Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VIII.
15. Scripturas de subjectione Filii sub Patre perperam intellectas explicat. Regnum Patri non sic tradet Christus, ut adimat sibi. Contemplatio promissa finis omnium actionum. Spiritus sanctus ad beatitudinem nostram sufficit perinde ac Pater. Illud autem quod dicit Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem, vel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura, sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis et sibimet consubstantialis et co3aeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum, Et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut ipsam subjectionem, commutationem et conversionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id est, ut quae fuerat substantia creaturae, fiat substantia Creatoris; certe vel hoc concedit, quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum cum Dominus diceret, Pater major me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in coelum, verum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui 0830 putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ac si diceretur, Tunc et ipse Filius hominis et a Verbo Dei suscepta humana natura commutabitur in ejus naturam, qui ei subjecit omnia; tunc futurum putant, cum post diem judicii tradiderit regnum Deo et Patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc Pater major est, quam quae de Virgine servi forma accepta est. Quod si aliqui et hoc affirmant, quod jam fuerit in Dei substantiam mutatus homo Christus Jesus; illud certe negare non possunt, quod adhuc natura hominis manebat, quando ante passionem dicebat, Quoniam Pater major me est: unde nulla cunctatio est secundum hoc dictum esse, quod forma servi major est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius. Nec quisquam cum audierit quod ait Apostolus, Cum autem dixerit, quia omnia subjecta sunt ei, manifestum quia praeter eum qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28, 24, 27) , ita existimet de Patre intelligendum, quod subjecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi omnia subjecisse non putet. Quod Apostolus ad Philippenses ostendit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam, qua possit etiam sibi subjicere omnia (Philipp. III, 20, 21) . Inseparabilis enim operatio est Patris et Filii. Alioquin nec ipse Pater sibi subjecit omnia, sed Filius ei subjecit, qui ei regnum tradit, et evacuat omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. De Filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Ipse enim subjicit, qui evacuat.
16. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi. Nam et hoc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur, tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse; quia simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum incuriosos et contentionum studioses fallit verbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 24, 25) : tanquam cum posuerit, non sit regnaturus. Nec intelligunt ita dictum, sicuti est illud: Confirmatum est cor ejus; non commovebitur, donec videat super inimicos suos (Psal. CXI, 8) . Non enim cum viderit, jam commovebitur. Quid ergo est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri? quasi modo non habeat regnum Deus et Pater? Sed quia omnes justos, in quibus nunc regnat ex fide viventibus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, perducturus est ad speciem, quam visionem dicit idem apostolus, Facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) ; ita dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ac si diceretur, Cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei et Patris. Sic enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo novit 0831 Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) . Tunc revelabitur a Filio Pater, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem; id est, ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dici in Cantico canticorum ad sponsam, Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est (Cant. I, 11, sec. LXX) : id est, quoadusque Christus in secreto suo est; quia vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4) . Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .
17. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2) . Quod enim dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) ; hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Hoc fiet cum venerit Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum (I Cor. IV, 5) , cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5) . De hac contemplatione intelligo dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: id est, cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei et Patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit: mihi aliud non videtur. Neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25) , quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11) . Illa laetitia nihil amplius requiretur; quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Pater, et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus, ut diceret Domino, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: sed nondum intellexerat, eo quoque modo idipsum se potuisse dicere, Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum ei a Domino est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset videre, secutus est, et ait: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8, 10) ? Quamdiu enim sumus in corpore, 0832 peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) . Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur; sicut scriptum est, Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9) . Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur, illa maxime sententia: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Et quia haec est vita aeterna, dicit Deus in Psalmo: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC, 16) . Sive ergo audiamus, Ostende nobis Filium; sive audiamus, Ostende nobis Patrem: tantumdem valet; quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut et ipse ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Denique propter ipsam inseparabilitatem, sufficienter aliquando nominatur, vel Pater solus, vel Filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo.
18. Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et Filii Spiritus. Qui Spiritus sanctus proprie dicitur Spiritus veritatis, quem hic mundus accipere non potest (Id. XIV, 17) . Hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Trinitate Deo ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto tanquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram: et ideo solus sufficit, quia separari a Patre et Filio non potest; sicut Pater solus sufficit, quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest; et Filius ideo sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest (Ibid. 5 15-17) , id est, dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14) . Sed adhuc potest videri ideo dictum, Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, quasi non solus Filius sufficiat. Illo autem loco ita de illo dictum est tanquam solus omnino sufficiat: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. VI, 13) . Numquid ergo separatur hinc Filius, tanquam ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat Spiritus sanctus quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo, si placet, majorem esse Filio Spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est, Ipse solus; aut, Nemo, nisi ipse, vos docebit omnem veritatem; ideo permittunt ut cum illo docere credatur et Filius? Apostolus ergo Filium separavit ab sciendis iis quae Dei sunt, ubi ait, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11) : ut jam isti perversi possint ex hoc dicere, quod et Filium non doceat quae Dei sunt nisi Spiritus sanctus, tanquam major minorem; cui Filius ipse tantum tribuit, ut diceret, Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico: expedit vobis ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos (Joan. XVI, 6, 7) .