Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XII.
Respondens autem Job, dixit: Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Et mihi est cor sicut et vobis: nec inferior vestri sum. Quis enim haec quae nostis ignorat? Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum. Deridetur 0645A enim justi simplicitas. Hoc est dicere, quid vos tantum dicitis sapientes, et putatis quod post vos nullus erit sapiens?
Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Lampadem se contemptam a divitibus dicit: utique superbos eos denotans, eo quod despicerent eum afflictum cruciatibus, et despectione propinquorum; qui tamen magnae fidei, et bonorum operum oleo intrinsecus fulgebat. Sive etiam lampas contempta a divitibus, Christus a Judaeis, qui surgens a mortuis splendore gratiae suae illuminavit universum mundum. Divites vero ideo Judaei dicti sunt, quia acceperunt eloquia Dei.
0645B Nimirum interroga jumenta, et docebunt te, et volatilia coeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Apud ipsum est sapientia, et fortitudo, et ipse habet consilium, et intelligentiam. Quod omnia ad Dei providentiam et gubernationem pertineant, etiam quae irrationabilia atque insensibilia sunt, quadam ratione veritatis interrogata respondent. Secundum mysticum intellectum possunt homines inconditi, et irrationabiles moribus, jumenta intelligi. Volatilia vero intelliguntur daemones, 0645C sive leves, et elati homines ac superbi: aut certe astrologi. Terra voluptuosi homines, et carnales, qui terrena sapiunt. Pisces, philosophi, et eorum similes, qui de rebus mundi, et ejus qualitatibus inquirendis nimii sunt. Aliter: Jumenta, equi boni sunt, quae animalia in haereditate Domini habitabunt: quibus pluvia voluntaria Evangelii ab incredulis segregata est. Volucres vero sunt qui sursum corda habent, et coelestia concupiscunt; vel qui obviam Christo in aere ex mortuis ituri sunt: caro sanctorum rectissime intelligitur, quae regnante Domino, exsultabit. Pisces vero qui inter fluctus mundi istius tempestatesque natantes, tuta sibi loca aeternitatis et quieta prospiciunt. Vel illi pisces intelligendi sunt, qui per aquam vitam accipiunt; qui 0645D confestim de fonte baptismi migrant ad Christum, sive ad Deum, ut alii dicunt.
Si destruxerit, nemo est qui aedificet. Manifestum est quidquid sapientiae suae judicio dissipare voluerit, ac destruere: nemo poterit fortitudini illius velut potens resistere. Sicut destruxit turrem, et regna multarum gentium, vel etiam Jerusalem, ubi praecepta ipsa legalia tamquam lapides scripti sunt, sub praesentia gratiae suae dissolvenda esse praenuntiavit. Sic itaque, et secundum Job prophetationem, paries inimicitiarum, lex utique praeceptorum, per Christum destructa est; ut duos conderet in semetipso in unum novum hominem pacem faciens. Destruxit atque reseravit Deus Christus claustra 0646A inferni, et diabolum habentem potestatem mortis, regno dominationis deposuit. Destruxit Deus Christus igitur mortem, dum ipsam ut in ea mori dignaretur, suscepit, et dum in cruce destruxit corpus peccati, veterem hominem nostrum illic interficientem peremit: ut viam nobis in aeternum restitueret. Sic itaque destruxit mortem, et illuminavit vitam: persequentium Ecclesiam destruxit consilia, molientium ut nomen ejus effoderent de sub coelo, Judaei scilicet et gentes. Destruxit dogmata, et diversos errores haereticorum ab Ecclesia: indissolubili rectae fidei aedificio: de quibus Salomon: Civitates fortium ascendit sapiens, et destruxit munitiones ejus. Destruxit et omnem cultum idolorum.
Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. 0646B Inclusit Deus Noe in diluvio: Lot in Segor: Jonam in ventre ceti: Jeremiam et Baruch ne invenirentur. Includit, et illos de quibus dicitur: Immittet angelum suum in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Sive sub sententia mortis judicio Dei positum hominem quis potest revocare? Inclusus est Pharao in mediis aquis: inclusi sunt Dathan et Abiron vivi in inferno: populus Israel in eremo per quadraginta annos inclusus est. Includit Deus hominem tribulationibus excoquendum: aut certe correptionibus flagellandum peccatorem cingit ut emendet. Quis est qui copiam declinandi veluti quemdam aditum aperiat, ut evadat: sicut ipse Job, qui ait: Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum tradidit me. Potest 0646C homo hoc loco diabolus intelligi: qui cum inclusus fuerit in inferno, nec se ipse liberavit, qui se contra Deum fortissimum detestabiliter arbitratur.
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, et si emiserit eas, subvertent terram. Quod factum sub Noe, secundum Scripturarum fidem, minime dubitamus. Modo vero spiritualiter aquae doctrinarum in Judaeorum populis continentur, ut sint eis legis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim: et habeant ut istae aquae terrenas cupiditates atque luxurias, et disperdantur ac demoliantur, in terra Ecclesiae rationabilis relicta imagine terreni hominis, in spiritualem vitam se convertendo proficiant.
Apud ipsum est fortitudo, et sapientia. Hoc est, Filius cum Patre, et Spiritus sanctus.
0646D Ipse novit, et decipientem, et eum qui decipitur. Noverat Balaam, Achab, Aenam falsum surrecturum prophetam: Aenam novit, sed per haec meritum populi peccatoris ostendit: ut in perditionem ejus falsa vaticinando denuntiet, et hi qui nolunt audire Deum et prophetas vera dicentes, pseudoprophetarum falsis vaticinationibus illudantur. Filii quoque Israel, sicut in libro Judicum legimus, aequissimo Dei judicio decepti sunt. Et cum juxta causa propter uxorem Levitis contra Benjaminitas congregati fuissent, ut scelus adulterii puniretur: in ipsis prius est sacrilegii crimen vindicatum, quia prius ipsi emendari debuerant: vel certe eos, qui idola in injuriam Dei adorabant, interimere: quibus majus fuit fratris injuria 0647A quam Dei, et ob id prius in illis vindicatum est. Novit autem Dominus et decipientem et deceptum per praescientiam, quod etiam de Abel, et Cain, et Dalila, et Samson, qui gratiam Spiritus sancti in septem crinibus mystice possidebat, intelligi potest. Noverat utique haec omnia Deus antequam fierent, praescius futurorum; sed permisit ut homo, qui libero utebatur arbitrio, praecepto Dei inobediens, insuper, et Deum posse se fieri credens, per justitiam Dei poenam inobedientiae dignissime sustineret. Ili omnes typum Christi habuerunt. In Samson vero qui leonem tenuit et occidit, et in ore mortui leonis favum mellis invenit: significatum est, quod in superbis, in quorum ore putor fuerat blasphemiae, esset postmodum dulcedo laudis et gratiae Dei. Et 0647B ut ille Samson sitiens de molari dente asini, invocato Deo, aquam eduxit ut biberet: ita et Christus de immundo et duro gentium populo fide credentium tamquam refrigerii populo saturatus est. Maxilla quoque ejusdem asini de cujus molari aquae copiosae effluxerant, occidit mille viros. In maxillis, et dentibus, oris eloquium intelligitur. Doctrina igitur eorum, qui ex gentibus crediderunt, perfecto quodam numero finitur. Samson vero hostes suos atque adversarios tribus modis interfecit, et occidit: dum alii non credendo pereunt: alii vero credendo fidei, moriuntur peccato. Opus hoc maxillae elevatio appellatur. Ita enim doctrina, et praedicatio Evangelii magnificata est super omnem terram, ut eam omnes gentes ubique elevatam mirentur. In illis ergo vulpibus 0647C figuratum est: ut per dolosos et sanae fidei inimicos, quorum principatus in caudis est, pars post tergum relicta, pars circa fructus Christo adversantium vastaretur.
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Ut fecit contra Aegyptiorum magos, qui dicebant Pharaoni, regem Chaldaeorum non esse venturum ad vastandam Aegyptum, sive ipsum Nabuchodonosor in amentiam vertens, vel Balthasar timore concutiens.
Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. In balteo regnantis gloria intelligitur: in fune, ignominia regno depositi: sicut Sedechiae, et Manasse contigit, Deo jubente. Sive populum Judaeorum, qui per infidelitatem suam, a Christi regno 0647D distinctus est. Sed et nunc renati in Christo reges, sunt omnes in adoptionem filiorum aeterni regis vocati. Vere ab illa honoris sublimitate merito distinguuntur, quicumque ea quae poenitentiae finibus digna sunt, perpetrarunt. Sicut ait propheta: Pro zona reste cingeris.
Ducit sacerdotes inglorios. Ut filios Heli, vel plures alios ejusdem gentis.
Et optimates supplantat. Non dolo supplantat Deus, in quo non est iniquitas, sed hoc modo dicitur supplantare, dum injustum amovet, et iniquum: et in locum quem tenere videtur quisque indignus, bonum hominem, et justum substituit, ut David in locum Saulis.
0648A Commutans labium veraclum, et doctrinam senum auferens. Effundit despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevat. Cum propter peccata remotis promissionibus, aeternae gehennae flammas adoptatis dare compellitur.
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. Umbra mortis ipse diabolus est: qui non protegit homines, sed premit in mortem: hic producitur in lucem, quando ab anima fideli separatur.