt intelligi: non quia dies sit, sed quia fuerit quando permanebat cum Deo, a quo recedens factus est nox, vel quia impiis ac peccatoribus, in hac prosperitate et felicitate gaudentibus, dies esse videatur. Unde dicitur:
Auferetur ab impiis lux sua. Non requirat eum Deus desuper. Hoc est, ne fiat ejus memoria ante Deum in bonum.
Et non illustretur lumine. Recognitionis Dei, vel poenitentiae.
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Tenebrae, 0624D peccata sunt et invidia.
Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Id est, caecitas cordis.
Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quia ad amaritudinem provocat Deum, sicut et caeteri satellites ejus: furore irae Dei apprehensus, circumdetur omnibus malis, et involvatur. Noctem illam tenebrosus turbo possideat: id est, diabolus, qui diem felicitatis homini abstulit, et noctem inquietae vitae turbulentus invexit.
Non computetur in diebus anni. Annus Christus intelligitur, qui in se cuncta revolvit et continet. In hujus ergo diebus anni, non computetur diabolus: id est, sanctorum numero non conjungatur.
0625A Nec numeretur in mensibus. Menses hoc loco sanctos apostolos recte intelligimus, qui, ut ligna paradisi, spirituales Ecclesiae afferunt fructus.
Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Apostolorum scilicet praedicatione, ubi dies salutis agnoscitur, quam Abraham vidit, et laetatus est.
Maledicant ei qui maledicunt diei: qui parati sunt suscitare Leviathan. Sancti utique diei praevaricationis mortis suae cum detestatione maledicunt: qui non serviendo vitiis, suscitant contra se draconem, fortissimum scilicet hostem.
Obtenebrentur stellae caligine ejus. Peccatores scilicet, qui in nocte, saeculi divitiis et honore lucere se putant, caecitatis caligine tenebrentur, et merito suo, Evangelii lumen non videant.
0625B Exspectet lucem, et non videat. Nec nox praevaricationis et mortis, in qua diabolus regnum tenet, potest lumen Redemptoris Christi cognoscere; neque illi qui in ea nascuntur, nisi eam per baptismum renati destruxerint.
Nec ortum surgentis aurorae. Resurrectionem Christi significavit: unde, in psalmo, vigilia matutina dicitur.
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me: nec abstulit mala ab oculis ejus. Quare non in vulva mortuus sum? Quare egressus ex utero non statim perii: Cur exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Sub persona sua, humani generis plangit miserias: quare iterum moriturus, mala istius vitae patiatur: 0625C quare mortalem ipsa mors non exstinxerit in utero?
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines: aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Principes, et reges, et consules, et si in inferno squalores tartareos patiuntur: nunc tamen in corporibus suis tormenta non sentiunt. Horum mortem mihi venire hac conditione voluissem.
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Variis modis et exemplis dicit, quod poenas istas in quibus erat, non debuerat pati. Quare non in vulva mortuus sum? Et deinceps ait: Nunc autem dormiens silerem, et 0625D somno meo requiescerem cum regibus et consulibus. Forte exemplum contra eos est, qui dicunt non resurrecturos, nisi qui juxta ordinem nati fuerint. Si enim concepti moriuntur in utero, necesse est, quia vivi fuerint: et quidquid moritur, haud dubie quia resurget. Ita quod in membris fuit et vixit, et natura minus dederit: hoc resurrectione in integrum reparabitur: sic enim humani generis instauratio in melius totum reddet, quod natura fraudaverat. Dicit etiam abortiva, quae in natura humana degenerata sunt, a poenis esse aliena, qui sibi solitudines magis quam domus aedificant. Habitat enim diabolus in civitatibus desolatis, et in domibus desertis. Non habentes hospitem Deum, et possident aurum, ut 0626A sunt philosophi, et alii sapientes hujus mundi, fulgorem boni ingenii, splendoremque eloquii.
Ibi impii cessaverunt a tumultu. Procul dubio in inferno. Et sicut Septuaginta transtulerunt, ibi impii deposuerunt furorem suum, id est, typhus et superbia, cum saevitia in hoc saeculo gloriantium, humiliata est in inferno.
Et ibi requieverunt fessi robore. Sicut alia habet translatio: ibi requieverunt fatigati corpore: ab oppressione utique et miseria, labore etiam istius mundi liberati.
Et quondam vincti pariter sine molestia. Vincientes et quondam vinctos in inferno dicit pariter habitare, sine injuria tamen et molestia vinculatorum: non ita ut istic ubi praeter poenas, captivitate vel servitute 0626B dura, diversis etiam aliis calamitatibus, homines obligantur, dominatu et injustitia iniquorum.
Non audierunt vocem exactoris. Jussa imperantium vel inique exigentium, non verentur.
Parvus et magnus ibi sunt, et servus et liber a domino suo. Quare misero data est lux, et vita his in amaritudine animae sunt? Qui exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Cum sit ergo, ut video, in inferno aequalitas personarum, et nullus de alterius dominatione formidat: cur mihi misero data est lux ista, et vita similis eis qui in amaritudine animae suae sunt, cum meliora sint inferorum ergastula, quam istius mundi miserabilis vita cruciatibus plena: ubi prae angustiis homines mortem 0626C quaerunt, et magno desiderio, ut veniat, exspectant. Exemplum egregium adhibuit, dicens: Quasi effodientes thesaurum, quia nimirum utique gratulantur, cum optatam sibi invenerint sepulturam.
Viro cujus abscondita est vita; et circumdedit eum Deus tenebris. De se dicit: Sic itaque incedebam in mandatis Dei, credens quod mihi fructus justitiae meae responderet; sed absconditum est meritum vitae meae, et pro hoc poenarum tenebris circumdatus sum: ita ut illud bonum mihi subtractum sit, et hoc malum appositum. Quod autem poenas tenebrarum nomine dixerit, audi quid sequitur:
Antequam comedam suspiro, et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. Inter caeteros cruciatus, etiam hanc ei diabolus infirmitatem inflixerat, quam infirmitatem 0626D medici bolimiodes appellant, quae infirmitas talem habere dicitur poenam, ut ante cibum torqueatur aegrotus, et sint ei post cibum indesinentes dolores. Unde dicit: Quasi inundantes aquae sicut rugitus meus.
Quia timor quem timebam evenit mihi. Timebam enim peccando laedere Deum, et ille offensus, iram justitiae suae in me exerceat. Sed quid profuit cavisse a peccatis, quandoquidem ut reus omnium peccatorum discrucior? Sequitur:
Et quod verebar accidit. Aliis verbis ipsum repetit, quod superius dixerat. Pro confirmatione dicti solent in Scripturis talia iterari. Non arroganter 0627A haec dicit, ut faciat Deo injuriam, sed conscientiae merito libere loquitur.
Nonne dissimulavi? Non reddendo retribuentibus mihi mala.
Nonne silui? Ut non delinquerem in lingua mea, posui ori meo custodiam.
Nonne quievi? Sciens cum surrexit in judicio Deus, quod salvos facturus sit omnes mansuetos terrae.
Et venit super me indignatio. Indignationem hoc loco plagarum molem dicit, quam refert super se cecidisse, cujus pondere et doloribus se gemit obrutum; cum ipse esset, ut superius ait, morbis castigatus; quas poenas in consequentibus, sagittas dici: sicut ait: Sagittae Domini in me sunt: quarum indignatio ebibit spiritum meum: sive, ut alia translatio habet, 0627B ebibit sanguinem meum. Et proprie sagittae vermes possunt intelligi, quia ab eis indesinentibus stimulis pungebatur: sicut ipse Job ait: Et qui comederunt, non dormiunt. Quos diabolus ad comedendum eum acriores faciebat, et illi quasi indignantes et irascentes ita carnem ejus morsibus fodiebant, ut velut sagittae viscerum interiora penetrarent. Explicit ubi Job maledixit diem nativitatis suae.