Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XX.
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Ideo, inquit, aestuo, et cogitatione conturbor: quia dicis te haec mala sine causa a Deo judice sustinere, cum de Deo nihil sinistrum debeat suspicari.
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. Audiam quidem te increpantem ac redarguentem me: quia forte in doloribus positum objurgare non debeam: mihi de Deo, quod est justissimum respondere convenit: quia non posses ab eo ita puniri, nisi esses malorum 0668B conscius, et multorum criminum reus.
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram: quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Jam nunc coepit in sanctum Job maledictis invehi: quem et impium aperte asserit, et hypocritam, eo quod simulaverit se justum, et nunc in Deum rebellis exstiterit.
Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit. Manifesta et certa hyperbole, hominem elatum nimis, et tumidum dicit.
Quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent ubi est? Cui sterquilinio assimilatus es per omnia, et ipse te nunc conspicis putrefactum. Et qui quondam viderant te regnantem in gloria, 0668C nunc inquiunt insultanti voce: Ubi est ille sapientissimus hominum, et potentissimus regum?
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. Manifestum est sicut ait: Defecit velut somnium surgentis.
Oculus qui eum viderat, non videbit: neque ultra intuebitur eum locus suus. Id est, honor impii non poterit reparari.
Filii ejus atterentur egestate. Sive ergo carnales filii ejus, sive opera quae aliquando filiorum nomine appellantur, sive illi qui eum tamquam patrem fuerint imitati, per Dei sententiam ad nihil redigentur, quod jam in filiis tuis, carnalibus operibus quoque tuis ex parte vides esse completum.
Et manus illius reddent ei dolorem suum. Hoc enim 0668D operatus est unde malum vindictae, operante Dei justitia, recipere mereretur.
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus. Hoc ait, quod a juventute sua, ex qua graviora peccata committere coeperit: in eisdem peccatis suis usque in senectam permanserit: pro quibus numquam voluerit poenitere. Et idcirco sequitur.
Et cum eo in pulvere dormient. Id est, post mortem vitiorum quae est in anima: sive usque ad mortem, quae fit per resolutionem corporis hujus. Ossa ergo hoc loco ipsam senectutem non est absurdum intellexisse: quibus veternositas annorum, et durities senii jam praematura significetur. Sive ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae, etc. Si quae igitur virtutes 0669A sunt animi in impio homine naturales, ab adolescentia ejus vitiis ejus inolescunt, et resolvuntur, aut defluunt, ut nihil in eis solidum, et forte maneat: quia jam eisdem vitiis tamquam carnibus fluidis videlicet rebus operiuntur, et obteguntur: ubi magis deberent virtutes, velut ossa solida, et firmissima, tamquam carnes fluidas et solutas vitia restringere, continere, et regere, et ideo in carnis ejus pulvere dormiant: quia repugnantibus vitiis atque vincentibus, rigorem bonae suae naturae amittent.
Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum: abscondet illud sub lingua sua. Dulcia mala sunt impie, blasphemia et caetera oris peccata. Abscondet sub lingua sua, dicens: ubi est ei labor et dolor, et defendet atque celabit, ut ait Scriptura: Qui contegit 0669B iniquitatem suam, non prosperabitur.
Parcet illi, et non derelinquet illud. Id est, palpat, fovet, et nutrit malum suum, et delectans se in illo, numquam poenitet, ut ab eo discedat.
Et celabit in gutture suo. Illud dicere mihi videtur, quod semper sit ad blasphemandum paratus, et non prius saltem per aliquam moram cogitat quid dicturus est: quia jam paratam habet blasphemiam, quam cum maledictione cordis effundat.
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Panis scilicet tota vita hujusmodi hominis, est delectatio peccatorum, dulcedo illecebrarum, et suavitas, quae amara illi, et mortifera postmodum erit. Quod autem dixit in ventre ejus, hoc ait, quod etiam in corde suo pro iniquitatibus suis, amaros 0669C dolores, acerbos et nimios conscientia torquente patiatur.
Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Caput aspidum surget, et occidet eum lingua viperae. Quod inique et violenter rapuit, et invasit, merito ei Deus poenas illatis criminibus ejus reddidit: et ita extorquebitur ab iniquo quod injuste abstulerat. Angelus vero ille qui centum octoginta quinque millia occidit, videtur bonus angelus fuisse: quia angeli messores sunt: zizania ignibus aeternis exurenda.
Non videat rivulos fluminis, torrentis mellis, et butyri. Amoenitatem sive delicias paradisi, affluentiam quoque ejus his nominibus significari noverimus: et reges hi qui non adversarii erant veritati, 0669D quod ipsi sint illi impetus fluminis, qui laetificant civitatem, non absurde intelligitur, manante scilicet de fonte, sive de flumine Scripturarum: sive eosdem apostolos hos impetus recte sentimus, exeuntes de fonte Evangelii ad irrigandas terras steriles populorum: quos etiam torrentes propter velociter effusam super omnem doctrinam eorum, intelligere debemus: quae doctrina divina, melli propter eloquiorum Dei dulcedinem, et butyro propter simplicem, et innocentem eumdem cibum doctrinae verissime comparatur: qui etiam in psalmo hanc dulcedinem impium non dicit habiturum.
Luet quae fecit omnia: nec tamen consumetur. Illud 0670A est, quia gehenna quaedam perpetua incorruptio, et aeterna perseverantia tormentorum est.
Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit: quoniam confringens nudavit pauperis domum: rapuit, et non aedificavit eam. Juxta illud quod propheta dicit ad Deum: quoniam tu reddes unicuique secundum opera sua.
Nec est satiatus venter ejus. Ventrem hic appellatum puto quoddam receptaculum animae, ubi cogitationes ejus quasi escae ciborum reconditae continentur, quem inexplicabilem dicit.
Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. Quemadmodum, et tu ipse, qui justo Dei judicio omne patrimonium perdidisti.
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit 0670B de bonis ejus. Inhumanitatis ei notam inurit, eo quod de abundantia mensae suae nulli peregrino, vel hospiti refectionem praebuerit: sed fallitur Sophar: quia sanctus Job dicit: Si comedi buccellam meam solus. Non remanebit de cibis ejus, quia non florebunt bona sua.
Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. Cum divitiis scilicet, et rerum omnium abundantia refertus fuerit, subitus ei interitus veniet: coarctatus miseria irruente atque conclusus, calamitatum cladibus aestuabit.
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui. Quamdam capacitatem, vel sinum spatiosum ventrem animae superius intelleximus. Hoc ergo dicit, quia jam cogitationibus iniquissimis 0670C plenus est, usque ad summum oris sui blasphemia cumuletur: sive iram furoris ipsius diaboli animum non absurde sentimus, per quem probantur sancti.
Et pluat super illum bellum suum. Bellum prae multitudine sua, possunt intelligi adversariae potestates. Istae igitur bellum Deo inferunt, quando sanctos ejus oppugnant. Quod autem ait: Pluat super eum abunde, in eum calamitatis miseriam precatur effundi: sive homo impius qui bellum blasphemiae infert Deo, recipiet opus suum.
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. Tamquam si diceret: Quando putaverit se leviores calamitates posse fugere, in atrociores incurret. Sive aliter: Si socios et ministros diaboli fugiat, incurret in ipsum principem tenebrarum, et cum sint illi rebelles 0670D in malitia, fortes, et duricordes tamquam arma ferrea, in pejorem tamen auctorem totius mali, velut in arcum aeneum impinget: quem puto ideo hoc loco arcum nominatum: quia vel maxime in insidiis, et dolo homines inopinantes interimere non desinit. Arcu enim inopinantibus plerumque tela jaciuntur. Et non liberabitur de manu gladii. Hoc dicit: quia non evadet diabolus mortem perpetuam.
Gladius deductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua. Quia diximus arcum, translato nomine, diabolum posse intelligi: qui dum inobedientia transgreditur terminos, et in superbia elatus metas sanctae humilitatis transcendit: quasi de vagina beatae habitationis justo judicio Dei eductus 0671A atque expulsus est. Sive eductum de vagina, paratum semper ad interimendum fugientem se, significatum esse noverimus. Vulnerabit eum sagitta aenae. Aes diutinum est: huic metallo diabolus comparatur, eo quod ad interimendum numquam deficiat, nec senectute aliqua consumatur, qui etiam fulgurat, hoc est transfigurat se in angelum lucis.
Vadent, et venient super eum horribiles. Id est, socii ejus.
Omnes tenebrae absconditae sunt in oculis ejus. Tenebrae in hoc loco intelligendae sunt peccata, sive ea quae commissa ab impio sunt, sive committenda sunt in corde ejus, et affectu, et cogitationibus latent: quae ideo in secretis mentis ejus abscondita dicuntur esse, quia illis favet, eisque plurimum delectatur.
0671B Devorabit eum ignis qui non succenditur. Hunc ignem non absurde intelligimus esse gehennam, qui non materiis quibusdam, et pabulis vivit, ut ardeat, sed per seipsum ut creatus est vigens, cuncta quae ei injecta fuerint concremat. Ergo iste ignis devorabit impium qui tamquam rationabilis ita eum glutiet atque absorbebit, ut in eo aeternis cruciatibus torqueatur.
Affligetur relictus in tabernaculo suo. Ob impietatem videlicet suam iniquus derelinquetur a Deo, ut in tabernaculo corporis sui poenis perpetuis crucietur.
Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversum eum. In testimonium utique erunt angeli, et sancti homines, ut noverint quod poenas justissime 0671C patiatur.
Apertum erit germen domus illius. In judicio Dei, quando impius condemnandus est, non solum omnes cogitationes cordis ejus: verum etiam principia interfectarum cogitationum, Deo pandenda sunt, atque clarius luce manifestanda.
Detrahetur in die furoris Dei. In die judicii mittetur in tenebras exteriores. Potuit et dies impia fuisse Job, quando plaga percussus est, et conclusit elocutionem suam, ut diceret:
Haec est pars hominis impii a Deo? Hic quasi ex abrupto ostendit, quod in sanctum Job universa haec dixerit. Quod autem sequitur:
Et haereditas verborum ejus a Domino. Id est, operum retributio: alii ita verterunt, Et haereditas verborum 0671D ejus ab episcopo, quia quemadmodum Dominus a dominatione rerum omnium scitur: ita episcopus eo quod superintendat in omnem creaturam, verissime dicitur. Non enim Deus perturbata mente commotusque puniturus est peccatores, cum sit incommutabilis, sicut ait ad Moysen: Ego sum qui sum, non solum sempiternus, verum etiam aeternaliter mitis. Deinde ista de Deo anthropopathos dici intelligamus, non proprie secundum inconvertibilem substantiam ejus, sed translatis nominibus passibilis creaturae ad creaturam non conditam, nec creatam, sed potius omnium conditricem.