Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XVIII.
0662D Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usque ad quem finem verba jactabis? intellige prius, et sic loquamur. Id est, quis finis erit hujus verbositatis, quasi non sit sincerus: vel solus Job a Baldad verbosus arguitur: vel quasi spiritu nescio quo instigatus loqui non desinat.
Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te? Hoc dicit, quod tamquam bruta animantia eos sanctus Job despexerit, et vilissimos et indignissimos colloquio existimaverit: et ita iracundia possessos, ut phrenesim pati viderentur.
Quid perdis animam meam in furore tuo? Loquendo contra divinam justitiam, furoris amentia concitatus, animae tuae necesse est inferas mortem.
0663A Numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Tamquam si diceret: numquid propter te mundus ad rectorem suum non pertinebit: ut si quos peccatores invenerit, sicut et teipsum, non puniat. Terrae vero et rupium nomine metaphoricos universa multitudo populorum, et excelsi quique mundi et superbi, ac potentes, possunt intelligi. Possunt rupes, et animae hominum, ut terra, caro humana intelligi. Sed et angeli propter celsitudinem naturae suae eminentemque honorem, rupes dici possunt.
Nonne lux impii exstinguetur: nec splendebit flamma ignis ejus? Luce felicitatem praesentem quam sanctus Job gloriosus agebat, significavit, sicut et Salomon ait: Lumen vero impiorum exstinguetur. 0663B Hanc igitur exstinctam dixit: quando Job destitutus est omni felicitate praesenti. Quod autem ait: Nec splendebit flamma ignis ejus: id est, non redibit ad pristinam felicitatem.
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est, exstinguetur. Non solum, inquit, praesentem felicitatem amittet, sed etiam lux recordationis Dei, quae erat in tabernaculo cordis ejus obtenebrabitur, ut ei Deus scilicet in memoriam non ascendat, et pro merito lucerna protectionis divinae, quae super eum fuerat, exstinguetur.
Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. Ut superbus confidens in virtute sua recte incedere arbitratur, concludetur tribulationum angustiis, et pressuris, ut inde omnino 0663C exire non possit.
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Retis nomine atque macularum ejus, inevitabile malum significatur: quod volens quisque exuere, ipso conamine impeditur, atque implicatur ut corruat.
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescit contra eum sitis. Laqueus hic ipse diabolus non absurde sentitur, qui ad supplantandum calcaneum, peccatores observat, et ipse nihilominus sitis nomine appellatur: eo quod velut in aliquo bono aestuans sitiat hominis mortem.
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Latet illum quibus insidiis perditus sive in semetipso pedicam, qua praepedit pedes 0663D suos, habet absconditam: id est, obligationem peccati, et in saevitia conversationis suae, qua se recte putat incedere, erroris istius latet decipula.
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. Sive dolores. Superbus scilicet terrore venturae calamitatis semper terrebitur. Possunt etiam formidines, hoc loco non affectiones cordis intelligi: sed ipsi potius ministri diaboli. Hi igitur multis modis terrere sanctum Job, ut eis cederet, institerunt.
Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Potest fames et ipse diabolus intelligi: qui hujusmodi famem patitur, qua numquam de necibus hominum saturetur. Sive et ipse famem patitur; 0664A quia verbum quod procedit de ore Dei, accipere non meretur. Et idcirco sub nomine costarum, thoracis munimenta significantur: quibus se velut quadam obduratione construxit, ut eum cibus divini eloquii non adeat. Sive etiam impiorum plagam describit.
Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumat brachia illius primogenita mors. Pulchritudinem cutis, id est, ornamenta virtutum, et brachia, fortitudinem regni ejus, confecit diabolus: qui ideo primogenita mors appellatus est: quia per ipsum primum intravit mors in orbem terrarum, et ipse est suae mortis inventor.
Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. Hunc igitur interitum 0664B diabolum esse dixit, qui est rex super omnes filios superbiae: sed super sanctum Job, ut eum prosterneret, calcare non potuit.
Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est. Socii, sodales, sive filii, ut supra dictum est, ministri diaboli sunt: qui hoc loco non esse dicitur, et cum sit naturae suae proprietate subsistens, tamen non est, ut dixi: quia praevaricatione factus est alienus a Deo.
Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Ut fumum hic sentiat gehennarum.
Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. Messis opera possunt intelligi, quae foras atque in publicum ex interioribus erumpentia, de fidei radice consurgunt. Aliter: Deorsum 0664C radices ejus siccentur, id est, opera, quae in hoc saeculo perpetravit, inveniantur mortua, mortuisque ariditate similia. Sursum autem atteratur messis ejus; in futuro utique mercedem laboris sui minime consequatur.
Memoria illius pereat de terra. Id est, nihil memoria sua dignum operetur: vel etiam memoria ejus pereat de terra viventium.
Et non celebretur nomen ejus in plateis. In platea sedebant reges, inter quos optat eum famam justitiae non mereri. Plateae virtutes intelliguntur: in quibus sapientia fiducialiter agit, et circumit civitatem Dei Jerusalem: in qua sacramentis divinis atque mysteriis latum est Scripturarum mandatum. Vehementer igitur in his plateis ludent senes, et 0664D anus, et infantes.
Expellet eum de luce in tenebras, et de urbe transferet eum. De hac utique luce temporaria mittetur in aeternas tenebras inferorum: sive etiam de parte sortis sanctorum retrudendus in tenebras tormentorum.
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo. Hoc dicit, quod posteritatem indignam memoria gentis suae, vel patriae derelinquat; secundum illud psalmistae: Generatio rectorum benedicetur. Talem igitur generationem in populo suo noluit procreare: unde in hac gente spirituali gloriaretur, et patria.
Nec ullae reliquiae in regionibus ejus. Manifestum 0665A est, quod sancto Job nihil remanserit. Spiritualiter autem sic intelligendum: nullas reliquias generationis suae habebit impius in futuro.
In die ejus stupebunt novissimi. Id est, in tempore damnationis ejus.
Et primos invadet horror. Id est, infimi et proceres terrebuntur: quod est, reges potentes et magni. Sive novissimi et primi, homines et angeli: sancti quoque et peccatores non absurde intelliguntur.
Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Enarrantis maledictionis sententiam videtur dare, et dicit, ubi hujusmodi superbus, scilicet, impiusque habitaturus sit: sed Job iniquus non est, quem rectum et innocentem Deus appellat.