Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XII.
Qua ratione Filius dicatur nescire diem et horam quam scit Pater. Dicta de Christo alia secundum formam Dei, alia secundum formam servi. Dare regnum quomodo et Christi est, et Christi non est. Quomodo Christus et non judicabit, et judicabit. Et, de die et hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, 0837 nisi Pater (Marc. XIII, 32) . Hoc enim nescit, quod nescientes facit, id est, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut dictum est ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12) , id est, nunc feci ut cognosceres; quia et ipse sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam praeterito loquens, ait, Jam non dicam vos servos, sed amicos. Servus enim nescit voluntatem domini sui: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV, 15) : quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat, quasi jam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa vobis habeo dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12) . Inter quae intelligitur et, De die et hora. Nam et Apostolus: Neque enim judicavi me, inquit, scire aliquid in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Eis enim loquebatur, qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id. III, 1) . Hoc ergo inter illos nesciebat, quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat, quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos, quod inter parvulos nesciebat: ibi quippe ait, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6) . Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat, quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturae, quod in consuetudine humana non inveniatur; quia utique hominibus loquuntur.
24. Secundum formam Dei dictum est, Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25) , id est, ante omnes altitudines creaturarum; et, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) , id est, ante omnia tempora et temporalia: secundum formam autem servi dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22) . Quia secundum formam Dei dixit, Ego sum veritas; et secundum formam servi, Ego sum via (Joan. XIV, 6) . Quia enim ipse primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5) iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei ad vitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei in opera ejus. Secundum formam enim Dei, principium est quod et loquitur nobis (Joan. VIII, 25) ; in quo principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) : secundum autem formam servi, Sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6) . Secundum formam Dei, Primogenitus omnis creaturae, et ipse ante omnes est, et omnia in illo constant: secundum formam servi, Ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 15, 17, 18) . Secundum formam Dei, Dominus est gloriae (I Cor. II, 8) . Unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30) . De illo quippe dictum est quod justificet impium (Id. IV, 5) ; de illo dictum est quod sit justus et justificans (Id. III, 26) . Si ergo quos justificavit, ipsos et glorificavit, 0838 qui justificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, Dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua, respondit: Sedere ad dexteram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23) .
25. Quod autem paratum est a Patre ejus, et ab ipso Filio paratum est: quia ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30) . Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos divinarum locutionum modos etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius cujusdemque substantiae. Sicut et de Spiritu sancto dicit, Cum ego iero, mittam illum ad vos (Id. XVI, 7) . Non dixit, Mittemus; sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non Pater; cum alio loco dicat, Haec locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia (Id. XIV, 25 26) . Hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista, ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: Illic cum de Spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum; et alio loco ita Patrem, ut non negaret se missurum: hic vero aperte ait, Non est meum dare; atque ita secutus, a Patre dixit ista praeparata. Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum: ut ita intelligeremus, Non est meum dare, ac si diceretur, Non est humanae potestatis hoc dare: ut per illud intelligatur hoc dare, per quod Deus aequalis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est, non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a Patre meo: sed jam tu intellige, quia si omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15) , et hoc utique meum est, et cum Patre, ista paravi.
26. Nam et illud quaero, quomodo dictum sit, Si quis non audit verba mea, ego non judicabo illum. Fortassis enim ita hic dixit, Ego non judicabo illum, quemadmodum ibi, Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum: deinde adjungit et dicit, Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se judicet. Hic jam intelligeremus Patrem, nisi adjungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jam nec Filius judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nec Pater, sed verbum quod locutus est Filius? Imo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed qui me misit Pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, ita ut dixit mihi Pater, sic loquor (Id. XII, 47, 50) . Si ergo non judicat Filius, sed verbum quod locutus est Filius; ideo autem judicat verbum quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est Filius, sed qui misit eum Pater mandatum dedit ei quid dicat, et quid loquatur: 0839 Pater utique judicat, cujus verbum est quod locutus est Filius, atque ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris: nam et verbum hoc appellavit, et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit, Ego non ex me natus sum. Si enim Verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater: in quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam jam existenti et non habenti dederit aliquid; sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est, et aliud habet: sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) . Neque enim jam existenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est, vita sit . Hoc est ergo, dedit Filio vitam habere in semetipso, genuit Filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita aeterna, sicut in Epistola sua dicit Joannes (I Joan. V, 20) ; etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus, Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, Patris verbum esse dicit et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam aeternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus vita aeterna est.
27. Quaero itaque quomodo intelligamus, Ego non judicabo; sed verbum quod locutus sum judicabit: quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret, Ego non judicabo; sed verbum Patris judicabit. Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo potest istud esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum; sed ego judicabo ex potestate Verbi, quoniam Filius Dei sum. Aut si contraria et repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo: quid illic dicemus, ubi ait, Mea doctrina non est Mea? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea: quam dixit suam, eamdem dixit non suam. Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit; secundum aliud, non suam: secundum formam Dei, suam; secundum formam servi, non suam? Cum enim dicit, non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) , ad ipsum Verbum nos facit recurrere. Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit (Id. XII, 44) ? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo 0840 contrarium sibique adversum potest intelligi, Qui in me credit, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit: nisi ita intelligas, Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, ac sic ad se aequalem Patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium, et dicens, Non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari: sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem cui est aequalis. Quod aperte alio loco dicit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1) : id est, Sicut creditis in Deum, sic et in me; quia ego et Pater unus Deus. Sicuti ergo hic, tanquam abstulit a se fidem hominum, et in Patrem transtulit, dicendo, Non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se utique non separavit: sic etiam quod ait, Non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo, puto clarere secundum quid utrumque acipiendum sit. Tale est enim et illud, Ego non judicabo; cum ipse judicaturus sit vivos et mortuos (II Tim. IV, 1) : sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem, sursum erigit corda hominum, propter quae sublevanda descendit.