Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput IX.
Et respondens Job, ait: Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Sapiens corde est, et fortis robore. Noli ergo de me ita existimare quod ego saltem cogitare hoc audeam, cum sciam quia creatura Creatori suo 0638B in nullo possit penitus comparari.
Quis restitit ei, et pacem habuit? Quis contra Deum agens non sibi bellum irae ejus commovit, sicut Dathan et caeteri?
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. Qui commovet terram de loco suo. Metaphoricωs montes homines, sive angeli intelligendi sunt: quorum elatio mentis intantum intumuit, ut excelsis montibus comparentur.
Et columnae ejus concutiuntur. Columnas hoc loco pro stabilitate terrae intelligamus: quam Deus super semetipsam immobilissima mole fundavit.
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. Per vicissitudines diei et 0638C noctis; dispositione Dei gubernantis omnia quotidie fieri ita videmus.
Qui facit arcturum, et oriona, et hyadas, et interiora Austri. In his stellarum signis, quae sunt in firmamento coeli pene omnibus stellis notiora, totam militiam astrorum dicit ad regimen Dei pertinere, quae magna et mirabilia homines ignorant. Unde ipse Dominus ait: Numquid nosti ordinem coeli, et ponis rationem ipsius? Item moraliter: Qui commovet terram de loco suo. Hominem Deus de loco vitae prioris commovit, et delectabiles cogitationes, sed noxias, quibus quasi columnis incubans ac requiescens in eis sustinebatur, concussit, et infirmavit, ut eum ad sanctitatem vitae commutaret. Qui praecipit soli, et non oritur. Peccatoribus cordis 0638D caecitate percussis, non sol oritur justitiae Christus, sive stellarum: id est, Sanctorum merita, quibus alii ab aliis distabunt in claritate: qui dum hic latent, quasi clauduntur sub signaculo. Qui extendit coelos suos. Apostolos, et caeteros sanctos, coelos effectos ubique praedicatione diffundit: sive eis Scripturas, quae coelorum nomine plerumque significantur, revelando eorum cordibus patefacit: sicut ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Egredietur super fluctus maris. Super saeculi utique istius homines inquietos, elatos, et turbidos: ut ad mansuetudinem, et placabilitatem tumore deposito conculcentur. Qui facit arcturum, id est, primos in resurrectione Ecclesiae: ut sint gloriosi, splendentes 0639A velut meridies, calore charitatis Dei accensi, et fidei lumine illustrati.
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia: quorum non est numerus. Magnum est quod facit Deus, ut vas fragile hominem morti obnoxium per Christum in spem beatae resurrectionis constituat. Et interiora Austri. Ubi candelabrum cum lucernis, septiformis spiritus gratiae videlicet, et intelligentiae relucentibus, collocatur.
Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam. Si repente interroget, quis respondebit ei? Vel quis dicere potest, Cur ita facis? Deus, cujus irae nemo resistere potest. Plus dicit, quod venientis Dei praesentia sit, quando homini innotescit, et quando occulitur, quasi abeuntis absentia indicatur.
0639B Et sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Portantes orbem, sancti recte intelliguntur: qui gloriam meritorum suorum, magni, et potentes sunt apud Deum. Hi ergo cordis humilitate ad interveniendum pro peccatoribus in conspectu ejus sunt incurvati. Ita sancti portant mundum, dum eum ne ruat ac pereat, orationum fortitudine sustinent. Columnae coeli intremiscunt, ac pavent ad nutum ejus. Apostoli, prophetae, omnesque apostolici viri, sancti quoque, et caeteri fideles intelligendi sunt: de quibus est Petrus, Jacobus, et Joannes, qui videbantur esse columnae: sive sancti ante Deum incurvati, et 0639C procidentes adorant, qui portant orbem, id est, totum hominem suum: quem docti minorem mundum appellant: perfectioni Crucis imponunt, et ne per mundi vanitates cogitationibus solvatur ac deflectat, intra se eum constringendo per Dei gratiam regunt, et continent.
Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod audierit vocem meam. Qui me etiam inculpabili studentem vitae, impugnantium permittit injuriae. Exauditus est in hoc, ut Dei bona mereatur. Non se autem exauditum credit, eo quod mala patiatur:
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Turbo diabolus potest intelligi, qui velut turbo incubuit in Job, ut eum vastaret.
0639D Non concedit requiescere spiritum meum. Asthmaticon se dicebat effectum: infirmitas enim est, quae in pulmonibus generatur. Obstruuntur aditus quidam pulmonum, quos Graeci poros appellant, et ita constringuntur atque concluduntur in pulmonibus, ut dicunt medici, ut reddere, sive recipere spiritum, pulmones coangustati non sufficiant, nimio etiam dolore cum festinato suspirio repetitur, et concisus flatus emittitur.
Et implet me amaritudinibus. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. Etiam si simplex fuero, hoc 0640A ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. Unum est quod locutus sum, et innocentem, et impium ipse consumit. Plagis omnibus atque infirmitatibus circumdata atque obsessa, repleta fellis atque blasphemiae, et amaritudine anima mea. Ita ut durum verbum et asperum os meum dicere compellatur, et taedebit me vitae meae. Ego tamen hoc solum novi, quod malis vitae praesentis punior.
Si flagellat, occidat semel: et non de poenis innocentium rideat. Dure hic satis locutus est contra Deum. In toto quidem libro hoc, nullus locus est asperior isto, et altero superius posito, ubi ait: Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea: de quibus sermonibus respondit ad Deum in fine libri: unum locutus sum, quod utinam 0640B non dixissem, et alterum quibus ultra nihil addam. Tota altercatio Job cum amicis hic est, quod ille se justum, illi eum impium pronuntiabant.
Terra data est in manus impii. Caro Christi in potestatem Herodis, sive Pilati: vel ipse Job in potestatem diaboli.
Vultum judicium ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes: sicut aquila volans ad escam. Vultum hoc loco mentis judicium, quod Dei justo judicio est opertum, appellat. Excaecanda corda satellitum impii diaboli: quos isthic judices nominavit, ut sanctum Job crudelitate acrius cruciarent.
0640C Cum dixero: Nequaquam ita loquar. Nequaquam ita ait, hoc est, quando compellente cruciatu, aspera contra Deum loquor, et dura: eodem puncto resipiscens definio, me Deo ita loqui non oportere.
Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea: sciens quod non parceres delinquenti: si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Id est, prae doloris nimietate contraho atque contristor, et in ipso definitionis meae momento, subitis ac repentinis dolorum aculeis ita vexor atque discrucior, ut rursum amaritudinis et fellis verba depromam.
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae: tamen sordibus intinges 0640D me. In ablutione ergo aquarum nivis, candor mentis ostenditur, et in manu, munditia fructus sanctorum operum demonstratur. Et recte potest nivi baptismus comparari. In pluvia ergo, et imbre affluente sermonem doctrinae legislator voluit indicare. In rore vero et in nive, sensum cum illuminatione sui interiora viscerum penetrantem.
Et abominabantur me vestimenta mea. Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. Tantum enim malorum mihi illatum est: ut squalore vulneris, et putredinis, si dici potest, etiam quae insensibilia sunt detestentur.
Non est qui utrumque valeat arguere: Id est, quis 0641A est qui Deum potest injustitiae, quasi iniquum arguere, nisi temerarius et blasphemus? quis potest velut in reum iniquitatis cum extensione manus dare sententiam? Job vero juxta Dei testimonium, quo fuerat collaudatus, eo quod innocens esset, sibi conscius vere dixit, quod non esset ullus eorum, cum quibus altercabatur, qui eum recte possit arguere: quia ille judicare alterum justissime audet, cujus rea conscientia de his quae in alterum judicat, non tenetur.
Et ponere manum suam in ambobus. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Loquar, et non timebo eum: Nec enim possum metuens respondere. Securus, inquit, et constanter tunc potero respondere, si haec duo amoveat a me: potentiae 0641B videlicet suae magnitudinem, et horum cruciatuum poenas.