Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XIX.
0665B Respondens autem Job, dixit: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Manifestum est, quia responsionibus amicorum suorum attritus sit, et afflictus sive fatigatus sit, et destructus.
En decies confunditis me, et non erubescitis, opprimentes me. Dies decem, pro toto tempore nominavit. Sed quomodo in brevi numero, in Apocalypsi major numerus temporis intelligitur: ita et in hac eadem summa numeri minus significatur, ut hoc solido numero, et perfecto manente, pro diversitate locorum in Scripturis divinis, nunc majorem numerum, nunc minorem significari noverimus.
Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 0665C Putatis me, inquit, ignorare Deum, sicut et dicitis. Numquid amicos decet insultare oppressis, a quibus magis tribulantes solatia praestolantur? Non est hoc opus amicorum fidelium, sed est potius subsannatio irridentium.
Saltem nunc intelligite: quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet. Vociferabor, et non est qui judicet. Ille dicebat se inique sustinere molestias tormentorum: illi vero utpote iniquum pati suo merito loquebantur. Et putant quod in hoc articulo istius sensus erraverit, et ideo postmodum dicat ad Deum: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. 0665D Qua rectus utique atque illibatus proficiscebar ad gloriam meritorum meorum. Hanc igitur ignominiam passionis hujus circumsepsit atque interclusit, ut ad illam gloriam pervenire non possim.
Et in calle meo tenebras posui. Id est, in tramite: hoc est, castigatae viae meae, qua velut per arctum et angustum certa spe ad justum retributorem pergebam, tenebras in eo miseriae hujus, et calamitatis inveni.
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Gloria me regni privavit: fidei quoque fiduciam abstulit: quam de ipso apice mentis meae, qui est naturae rationalis caput, velut honoris coronam detraxit.
0666A Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsae arbori abstulit spem meam. Domo, regno, familia, filiis, amicis, sanitate corporis mei destitutus sum: ita his omnibus ablatis, perire me video cujus etiam spes vitae meae velut arbor ablata est.
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Furor Dei hoc loco potest diabolus ipse intelligi, qui beatum Job diversis modis, id est, blasphemiis, et carnis ejus cruciatibus insectabatur.
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me. Furor Dei, diabolus est; latrones vero ministri ejus sunt: hoc est quod ait, et fecerunt sibi viam per me: quando eum, vel facultatibus mundi, vel sanitate corporis spoliaverunt. Unde pulchre 0666B dictum est:
Et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Inquilini domus meae, et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. Id est, foris insidiati sunt. Sive circumdederunt in gyro tabernaculum ejus: hoc est, in corpore ejus tormenta posuerunt. Animam vero inclinare ad peccatum non potuerunt.
Halitum meum exhorruit uxor mea. Ita totus intrinsecus putrui, inquit, ut halitus fetorem nec uxor mea sustinere potuerit: ubi potuit fieri, quod apostema 0666C habuerit in visceribus, quod totum ventris ejus sinum tenuerit, et inde loquendo odorem fetidum de purulentia profundi vulneris expuerit.
Et orabam filios uteri mei. Stulti quoque despiciebant me. In Scripturis divinis, filii appellantur etiam pronepotes, et illi qui longiore serie nati sunt. Proinde quando filios uteri sui dixit, in se quasi ad fontem, et ad originem posteritatis suae respexit: unde ei cognationum familiae veluti rivuli manaverunt. Potuit et illos uteri sui filios dicere, quos doctrina sapientiae suae, tamquam semine de utero cordis sui formaverat, habens in se per gratiam Dei formam gratiae, et disciplinam naturalis legis in veritate.
Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime 0666D diligebam, aversatus est me. Hoc forte vult intelligi, se in eorum oblivionem venisse, et ab eorum affectibus et cordibus recessisse.
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Ad tantam ariditatem caro ejus devenerat, ut nihil in eo humoris remanserit, et ob hoc agglutinata quodammodo fuerit pellis ejus ossibus suis: hanc infirmitatem marasmon dicunt medici.
Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Ad hoc enim diabolus, consumptis carnibus sancti Job, labia ejus integra dereliquit, ut haberet positus in tormentis, quibus posset facile blasphemare: quasi cordis blasphemia non sit: pro qua ipse Job sicut pro caeteris peccatis holocausta Deo pro filiis 0667A suis die septimo offerebat. Sed ideo diabolus linguam reservavit, ut intelligere posset, si Job, ob cordis simplicitatem, blasphemiam proferret in labiis.
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei: quia manus Domini tetigit me. Manum ergo Domini appellavit ipsam plagam quam patiebatur, quae facta est Domini potestate. Tetigit, pro afflixit, intelligendum est.
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Fecit Deus circa me in judicio, cui soli licet omnia in opere suo: vos quare praesumitis sicut Deus, ut affligatis innoxium: quod ipsi tantum pro dispensatione sua competit, aut quasi dispensatione vestra indigeat Deus?
Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi 0667B lamina, vel celle sculpantur in silice? Quoniam a nullo homine potuit invenire solatium, convertit se ad Deum, et resurrectionem futuram prophetat in spiritu, ubi pro his malis praemium sit recepturus, et haec duris insculpta lapidibus optat inscribi, ut sermones prophetiae in aetates saeculorum prolixiores permaneant.
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Hoc igitur clypeo Ecclesia, quae Incarnationem Unigeniti Dei veram confitetur, et resurrectionem mortuorum verissime credit futuram, se munit, et protegit, et inimicos suos convincit, atque debellat. Ubi sunt illi 0667C qui dicunt, nos in resurrectione alia corpora habituros? audiant istum virum; ore Dei laudatum, dicentem:
Quem visurus sum ego ipse. Ego ipse Job, qui in stercore jaceo, et totus vulnerum sanic computresco: ego, inquam Job, jam corruptus, atque vulneribus dissolutus, in hac carne mortali, incorrupta resurrectione futura glorificatus videbo Deum: et ut exprimeret ipsius sui corporis instaurationem, idcirco ait:
Et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo. Consummata sunt omnia in sinu meo.
Quare ergo nunc dicitis: persequamur eum? Utquid nunc agitis, ita ut tamquam vanum, nihilque credentem 0667D velut Deum non timeam: sive quia religione divina sim alienus, persequi velitis, aculeatis me vestris perfodiendo sermonibus.
Et radicem verbi inveniamus contra eum. Videtis ergo, quia mecum non ut veri amici fideliter agitis: sed ut dolosi de meis sermonibus mihi laqueos concinnatis: quandoquidem de ipsis verbis meis occasionem, velut quamdam radicem reprehensionis invenire cupitis.
Fugite ergo a facie gladii: quoniam ultor iniquitatum gladius est. Hoc dicit: si recesseritis ab impressione mea, gladium justae sententiae Dei poteritis evadere. Gladius est enim lingua regis, et non carnalis, ut Salomon dicit.
0668A Et scitote esse judicium. Quo judicio justi judicis Dei potero de subsannatoribus judicari.