Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput VIII.
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui? Offensus est Baldad in sermonibus sancti Job. Primum quia temere locutus fuisset ad Deum: deinde, quod diceret quod in regno fuisset caeteris regibus praepollentior, et quod hanc plagam innocens pateretur et notat eum ipse Baldad, quod quasi non libera mente et sobria loqueretur, sed nescio quo spiritu potius ageretur.
0635C Numquid Deus supplantat judicium, aut omnipotens subvertit quod justum est? Hoc dicit, quia justitia Dei pateris quae mereris.
Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus: si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et peccatum reddet habitaculum justitiae tuae: intantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Si filii, inquit, tui facientes mala, dimissi sunt a Deo, ut potestas quae propter iniquitatem eorum in eos data est, interimendi eos haberet effectum, tibi in nullo nocere poterit: si tamen ipse adhuc jacens in stultitiae caecitate, diluculo in agnitionem divinae justitiae consurrexeris, et pro tuis 0635D erroribus et delictis Deum, qui omnia potest concedere, fueris deprecatus. Qui quasi dormire videbatur, non audiendo te videlicet, nec videndo, confestim evigilabit ad te, et ad praeparandam felicitatem tuam instabit. Intantum ut si priora tua fuerint parva, novissima tua multiplicentur nimis. Si ergo ad Deum conversus fueris, inquit, ab iniquitatibus, propter quas nunc poenas pateris, et per satisfactionem eum pro meritis tuis tibi valde iratum reconciliare volueris: tantam ejus gratiam continuo possidebis, ut ad comparationem novissimorum bonorum tuorum, quae tibi subito poterit compensare, priora satis parva, et minima deputentur. Quos peccatores filius ille junior in Evangelio figuravit, qui cum bonum 0636A naturae, tamquam divitias cum meretricibus, id est, voluptatibus vivendo, prodigus dissipasset, poenitenti occiditur vitulus, Christus: annulus quoque fidei, qua cuncta promissa certa impressione signantur, in manu ei tribuitur: et gressuum suorum accepit munimenta, ut super serpentes et scorpios securus incedat: stola etiam aeterna immortalitatis donatur.
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Hesterni quippe sumus, et ignoramus: quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram: ipsi docebunt te. Loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. Hoc est dicere, quia nos hesterni sumus, interroga antiquos, et invenies alios in diluvio, alios in Sodoma, sive in diversis 0636B locis pro peccatis suis diversas accepisse sententias.
Numquid virere potest scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua. Hoc est dicere: sicut scirpus vel carectum sine aqua vivere non potest: ita tu sine fomento atque humore justitiae, nequaquam permanere in pristina felicitate potuisti.
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit: sic viae omnium qui obliviscuntur Deum. Dicit sanctum Job, velut herbae similitudine floruisse: qui antequam ad maturitatem fundatae gloriae perveniret, in tanta mala praecipitatus sit, ne in tempore suo, quasi in plenitudine dierum consummato completoque florentissimo regno, manu potestatis Dei, in qua omnia regna consistunt, auferetur a saeculo. Ergo quia non ita egisti, ut in 0636C pace, completo tempore tuo conferreris in sepulcrum tuum: idcirco ante omnes herbas, id est, ante omnes peccatores, qui herbarum vocabulo saepe dicuntur, solis ardore siccatus es: id est, cum infidelibus tribulationibus corde cessisti. Quod autem ait, ante herbas omnes arescit: quisquis hominum multarum est iniquitatum, sicut tu es, prae pondere criminum, ante incipit poenas luere quam caeteri peccatores.
Et spes hypocritae peribit. Hypocritae simulantis sanctimoniam vitae: hic autem secundum Dei, sicut ipse ait, testimonium, simplex fuit, rectus, et innocens: Si ambulavi in vanitate.
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Grandis revera vecordia est, et amentia, ficte, et simulate agere ante Deum: quod 0636D eis in prosperum non procedet, cum ille scrutator sit cordis et renis. Tales in Evangeliis arguuntur: qui sunt ornati deforis quasi specie sanctitatis, et intus peccati putredine pleni sunt, ut sepulcra mortuorum.
Innitetur super domum suam, et non stabit. Confidendo in seipso, et confirmando carnem brachii sui: stare non poterit: sed magis cadet superbia. Quia omnis caro fenum est.
Fulciet eam, et non consurget. Conatur propriis viribus se erigere, sed nequaquam consurgere poterit: quia non est Dominus fortitudo ejus. In quem incumbentes firmissime continentur.
Humectus videtur antequam veniat sol. Felicitatem 0637A prosperantis hominis dicit: qui cum aestu tribulationis percussus fuerit, adversitatibus frangitur, et omnis viror pristinae ejus laetitiae, consumptus tristitia exsiccatur.
Et in ortu suo germen ejus egredietur. In principio, inquit, felicitatis suae peccator prospere agere videtur, sed non permanebit, virentis herbae similis: haec est repentina jucunditas, sicut in psalmo: Cum exorti fuerint peccatores ut fenum, et apparuerint: id est, velut herbae in virorem laetitiae praesentis emerserint: mox adveniente caumate peribunt. Justus vero non ita ut fenum florebit: cui, ut dixi, peccatorum gloria comparatur: sed sicut palma florebit, inquit propheta. Quae ita in profundum est radicibus stabilita, ut nec tempestatem metuat, nec 0637B solis ardorem formidet. Et cum sub sacrato numero ad centum usque nodos pervenerit, quibus altitudo ejus solide continetur: tunc fructus afferet dulcissimos charitatis, in summo scilicet perfectionis fastigio, quo se per incrementa virtutum, quasi per plurimorum quasdam aetates annorum ascendisse gloriatur.
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. Quoniam radices ejus in terra bona solidatae, ut fructus patientiae afferrent, non figentur, sed super acervum magis petrarum coarctabuntur, non habendo illic vitae humorem: moriturus utique prius ariditate siccabitur.
Et inter lapides commorabitur. Metaphoricωs: lapides, infideles, et duri cordis hoc loco possunt intelligi: 0637C inter quos quisque peccator commorabitur vitae similitudine coaequalis, qui Deum ut stolida metalla non sentiunt. Aut certe lapides peccata nominavit. Unde propheta ait: Tollite lapides de via: id est, de via sanctae conversationis auferte peccata.
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. Cum de hac vita ad loca squalida inferorum transferendus absorptus fuerit: indignus utique conspectui Dei esse negabitur. Locus hominis, dici potest qualitas conversationis; ubi vel vitae genere, vel mente consistit: id est, disciplina, vel gratia quam accepit, aut elegit sectari.
Haec est enim laetitia viae ejus: Ironicωs dicitur: haec est laetitia viae ejus: velut si diceret: Sic in bonis operibus, Deoque placentibus ambulavit dum 0637D viveret: ut ad aerumnas perpetuo perveniret.
Ut rursum de terra alii germinentur. Facit utique Deus, ut justus judex, dum Judaeos incredulos a promissionibus quae in Christo sunt, propter perfidiam exclusit, et gentes propter obedientiam intromisit. Sive in loco Judae Matthiam constituens, justa judicia sua declaravit.
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis. Id dicit: non juvat ut faveatur operantibus iniquitatem, et tamen porriget manum pietatis suae, ut peccatores ad poenitentiam convertat.
Donec impleatur risu o tuum, et labia tua jubilo. In risu, laetitiam cordis intellige. In jubilo, vocem exsultantis adverte.
0638A Qui oderunt te, induentur confusione. Cum utique talis fueris, qualem dixi superius, qui oderunt te, merito confundentur.
Et tabernaculum impiorum non subsistet. De Job quidam hoc dicit, sed fallitur. Nam manifestum est tabernaculum impiorum periturum in aeternum: id est, diabolum, et ministros ejus, vel etiam praesens saeculum.