Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput V.
Voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Stultum dicit, qui de suis meritis gloriatur. Sed hic pulchritudinem, nomine falsae felicitatis 0629A appellat: quae maledicenda est, et exsecranda est, quia eam sequitur interitus sempiternus.
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Nihil in terra sine causa sit, et de humo non egredietur dolor. Sitientes, famelici, et armati: diabolus et sui possunt intelligi, qui potestatem accipiunt a Deo, ut vastent iniquos: vel sitientes hominum mortem, omne scilicet bonum naturae, et quod nomine divitiarum dictum est, ab eis velut haustum poculum absorbetur: vel homines iniqui, qui premunt subjectos.
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum. Id est, labor hominem monet (( Al. manet)), ut ab omnibus vitiis castigatus incedat.
0629B Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero. Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublime, et maerentes erigit sospitate. Ut in Filio Dei homo Christus sit Deus, et per eum Ecclesia.
Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possit implere manus eorum quod ceperant. Judaeorum videlicet, qui Christum putaverunt exstinguere, et nomen ejus delere de terra. Vel in martyribus persecutorum Ecclesiae adversantium dissipavit cogitationes, sicut Herodis in Petro. Et aliter: Non implent manus eorum quo volunt, quia alii eorum liberantur ad tempus: alii vero per januam mortis introducuntur ad vitam, et istos, et illos salvabit Deus. Illos aperte liberando, hos occulte coronando.
0629C Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Philosophos scilicet, vel Judaeos doctrina apostolica convincens, et ad nihilum errores eorum redigens.
Per diem incurrent tenebras. Dies erat in Judaeis, de regno, sacerdotio, lege, unius etiam Dei religione gloriantibus: sed non credentes in Christo, tenebras perfidiae inciderunt.
Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Utique prosperitatis suae, quae cum solito circa felices saeculi hujus splendore vanae gloriae amplius fuerit, qua se longa securitate munitos putabant eam usque ad aetatis suae vesperam possessuros: in tribulatione subita, quae noctis nomine dicta est, stupore nimio, in angustiis coarctati, mortis etiam timore perculsi, 0629D palpare dicuntur, perditi utique consilio, quid facerent ignorantes.
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Christum a blasphemiis Judaeorum: quia lingua eorum gladius acutus fuit, dicendo, Crucifige eum.
Et erit egeno spes: iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte. Resurrectionis Christi virtutem ostendit.
Et in bello de manu gladii. Sed videamus, ne forte 0630A gladium peccatum dicat, dimicans contra animam hominis, ut eam sibi acquiescentem prosternat. Quod peccatum gladii nomine dicitur per prophetam, ut ait: Speculator si viderit gladium venientem.
A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Si conversus fueris ad Deum, interiora tua, gladii verborum, per linguam jaculati non penetrant, et calamitates, vel mala quae a Deo irrogantur peccatoribus, non timebis.
In vastitate et fame ridebis. Ridebis, dixit, pro exsultabit, atque gaudebis, et laetus eris, cum alios videris fame affici, sive praesenti, sive etiam intellectuali.
Et bestias terrae non formidabis. Haec septima extremaque tribulatio. Bestiae terrae, possunt et ista 0630B animantia quae sunt sine ratione intelligi, quibus ad devorandum homines dantur in potestatem, et homines mali, bestiae appellantur, mores habentes similes moribus bestiarum, contra quas pugnasse se Ephesi dicit Apostolus. Non formidabis ergo, inquit, hoc malum, cum correptus a Domino, viam emendationis intraveris.
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum. Lapides per metaphoram, homines dixit stabiles et quietos, qui sunt utique justi et sancti: hi namque in modum lapidum firmi in Deo sunt, per regiones varias constituti. Cum his itaque habebis pactum solidae charitatis, ut ab eis numquam te tribulatio possit avellere.
Et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Homines videlicet 0630C quondam feri, et mali, in innocentia, ut oves effecti; nomen tamen pristinum retinentes, sicut de Matthaeo evangelista dicitur: Matthaeus publicanus.
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Ab istis omnibus quibus velut ab hostibus expugnatur tabernaculum, vel habitatio, sive domus corporis tui.
Et visitans speciem tuam non peccabis. Hoc dicit: Hominis tui speciem, o Job, ut divina visitatione dignam exhibeas peto: ac habitationis, et habitantis, nomine, totum integrum hominem signavit.
Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Spiritualiter de omnibus sanctis dictum sentire possumus, quod filios in operibus bonis habeant. Isti tales filii cogitationum semine concepti pariuntur in opera, et sancti hujus 0630D generationis multitudine gloriantur: quoniam talibus magis quam carnalibus Filiis Deo placere voluerunt. Potuit ergo Eliphaz, quasi consilium dans Job, ita dicere: Si conversus ad Deum fueris, ita ut te tuorum operum antiquorum poeniteat, cordis tui virtutibus, velut seminibus abundabis. De quibus opera bona, tamquam sanctitatis filios poteris procreare: ita ut progenies operum tuorum multitudini herbarum virescentium comparetur, quarum radices, si spe intus habeas in corde defixas, terra tua flores cum fructibus germinabit.
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Consummatis annis provectae aetatis, plenusque dierum in tumulum positus 0631A requiesces, ut in tempore justi judicii Dei, a sordibus peccatorum minimis et levibus purgatus inveniaris: velut triticum quod coacervatur in aream.
Ecce hoc ut investigavimus, ita est, quod auditum mente pertracta. Hoc dicit, quaecumque a me tibi dicta sunt, diligenter investigata vera noveris, quae ipse ad emendationem tuam debes corde percipere.