Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XV.
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: Numquid sapiens respondebit, quasi in ventum loquens. Hoc sensu videtur cepisse: quisquam ne sapiens, et disciplinae philosophicae studiosus, ita furore rapitur, atque insania possidetur, ut sine ullo timoris Dei vel religionis intuitu, sic loquatur, ut aurae flatui simile sit, ventoque quod liquitur. Ob hoc igitur Eliphaz sanctum Job veluti spiritu superbiae 0651D ventoque timidum redarguere ausus est.
Et implebit ardore stomachum suum. Nomine ardoris, exanhelantem felle iracundiae animum ejus voluit indicare, qui adversum Deum tamquam coaequalem sibi irasci praesumpserit. Alia interpretatio ita habet: Et implebit dolore ventrem suum. Ventrem capacem quemdam sinum animae dictum intelligamus: quia quemadmodum receptaculum aliquod est corporis quo viscerum vitalia continentur, et hoc ventris nomine appellamus: ita virtutem quamdam exercitationibus animae capabilem illa translatione per demutationem nominis dixit, quae eo modo cogitationibus repleatur, quo venter hominis escis repletur. Increpatur ergo Job ab Eliphaz, 0652A quod hujusmodi ventrem dolore repleverit, id est, ea cogitet quae animam ejus discrucient, vel unde dolores corporis merito patiatur.
Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Quem ita dicendo, velut rebellem Deoque contrarium notat. Ob hoc forsitan, quia in praecedenti sermone dixerit Job ad Deum inter caetera: Et arbitraris me inimicum tuum.
Quantum in te est, evacuasti timorem; et tulisti preces coram Deo. Tam elatus, inquit, effectus es, ut timore divino omnino sis vacuus, et Deum jam nec deprecari digneris: propter quod ait: et tulisti preces coram Deo, id est, quasi tibi non necessarias a te abstulisti.
0652B Docuit enim iniquitas tua os tuum: et imitaris linguam blasphemantium. Malum igitur mentis tuae, os tuum didicit loqui, et idcirco imitator et discipulus es illorum, qui linguam ad blasphemandum Deum semper habent paratam.
Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. Id est, merita sermonum tuorum recipies.
Numquid primus homo tu natus es, et ante omnes colles formatus? Ergo antequam generatio humana existeret, esse coepisti, donans tibi plurimum, quod prae caeteris hominibus sapias: ubi sermone subsannatorio potuit primum Adam dixisse: quem utique sapientissimum a Deo novimus factum. Ita ergo in sanctum Job invehitur, ut diceret: numquid 0652C tu ante patrem humani generis, et ante conditionem angelorum esse coepisti?
Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Subinde nimium, et jactantem arguit vero Deo placentem, et vehementer increpat, dicens: quod non solum nosse putet Dei consilium: verum etiam, et inferior sit illo ejus sapientia. Apparet ergo plenum livore animum, exprobrationum jacula in hominem justum sine causa dirigere, ut conviciis obrueret innocentem.
Quid nosti quod ignoremus? Quid intelligis quod nesciamus? Plurimum: plane in primis ipsum Deum magis noverat, deinde revelanda in Christo mysteria spiritu pervidebat.
Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores 0652D quam patres tui. Senes, et antiqui nobiscum positi, qui jam ipsa longaevitate plurimum eruditionis atque scientiae consecuti sunt: nihil temere contra Deum, ut tu facis, dicere praesumpserunt.
Numquid grande est, ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent. Manifestum nec grande est omnipotenti, nec difficile misericordiae Dei, hominem consolari: ut invocantem exaudiat, et a pressura tribulationis eripiat; sed tu blasphemias ructando, exacerbas magis Deum in poenam tuam, quem poteras humilitate, et satisfactione placare.
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? 0653A Quid est homo, et immaculatus sit, ut justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus: quanto magis abominabilis, et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? Cor, oculi, spiritus, totam hominis animam significant, sed in corde hominis sapientiam cognoscamus. In oculis, perspicuitatem intelligentiae. In spiritu vero illius animae motum, quo cogitationibus incessabiliter agitur ad quaecumque facienda. In elevatione ergo cordis, et attonitis oculis, tumore etiam spiritus: superbum valde contra Deum, et inflatum nimium sanctum Job Eliphaz amicus ejus exprobrat. Illis etenim sermonibus offensus fuerat, quos beatus Job ad Deum superius narravit. Si judicatus fuero, scio 0653B quod justus inveniar, et contra isto sermone loquitur: Quid est homo ut immaculatus appareat?
Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi. Expertam rem loquor, quam cognovisse, et vidisse me noveris.
Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. Ita vult eum diversis modis atque exemplis, quasi ad poenitentiam coarctare atque constringere, ut confiteatur plagam illam poenarum quam sustinebat ob merita sustinere. Vel ita: non defendendo seipsos, suosque patres similes sui, vel quos imitando parentes habere coeperunt; peccata sua sive parentum non cooperiunt, nec abscondunt. Sive non celant patres suos, id est, seniores, vel sacerdotes suos, quibus peccata salubre est confiteri.
0653C Quibus solis data est terra, et non transibit alienus per eos. Frequenter Deus propter peccata tradit terram iniquorum aliis gentibus. De conversationis igitur introitu, et ingressu Sophar ad Job loquitur: In amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles, id est, quasi iracundia fellium commoti, et veneno invidiae in amaritudinem furoremque conversi: circa te, inquit, jugiter morabuntur. Sive moraliter. Sapientes illi in Christo sunt, et in saeculo stulti, qui satisfactione poenitentiae, peccata sua vel errores haereseos convertendo se ad Deum fideliter confitentur, et auctores vel criminum suorum, vel dogmatum manifestant, ut terram corporis sui soli possideant: id est, non ei vitia, vel hostiles nequitiae dominentur. Alienusque per eum non transeat, id 0653D est, diabolus in eum non habeat potestatem. Qui vere alienus dicendus est, quia se a Deo, et angelorum consortio fecit alienum.
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. In personam quidem Job haec Eliphaz videtur invehere, quae usque ad calcem sermonis hujus perduxit. Ego vero existimo quod afflatus spiritu prophetiae, cuncta haec in quemlibet impium, sive in ipsum diabolum, vel ejus socios dixerit.
Sonitus terroris semper in auribus illius. Sicut Aegyptii passi sunt.
Et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Perseverat impius in scelere semper de conscientiae 0654A malo: novit enim secundum justum judicium Dei, quae impiis retributio sit separata.
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem. Frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Hic impius in profundum peccatorum deveniens, vitam se posse consequi desperavit. Et idcirco non credit quod reverti possit ad poenitentiae lucem de tenebris peccatorum. Hujus autem diffidentiae causam enarrat, dicens:
Circumspectans undique gladium. Id est, hinc inde: sive praestolans mortem. Diximus, diabolum in escam datum spirituum immundorum, quia ejus malitia vivunt: vultures vero homines peccatores, et immundi intelliguntur. Cum ergo hi conversi fuerint, tunc inimicum devorantem se, versa vice habebunt 0654B in escam, quia ipse est draco qui datus est a Deo in escam populis Aethiopum, qui quondam propter nigredinem peccatorum Aethiopes, nunc autem per fidem lux facti in Domino. Hunc impium sive draconem consumunt ac devorant: dum omne corpus ejus, qui sunt utique peccatores, per fidem intromittunt in corpus, id est, in Ecclesiam: secundum hoc, quod dictum est Petro: Surge, occide, et manduca. Hinc etiam Moyses filios Israel vitulum comminutum bibere compulit, ut sicut ab eo fuerant absorpti in errore: ita illi in corpore populi Dei relicto errore transirent.
Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Motus animorum est inchoatio cogitationis. Cum ergo hic 0654C recordatus fuerit, reus sibi semper male conscius, quemadmodum possit vivere: nihil ei occurrit aliud quam tempus illud judicii Dei horribile, quo poenas perpetuas irrogandas expavescit.
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. Antequam dies praedictus adveniat, malo formidinis cruciabitur; pressuris quoque, et angustiis septus undique coarctabitur, veluti rex profecturus ad praelium. Sub nomine regis impium hominem, sive diabolum significari existimo, qui contra Deum bella quotidie, blasphemias contentionesque, sive pugnas parat vitiorum.
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra omnipotentem roboratus est. In elatione, sive 0654D expansione manus, resistentem Deo demonstrat, quemque mentis etiam tumidae contumacia robustum dicit.
Cucurrit adversus eum erecto collo. Abruptam ac praecipitem superbi indicat mentem: quia contra Deum possessus insanus in audacia resistendo, non lentis gressibus processit.
Et pingui cervice armatus est. Pinguedinem nominando cervicis, superabundantem, et quasi nimium effluentem superbiam indicavit. Quemadmodum propheta ait, cum de eadem hominum superbia loquitur, dicens: Prodivit quasi ex adipe iniquitas eorum, hoc testimonium nova editio apertius dicit: Processerunt a pinguedine oculi eorum: id est, sensus sive 0655A cogitationes nimium superborum, in blasphemiam proruperunt.
Operuit faciem ejus crassitudo. Facies plerumque ipsa mens animae intelligitur, ut ait Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur. Hanc diabolus sive impius homo sanctitate seu humilitate, serenam non habet, sive perspicuam, sed crassitudine opertam superbiae, quae caeco corde sit, et obtuso. Alia editio: Operuit faciem ejus tamquam in adipe suo; tamquam diceret: superbia videlicet atra, auctor omnium vitiorum: non tenui, et perlucida humilitatis virtute velut pretioso amictu se vestivit, sed de seipsa fecit ei quodammodo derisum, et vestimentum obscurum, quo superbiam crassa caecitate cordis obtunderet.
0655B Et de lateribus ejus arvina dependet. Possunt latera ejus, ministri sive sodales intelligi, qui ejus similes exstiterunt. Non absurde etiam aures intelliguntur, quae utique in audientia impinguantur: unde nimia surditas contumacibus generatur, secundum illud: Incrassatum est cor populi hujus. Alia editio: Fecit capitapulum super femora. Videtur mihi iste versiculus sensum hujuscemodi continere, quod in hoc impio increpetur, quia frenum disciplinae, quo ad virtutes retineri poterat, habere noluerit, sed ad quamdam se potius dissolutionem, deposito animi rigore, dejecerit, ut quasi loro laxato ad voluptatem, et luxuriam deduceretur.
Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. Habitationem 0655C ergo bestiarum, et avium immundarum spiritus immundos dicit: qui habitant in hominibus, quos Deus deseruit. Hic enim habitat in hominibus derelictis a Deo: et ob hoc sepulcra facti sunt mortuorum. Et si peccata in Scripturis mortui aliquando dicuntur, necessario peccatores, et impii tumuli sunt mortuorum. Igitur in civitatibus, potest generale nomen esse omnium peccatorum in domibus vero speciale uniuscujusque peccatoris, et impii.
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus. Substantia hic non rerum divitiae intelligendae sunt, sed peccata: de quibus ait sanctus Spiritus in Apocalypsi Joannis. Cecidit, cecidit Babylon civitas magna, et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi. Quod autem ait, non ditabitur: 0655D hoc dixisse mihi videtur, non longum tempus erit, quo vita ejus in divitiis facinorum decrassetur, cum etiam collecta vitiorum ejus substantia non erit permansura.
Nec mittet in terram radicem suam. Id est, quia tamquam arbor evulsa sit moriturus: ideo in terra viventium stabilitatem aeternam sive eorum consortium non habebit: eo quod hic prius spem vel radicem fidei non praemisit: auram etiam salutis, ut sub umbra vivat refrigerii, non habebit.
Non recedet de tenebris. Alii dixerunt, Non effugiet tenebras: id est, poenas aeternas subiit, et tenebras non evadet. Non recedet autem de tenebris: intelligimus 0656A de tenebris infidelitatis. Homo hic impius ad lumen poenitentiae venire detrectat.
Ramos ejus arefaciet flamma. In ramis, operum malorum fructus intelligamus, sicut Salomon ait: Fructus impiorum peccata. Hos vero velut ligna, fenum, stipulam gehennae ignis absumet.
Et auferetur spiritu oris sui ab eo. Quia ergo furor contra Deum animus ejus est, quo etiam et blasphemias in eum spirare non desinit: oris sui, ait, judicio condemnatur. Secundum antiquam ergo editionem in stirpe sive fronde, originem vitae impii significari existimo, quam Spiritus Dei sententia judicii, ut incubans ventus percutit: ut velut arbor arefactus impius illico moriatur, et ita omnis flos honoris ejus et gloriae defluat.
0656B Non recedet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Hoc igitur ait, putat fortassis diabolus, et homo impius cordis duritia in impietate persistens, quod Deus ei pro suis meritis non retribuat: dum Deus nequaquam ei parcit, et si verbis hoc potentibus atque compositis ut obtineat deprecetur, cum jam secundum Dei justum judicium, sempiternis addictus sit cruciatibus.
Antequam dies ejus impleantur, peribit. Tunc dies uniuscujusque impleri dicitur, cum bonorum hominum ac malorum retributio venerit. Hic ergo homo, sive diabolus, ante perspicuae sententiae diem, quam eis Dominus in judicio daturus est: praesciit in praedestinatione (( Al. praescitus peribit: sicut in, etc.)).
Et manus ejus arescent. Nullum utique boni operis 0656C fructum in se habens.
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. In botro nulli dubium, quod fructus operis intelligatur praedictus. Igitur florem gaudii temporalis, ad maturitatem fructus perpetui perducere non valebit, eo quod in spe ipsa mendacis gloriae, calido vento superbiae dissipabitur. Sive frigore charitatis Dei, velut a pruina laedetur, sicut eodem sensu in sequentibus arbitror dictum. Et quasi oliva projiciens florem suum. Oliva enim in Scripturis divinis, et vinea, aliquando homo tantum significatur: aliquando populus seu bonus, seu malus. Quod autem dixit, vastabitur, sive evertetur, ita intelligendum, sicut in Apocalypsi habetur: Qui fecerit mandata Domini, non laedetur morte 0656D secunda. Vinea ergo, et oliva, plebs Judaeorum potest intelligi. Haec igitur vinea perdet, sive amittet fructum sanctitatis atque justitiae, qui Christum primum florem, et optimum sanctorum omnium in agro legis habere noluit. Ipse enim dicit: Ego flos campi. Sed ut infidelis atque incredula, ne illi fides Christi flagraret, projecit eum a semetipsa: et dum projicit extra vineam, et a se excutit velut florem, ipsa a patriarcharum radice evulsa est, et Christo fructu nostrae salutis excussa.
Congregatio enim hypocritae sterilis. Raptorem, et violentum simulatorem sanctum Job his sermonibus denotat, et dicit quod, et ei non proderunt divitiae ex iniquitate collectae: ita enim adversum Job, et in 0657A primo sermone locutus est, ubi etiam leoni et leaenae, leonumque catulo et tigri comparavit. Sed Deo magis credendum est, qui eum laudans non simulatorem effectum dixit, sed innocentem et simplicem praedicavit. Quod autem ait Eliphaz.
Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. In sanctum Job cadere non potest. Quia ipse, ut jam dixi, secundum Dei testimonium de seipso ita locutus est: et si in manibus meis adhaesit macula, cum de muneribus loqueretur. Ignem vero nominando, gehennam puto significavit, quia tabernacula, id est, corpora iniquorum sunt consumenda. De hoc igne et Sophar in consequentibus ait: Devorabit eum, id est, impium ignis qui non succenditur.
0657B Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos. David quoque postmodum de hujusmodi ita dixit: Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, peperit iniquitatem. Dolor ergo est injustitia, et iniquitas. Hoc ergo impius peperit quod conceperat, et tamen uterus cordis ejus dolos praeparare non desinit. Quos tunc edit, quando opera in factum procedunt. In conceptu itaque iniqua cogitatio intelligitur, sicut in partu effectus malae cogitationis agnoscitur. Adversum Job haec universa Eliphaz locutus est; sed jam superius diximus, quod subministratione prophetiae per personam Job, diabolo vel cuilibet homini impio dicta haec videri possunt, sicut et alia quae amici ejus locuti sunt.