Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XIV.
Homo natus est de muliere, brevi vivens tempore: repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et 0649B conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. In flore hoc loco fragilitatem humani generis intelligamus, non fragrantem odoris pulchritudinem, et decorem.
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Hoc est dignum ducis, ut propter humanum genus, Unigenitum tuum hominem nasci velis. Sive aliter: me quoque permittis fabulari tecum, et evolvere miserias meas.
Recede ergo paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, et sicut mercenarii dies ejus. Hoc est, 0649C amove a me flagellum tuum, neque me diutius permittas taliter tentari.
Lignum habet spem. Si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Rationabile lignum credendum est, de quo dicitur: Est enim arbori spes. Hoc itaque lignum praecisum fuit per inobedientiam: quando habitabat in medio lignorum paradisi, priusquam Dei sententia moreretur, a quo in baptismate vetustas praeciditur, ut in Jesu Christi novi hominis vita, per resurrectionem fidei reviviscat, et rami ejus virtutibus pullulent: id est, opera ejus sancte vivendo proficiant.
0649D Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus: ubi quaeso est? Homo autem non habens spem in Christo, sicut gentes quae ignorant Deum, cum mortuus fuerit, non renatus per baptismum, vita etiam destitutus ac praesenti delectatione nudatus, sine dubio sententiam aeternae damnationis excipiet.
Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: sic homo cum dormierit, non resurget. Donec atteratur coelum, non evigilabit: nec consurget de somno suo. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus: et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivet? 0650A Cunctis diebus quibus nunc milito: exspecto donec veniat immutatio mea. Si fieri potest ait, ut aquae salutarium praeceptorum Dei, de sanctarum Scripturarum mari desinant recedere, cui perenni abundantia non deficiunt: et si potest fieri ut fluvius sacri baptismatis, quadam inopia divinae misericordiae exsiccetur, et non plenus sit gratia Dei, sancti quoque Spiritus donis non redundet: ita poterit fieri, ut homo cum mortuus fuerit, non resurgat.
Vocabis me, et ego respondebo tibi. Operi manuum tuarum porriges dexteram. Vocabuntur omnes mortui in novissimo saeculorum, et in voce archangeli, atque in tuba Dei de tumulis excitabuntur: respondebuntque universi hoc modo cum ad verbum majestatis ejus atque potentiae, cineres ac favillae 0650B humanorum corporum vivificabuntur, et exsurgent ex mortuis incorrupti.
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. Cogitationes et opera juventutis meae.
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Saccus, significativo nomine, quasi tota massa peccatrix generationis Adae dictus videri potest: in quo, quasi sub signaculo imaginis ejus, genuit Adam ad imaginem, et similitudinem suam, totam sobolem illius in ipso praevaricatricem effectam: quam per multa saecula Deus clausam tenuit sub peccato, et tamen in novissimis saeculorum temporibus, vulnera delictorum sua redemptione curavit. Si autem de semetipso Job hoc dixisse videtur, ut arbitror, iste est intellectus: Si qua 0650C igitur, ait, ad Deum per totum saeculum vitae meae peccata commisi, in unum omnia per diversa temporum spatia congregasti, ut secundum rigorem justitiae tuae pro cunctis simul mihi retribueres.
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes. Montem ergo istum diabolum, sive superbiae hominem sentire debemus, qui contra Deum, ut mons elatione mentis tumescit, et ita se erigendo, cadit in praeceps, ut defluat, et solutus in pulverem ad nihilum deducitur. Saxo vero illos assimilari puto, qui cum in naturae bono debuerant tamquam lapides soli simili fortitudine permanere, commutati sunt voluntate propria in stoliditatem quamdam ac 0650D duritiam cordis, et ideo detestationis suae habitaculo quod se habere quasi de suis meritis praesumebant, dejiciendi sunt ad digna sibi loca. Aquae autem istae quae semper inferiora petunt, per quas etiam quondam venit interitus, adversarias significant potestates, et procellas ac turbines mundi. Hae ergo aquae, inquam, eos homines qui sibi fortissimi ac solidi sunt de se praesumentes, et confidentes in virtute sua, unde, et lapidibus comparantur, indesinenti lapsu atterunt. Terram vero illos esse existimo, qui tentationes, et pericula non auferentes, se dimittunt labefactari. Homines ergo similiter perdes: id est, sanctos tuos, qui imaginem tuam in se custodiunt.
0651A Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret. Hoc est, in vita ista non permisisti sanctos tuos tentationibus superari.
Immutabis faciem ejus, et emittes eum. Id est, cum mortale hoc immortalitatem induerit, et incorruptionem. Sive aliter, faciem animam intelligimus, quae cum naturalem receperit serenitatem, contemplatur gloriam divinae majestatis, quae cum corpore suo simul fuerit gratulata: nulla perturbatione cujuslibet vitii sauciabitur.
Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. Hoc est, non filii carnis, sed filii mentis: id est, opera virtutum. Non intelligunt ergo sancti in hac vita ante judicii diem, quales pro certo filios habeant: utrum Deo placentes, an non placentes. 0651B Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret, secundum formam servi quam assumpsit. Haec Christo Deo non aptari posse arbitror. Nam cum ex ea parte qua homo est, infirmaretur proximus passioni, evangelista ait: Apparuit autem angelus Domini de coelo confortans eum. Hic ergo ad breve tempus administrata redemptione nostra in perpetuum illud saeculum coelos penetrans transivit. Immutabis faciem ejus: hoc est, cum totus homo in Deum transiit: salva tamen utriusque substantiae proprietate in unitate personae.
Attamen caro ejus dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. Ita veram carnem Salvator noster assumpsit, ut potuerit dolorem sentire. Vel anima ejus doluit, cum ait: Tristis est anima 0651C mea usque ad mortem. Sive Ecclesia, quae caro ejus est, dolet cum pressuris premitur saeculi: quia ipsa Ecclesia filia est in eo, qui per fidem baptismi initiatur in Christo. Et rursum mater est, cum ille qui membris Christi incorporatus est, suscipit ministerium baptizandi.