Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput VI.
Respondens autem Job dixit: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera: quasi arena maris haec gravior appareret. Unde et verba mea dolore sunt plena. Dicitis me peccatis meis facientibus ista pati: propter quod 0631B velim, ut peccata contra calamitatem hanc quam patior pensarentur, et illico videretis, quia haec ipsa calamitas velut arena maris, supra horum peccatorum merita ponderaret.
Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Hic potest videri, quod superius sagittarum nomine vermes dixerit: a quibus tum indesinenter pungebatur, nec loqui permittebatur: non quod vermes talem sensum habuerint, ut hoc judicio facerent, sed permissu Dei, a potestate adversaria, ut acriores essent, etiam ipsis motibus agebant: sicut locustae, muscae et ranae in Aegypto. Quod autem dixit: Terrores Domini militant contra me, potest ipse diabolus cum suis intelligi: qui adhibitis cruciatibus, 0631C ut caederet Job, et ut innocentiam sanctitatemque amitteret, insuper terroribus minabatur: quod etiam multi persecutores, ministri diaboli, sanctis martyribus facere voluerunt. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Ecce hic manifeste ostendit, quod velut hostes inimicique diaboli, et sui acriter militarent: hi enim maligni spiritus, diverso modo accipiunt potestatem: ad aliorum quidem damnationem, aliorum vero emendationem, aliorum autem probationem: qui de suis moribus vel ministerio, mali, sive terrores, vel etiam latrones nuncupantur. Omnia dedit in manibus eorum, id est, praedonum. Omnia utique quae habuit, sive filios meos, sive substantiam: sicut et meipsum dedit Deus in manibus diaboli, sive suorum satellitum.
0631D Numquid rugiet onager cum habuerit herbam: aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Sicutenim illa cum vel abundant pabulis, nullam quasi querelarum vocem emittunt, ut pabuli inopiam protestentur: simili modo, inquiens, et ego si pacem et quietem potius quam bellum haberem in membris, et in anima mea, nullum sermonem amarum asperumve proferrem.
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum. Quomodo ratio non sinit naturalis, ut quidquam insulsum comedi possit: ita ego nihil insulsum, nihil stultum contra Deum, nihil quod non fidei sale conditum esset, operatus sum.
Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert 0632A mortem? Animae enim esurienti etiam amara dulcia esse videntur. Sicut enim nemo mortiferum aliquod comedit, ut vitae suae inimicus sit: ita ego peccatum contingere pertimescebam.
Quae prius nolebat tangere anima mea: nunc prae angustia cibi mei sunt. Hoc est, verbis nunc pastor asperis, et amaris, quae mihi immensitas poenalis extorquet. Haec enim timebam meo ore depromere, quando in sanctitate et justitia cum pace quiete vivebam. Sed et praetereundum non est, quia hoc quoque inter caeteras poenas passus sit Job, ut etiam cibi ei fetidi viderentur: sicut est odor leonis, feralis utique, et nimium horridus: qui odor cum de ejus visceribus erumperet, escae suae ei id sapiebant, quod suarum spirabant interna febrium. Quod ipse 0632B ostendit ubi dicit: Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: id est, jam decocta sunt et putrefacta.
Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto, tribuat mihi Deus? Haec mihi sit consolatio, ut finem poenae, vel cruciatuum meorum, remedia mortis obtineam.
Et qui coepit, ipse me conterat. Solvat manum suam et succidat me; et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat: nec contradicam sermonibus sanctis? Quae est enim fortitudo mea ut sustineam: aut quis finis meus ut patienter agam? Hanc igitur mortem potestati divinae Job solvi exoptat, ut ab ea decidens cadat in hanc temporariam mortem, quatenus praesentes poenas possit evadere: 0632C cum velut arbor de hac vita succisus fuerit.
Nec fortitudo lapidum, fortitudo mea: nec caro mea aenea est. Caro mea corrumpitur sanie ac putredine vulnerum: quia non est in me talis fortititudo, velut lapidum, ut dolores non sentiam.
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Tam ex sua, quam ex persona Christi, propheta hoc dicit.
Qui tollit ab inimico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Fratres mei praeterierunt me: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Misericordia est, ad miserias eorum qui tribulantur, compatiendo moerore cordis deflecti: hanc vos dum amico non impenditis, timorem Domini derelinquitis.
0632D Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt. Timebam peccata etiam minima perpetrare, ne pro eis Dei in me ultio desaeviret: et ecce nunc ita punior, tamquam scelera immania commiserim.
Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Ubi fervere coeperat nomen ejus in populis, in gloriae suae loco non comparuit, velut nix cum calore dissolvitur.
Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt. Semitas virtutes animi dixit, in quibus ut Deo placeret, omni studio gradiebatur: has semitas malis quae patiebatur involutas atque 0633A implicitas esse dicit, dum bonis vitae suae, suppliciorum admiscerentur mala.
Considerate semitas Theman: itinera Sabba, et exspectate paulisper. Confusi sunt, quia speravi. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Id est, intuemini ad haec loca quae dixi, et ipso silentio cognoscetis vera esse quae dixi. Respicite ad vias diversorum regnorum: per quas ad me omnium gentium frequentiae confluebant, et videbitis eas raritate, immo solitudine hominum desolatas.
Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi: vel liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi, instruite me. Quare detraxistis 0633B sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Hoc dicit, quod et ipsi amici sui, exemplo ejus, ruinam sibi similem formidarent. Nonne quievi, nonne dissimulavi, patientiam videlicet aut vindictam malorum? Nonne silui, silentio cohibens linguam meam, ut non responderem exprobrantibus mihi mala: vel ne in toto mihi nominaretur iniquitas. His ergo veritatis sermonibus detraxistis, quando quidem me in his non solum fallacem, verum etiam in aliis rebus criminosum judicastis: cum vestrum nullus ita mundus sit a peccato, ut quemquam posset libera conscientia increpare.
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum 0633C vestrum. Verumtamen quod coepistis, explete. Praebete aurem, et videte an mentiar. Desolatum scilicet a parentibus et amicis.
Respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod justum est, judicate. Et non invenictis in lingua mea iniquitatem: nec in faucibus meis stultitia personabit. Non sit contradicendi studium, quod contentionis generat morbum: et ita demum animositatis caligine non perturbati, poteritis in me et vos quod justum est judicare.