Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XVI.
0657C
Respondens autem Job, dixit: Audivi frequenter talia Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Poteram et ego similia vestri loqui. Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Si vos, inquit, haec quae sustineo pateremini: non ita circa vos agerem, ut vos erga me agere non cessatis.
Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Blandimento utique sermonum meorum vos potius cohortarer: mentes etiam vestras tribulationibus acerbis exasperatas, ne in lapsum blasphemiae caderent, levi sermone 0657D et placido sustinerem.
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. Id est, sive loquar ista nunc vobis, sive etiam taceam: hoc solum me nosse confiteor, quod incessabili dolore discrucior.
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Hoc etiam de Christo intelligendum est.
Rugae meae testimonium dicunt contra me. Contractio cutis quam, exsiccante eadem sanie, patior, quodammodo manifestatione sui dat adversum me testimonium, et quasi loquitur, quantos dolores sive cruciatus sustineam.
0658A Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Collegit furorem suum in me. Hic aut ipsum Eliphaz falsiloquum dicit, quia exprobrat sancto Job, quod haec ob peccatorum merita sustineret, aut diabolum, qui eum dixerat peccatorem. Aliter, falsiloquus, Judas vel populus Judaeorum intelligendi sunt, qui contra Christum falsum dederunt testimonium.
Et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis. Ore amicorum contra sanctum Job disputantium, diabolus minabatur: sive Judaei infremuerunt contra Salvatorem. Alia editio: Sagittae piratarum super me ceciderunt. Piratae isti diaboli sunt ministri, sive homines, sive daemones: qui tunc piratae in Scripturis vocantur, quando saeculum istud mare 0658B appellatur. Sagittae vero dolores vel cruciatus intelligendi, quos patiebatur, ut ab eis transfossus blasphemia moreretur. Et ita demum aurum atque argentum sapientiae ejus, et scientiae, vestes quoque pretiosas virtutum, spei atque fidei in Deum, auferent ab eo, et grandi pretio comparata monilia.
Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. In oculis terribilibus animum sauciantis in se describit invisibilis inimici, qui sive per visiones nocturnas, sive per amicorum vultum terribilem, minas intenderet: sicque dum Job amici ejus sancto nefanda responderunt, nutibusque etiam cum irrisione deterrent, de Christo intelligendum.
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis. 0658C Igitur in maxilla, generis est nobilitas, sive honor quidam manifestus. Et sicut alii dixerunt, acriter est percussus in genis, intantum ut ab honore, et nobilitate, et divitiis fieret alienus, quando maxillam fidei suae collidendam diabolo fortiter praebuit, quam ille perturbare caedendo conatus est, quasi quamdam januam divinae confessionis effringens, sive cum falsum testimonium contra Christum dixerunt, sive illud, Crucifige eum.
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Id est, diabolo et angelis ejus. Sive de Christo intelligendum, quando traditus est in manibus Judaeorum.
Ego ille quondam opulentus repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi 0658D quasi in signum. Id est, de divite factus pauper: vel Christus, de Deo homo natus.
Circumdedit me lanceis suis: convulneravit lumbos meos. Non pepercit, et effudit in terra viscera mea. Lanceae hoc loco nominatae, dolorum compunctiones, quas Job patiebatur, significanter intelliguntur: sive de Christo blasphemiae, quas passus est a Judaeis, intelligendae sunt. Job vero non solum deforis toto corpore computruerat, verum etiam putoris sanie liquescebat: ita ut ipse Job diceret, halitum meum exhorruit uxor mea. Omnia circa lumbos ejus putruerunt. Sive de Christo intelligendum, convulneravit lumbos meos. Quia Judaei usque ad hoc persecuti sunt apostolos, qui quasi de lumbis doctrinae 0659A suae nati fuerant: ut eos vulnere infidelitatis Christum negando sauciarent: dum Petrus dicit, nescio hominem. Et tenuit cervicem meam, sive ut alii dixerunt, tenens comam meam divellit. Proinde nunc intelligamus quo furore diabolus ac virtute istum virum commoverit atque concusserit, sive confregerit, ut etiam comam capillorum ejus simul apprehensam, sit conatus evellere. Sive de Christo ita intelligendum: tempore passionis ex suo permissu tenuit adversarius, et usque ad mortis dormitationem inclinavit, quem jam verberibus, et affixione clavorum confregerat, et signum salutis in contrariam partem posuerunt.
Conscidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. Dum languoribus meis atque vulneribus 0659B adduntur plagae innumerabiles, dividor totus resolutus atque comminuor, ita ut nullum in me membrorum residuum sit, quod aliqua soliditate subsistat. De Christo etiam sic intelligendum: Cum Judas lethali apostasiae vulnere peremptus est, non pepercit: in tanta namque saevitia debacchatus est, ut scelus quod mente conceperat, etiam ore publicaret: vel super vulnera crucis clavorum vulnera addiderunt.
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Quod similiter dictum, ad humiliationem regni ejus pertinere mihi videtur. Cornu autem, regnum in Scripturis vocatur: juxta illud, Exaltabit cornu Christi sui. Christus vero ipsam gentem de qua oriundus erat, saccum appellavit. Cinere vero operuit principes Judaeorum, cum ab 0659C eis regnum pro negationis sacrilegio transtulit ad gentes.
Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. Fletus sive lacrymae in homine de doloribus, sive de tristitia generantur; sed lacrymae aliquando per genas cum silentio defluunt: fletus vero cum habeant lacrymas, non sine voce, et commotione corporis dantur: quem fletum Job se habuisse testatur, qui ei de aerumnis animae, poenarum quoque cruciatibus nascebatur. Item aliter: Prophetae, facies Dei intelliguntur eo quod sciant futura: qui cum perditionem impiorum contemplarentur in spiritu, gemitibus continuis eos flevisse intelligamus. Oculi etiam caligaverunt Christi, dum martyres sive sancti in tentationibus titubantes conturbati sunt: 0659D sed gratia Dei liberati in lumine permanserunt.
Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. Nullus sanctorum ita mundas atque immaculatas, absque omni vel minima labe cogitationis preces ad Deum habet, ut mediator Dei, et hominum homo Jesus Christus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Quas utique preces atque orationes secundum hominem, quem assumpsit, ad Deum habere credendum est: cum secundum divinitatem suam cum Patre ipse exaudiat. Sive sancti, qui pro nomine ejus passi sunt sine iniquitate rebellionis vel criminis alicujus a persecutoribus occisi: quantum ad illos persecutores, gratis morti traditi sunt.
0660A Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Totum hoc est quod dicit, ne innocentis, et bene sibi conscii meritum lateat: praesertim cum insontem se mala tanta passum referat. Sanguinis vero nomine, vitae istius praesentis statum dicere voluit. Hoc autem loco clamorem positum, ipsam sanctitatem ejus contra poenas illius reclamantem: quae iniquis merito inferuntur ad vindictam, justis autem ad probationem. Aliquando etiam in Scripturis clamor affectus animi intentus ad Deum ostenditur, vel etiam clamor iniquitatis populi, qui exspectabatur ut faceret uvas, et fecit spinas. Nec omnis iniquitas clamor dicitur, sed illa quae publice fit.
Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in 0660B excelsis. Quia Deus de eo testimonium perhibuit.
Verbosi amici mei. Qui verba non ad Deum pertinentia loquitur, verbosus vocatur: qui vero verba Dei loquitur, verbosus non potest judicari.
Ad Deum stillat oculus meus. Cum lacrymis interpellat Deum.
Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo: quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. Hoc dicit: Utinam mihi esset copia cum homine disputandi, ut me innocentem probare possem. Deum autem meum nolo intrare mecum in judicium, qui et scrutans corda, et renes Deus est: cujus judicium falli omnino non potest: neque ipse consuevit discuti a quoquam.
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per 0660C quam non revertar, ambulo. Ita credebat, quod nec ad mortale corpus suum, nec ad tormenta corporis sui esset iterum reversurus.