Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIII.
28. De eodem Christo diversa praedicantur, ob diversas naturas hypostaseos. Cur Pater dicitur non judicaturus, sed judicium dedisse Filio. Nisi tamen ipse idem esset Filius hominis propter formam servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua est; non diceret Paulus apostolus de principibus hujus saeculi; Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens, et diligens, et pius lector intelligit. Nam ecce diximus quia secundum id quod Deus est, glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est; et tamen Dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis (II Cor. XIII, 4) : sicut dicimus, quia secundum id quod Deus est judicat, hoc est ex potestate divina, non ex humana; et tamen ipse homo judicaturus est, sicut Dominus gloriae crucifixus est: ita enim aperte dicit, Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes Angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXV, 31, 32) ; et caetera quae de futuro judicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et Judaei, quippe qui in malitia perseverantes, in illo judicio puniendi sunt, sicuti alibi scriptum est, videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10) . Cum enim et boni et mali visuri sint judicem vivorum et mortuorum, procul dubio eum videre mali non poterunt, nisi secundum formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua judicabit, 0841 non in humilitate in qua judicatus est. Caeterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Et ipsa visio est facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) , quae
29. Itaque utrumque dici potest; et, Filius hominis judicabit; et, Non Filius hominis judicabit: quia Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Cum venerit Filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Ego non judicabo (Id. XII, 47) ; et, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et judicet (Id. VIII, 50) . Nam secundum id quod in judicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse Pater judicabit; secundum hoc enim dictum est, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemoravimus, ubi ait, Sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Id. V, 22, 26) , ut significaret quia sic genuit Filium: an ex illa de qua loquitur
30. Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma filii hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii; nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre; ut sit in judicio conspicuus et bonis et malis. Paulo enim post dicit: Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. Haec vita aeterna est illa visio, quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis, quia veniet
31. Secundum illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde: quoniam, Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1) ! Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus; quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae (Apoc. I, 7) , in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quaerenti ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17) . Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Id. XII, 35) . Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum; et non intelligebat cum quo loquebatur, qui tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? id est, Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma apparebit in judicio, non tantum justis, sed et impiis; et hujus formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formae meae, in qua cum essem, non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi (Philipp. II, 6, 7) . Ille ergo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a justis; cui gaudio futuro suspirat qui dicit, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4) : unus ergo Deus ipse est solus bonus, ob hoc