Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XVII.
Spiritus meus attenuabitur, et dies mei breviabuntur. Hoc dicit, quod in brevitate vitae suae, spiritus ejus sensim attenuatus defecerit.
Et solum mihi superest sepulcrum. Quia mors est finis omnium tormentorum.
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Verum est, quod Deo placitus non peccavi. Et licet possit hic locus ita intelligi, quod in Deo quidem non peccaverit, et tamen quasi in ipso peccaverit, poenas blasphemantium patiatur. Et forte quoniam a Deo in praesenti laudatur, non peccaverat: 0660D sed in praeteritis adolescentiae temporibus peccasse non negat.
Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sub scuto igitur protectionis Dei latere optat: quo munitus atque defensus, saevientem hostem non timeat.
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. Quia ad Deum haec loquitur Job: de diabolo utique, et satellitibus ejus praecesserunt peccata: quippe pro quibus poenam obdurationis acceperunt. Causa igitur de quibus loquimur, qua elongati sunt, ut non apprehenderent disciplinam, quia exaltationem bonae naturae suae debitam, voluntate propria perdiderunt.
0661A Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Socii sive filii diaboli, iidem sunt ministri ejus: sed socii dicuntur propter contubernium conspirationis adversus Deum. Filii propter imitationem ipsius diaboli. His igitur daemonibus beatum Job in praedam dandum, pater eorum, et rebellionis caput diabolus promittebat, dum eum per tantos dolores ad blasphemiam impellendum, et a Deo ob hoc relinquendum esse credebat: sive quando eum omni gloria domus, et filiorum spoliavit.
Caligavit ad indignationem oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Juxta illud Evangelii: Lucerna corporis tui, est oculus tuus. 0661B Hunc igitur oculum Job sibi caligasse conqueritur illa indignatione, qua ipsum sanctitatis suae merita conservabant: eo quod bona conscientia, poenas pateretur indebitas.
Stupebunt justi super hoc. Admirantes de justis Dei judiciis, quomodo justus, et sine crimine poenis affligatur.
Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Hypocrita est ipse diabolus, qui cum sit tenebrarum, id est, delicti inventor, ipse recedendo a vero lumine, est tenebrosus effectus. Quasi lucifer posuit in coelo sedem suam, et transfiguravit se in angelum lucis. Aut certe unumquemque amicorum suorum Job hypocritam dixit: quia sub verbis consolatoriis dolos eis dolose loquebantur.
0661C Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. In quas profecto virtutes se magis crescere manifestat.
Igitur omnes vos convertimini, et venite: et non inveniam in vobis ullum sapientem. Convertimini, ait, a pravitate sententiae, qua me condemnare summo studio non desistitis. Venite: sermo invitantis est ad melioris vitae profectum: quod est, o vos hypocritae, et non veri, nec fideles amici, ad agnitionem veritatis accedite, quam vos habere minime noveritis.
Dies mei transierunt. Dies hi praeteritae felicitatis possunt intelligi, in quibus pollens virtutibus vivebat beatus Job. Hos igitur dies a se non sine gemitu loquitur praeterisse, quando multis miseriis 0661D circumdatus est, et plaga intolerabili dolorem patiebatur.
Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Cum in unius jugiter contemplationis intentione positus essem, et cogitationes meas haberem semper intentas ad Deum: plagae hujus supervenientis mihi miseriae, easdem cogitationes meas a sua unica soliditate in me video dissipatas, et ob hoc excruciatur cor meum: eo quod earum dilaceratione torquetur, videns me mala simplicitati meae inconvenientia sustinere.
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Poenis corporis cogitationumque 0662A stimulis, sicut ait, indesinenti tempore agebatur, et idcirco poenas inferorum, jam se pati clamabat. Aut forte separatio illa qua ab hominibus factus est alienus extra civitatem, sedens in sterquilinio, tenebrae dictae sunt, quia lucem humani solatii non haberent.
Putredini dixi, pater meus es: mater mea et soror mea vermibus. Tam longo, inquit, tempore computresco, ut ipsam putredinem, et vermes nascentes in ejus sanie parentes appellem: ac per hoc quemadmodum quispiam mortalium sine parentibus non potest existere: ita et ego factus sum, quasi sine putredine, et vermibus esse non possem. Qui ita in carne mea velut in natura sua sunt: tamquam si ex eis ipse subsisterem. Cum illi in me de carnis 0662B meae sanie potius generentur, non ego ex illis. Ubi magis mortalitatem per peccatum factam significavit: cui inest corruptio, et corruptioni putredo. Patrem vero appellavit ipsum ortum humani generis in Adam, qui corruptione factus est putrescibilis. Matrem vero naturam humanam dixit, corruptione vitiatam. Sororem vero omnem posteritatem Adae dixit, quae de corruptione mortalitatis, velut de sanie putredinis nascitur: quod et Baldad dixit: Homo putredo, et filius hominis vermis.
Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? Quod ait, et patientiam meam quis considerat? aperte fortem se in illis cruciatibus manifestat: pro quibus quasi queritur, quod ad retributionem tanti laboris sui non potuerit pervenire.
0662C In profundissimum infernum descendent omnia mea. Alii dixerunt, Omnia bona mea. Bona sua dicit ad inferos descensura, quod est anima mea: vel ipse pro illis sum descensurus. Vere non credimus de justitia, quod tantus ac talis vir pro sanctis operibus suis frustrari potuerit. Quod autem ait:
Putasne saltem ibi erit requies mihi? Istud est: si in hac vita poenas patior infernorum, putasne in locis poenarum erit aliqua requies mihi? Hoc autem gravatus miseriis loquitur, potius quam victus diffidentia: quia aliis locis ait ad Dominum: Scio quia in inferno protegas me: donec pertranseat furor tuus.