Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput IV.
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Sed conceptum sermonem tenere quis poterit? Concepta ergo verba edit in injuriam audientis, et dicit ita:
Ecce docuisti multos. Id est, quamplurimos solertia 0627C tua, et bonitate ab erroribus revocasti.
Et manus lassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Ista ergo in sanctum Job cum irrisione dicuntur: et istum habent sensum: si haec fecisses quae dixi, numquam in haec tam mala ad exemplum mortalium incidisses, quia Deum rerum omnium conditorem bonum scimus et justum.
Recordare, obsecro te: quis enim umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo, perisse, et spiritu irae ejus esse 0627D consumptos. Ergo ignoras Abel in principio innocentem occisum, et Abraham patriarcham propter uxorem suam fuisse periclitatum: et haec non discernens, generaliter das sententiam, ut cum alii hominum flagellentur a Domino, ut emendentur, alii ut probentur, de quibus iste est: cur huic velut reo poenam exprobras? Quin potius eos qui operabantur iniquitatem, flante Deo, perisse: id est, ut judicis sententia velut vento vehementissimo sublatos a spe aeternae vitae.
Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. In rugitu leaenae et voce, saevitiam depraedantis voluit significare.
Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli 0628A leonis dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum. In tigri velocitatem ejus ad spoliandos homines, praedamque ex eis capiendam describit, cujus etiam catuli similes ejus dissipati sunt et interempti. In alia editione pro tigri, myrmicoleon, id est, formica, et leo, quem nos verius diabolum dixerimus: qui quando praedam agit, de Sanctis tamquam de majoribus rebus, ut leo habendus est: quando vero minima quaerit auferre, formica dicendus est. Et quia sicut formica grana de area, ita ille cogitationes bonas aufert de cordibus hominum.
Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me praesente 0628B transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam, cujus non cognoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. Numquid homo Dei comparatione justificabitur: aut factore suo purior erit vir? Id est, latenter ad aurem cordis mei, virtus sententiae velut quodam spiramine penetravit.
Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. Dicitur quidem diabolo, qui quondam sanctus angelus fuit, quod in veritate non steterit, et ab illa sublimitate angelica propria voluntate deciderit: sed tamen non est continuo generale: ut sicut in illo, ita et in omnibus angelis inveniatur pravitas, quae est peccatum. Omnis enim natura, sine dubio creata, capax peccati est; ut apparuit in 0628C angelo de quo dixi: quia in veritate non stetit: tamen per donum et gratiam creatoris sui, ita in amorem charitatis illius transierunt, ut jam nec velint peccare, nec possint.
Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Si domus luteae sunt corpora nostra: fundamentum domorum nostrarum, vitam hanc temporariam esse, credendum est, qua subtracta, domus luteae ruunt in mortem.
De mane usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia. In uno die, totam vitam hominum monstravit, quae in mundo vernat. In parvulis floret, in juvenibus convalescit, et roboratur matura aetate: 0628D in senioribus, tamquam in fructibus, et postremum in decrepita senectute conficitur, quam hic vesperam appellavit. Unde est illud in psalmo: Mane sicut herba transeat, et reliqua: decidit in morte, induratur in cadavere.